Immagini della pagina
PDF
ePub

III.

Quem tu, Melpomene, semel

nascentem placido lumine videris, illum non labor Isthmius

clarabit pugilem, non equus inpiger

curru ducet Achaico

victorem, neque res bellica Deliis

ornatum foliis ducem,

quod regum tumidas contuderit minas,

Ostendet Capitolio;

sed quae Tibur aquae fertile praefluunt,

et spissae nemorum comae

fingent Aeolio carmine nobilem.

4

8

12

[blocks in formation]

dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,

o mutis quoque piscibus

donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,

quod monstror digito praetereuntium;

Romanae fidicen lyrae

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

IV.

Qualem ministrum fulminis alitem,

cui rex deorum regnum in avīs vagas permisit, expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo,

olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis

insolitos docuere nisus

venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantīs dracones

egit amor dapis atque pugnae;

[blocks in formation]
[blocks in formation]

qualemve laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
iam lacte depulsum leonem
dente novo peritura vidit:
videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; quibus
mos unde deductus per omne
tempus Amazonia securi

dextras obarmet, quaerere distuli
(nec scire fas est omnia), sed diu
lateque victrices catervae

consiliis iuvenis revictae

sensere, quid mens rite, quid indoles
nutrita faustis sub penetralibus
posset, quid Augusti paternus
in pueros animus Nerones.

fortes creantur fortibus et bonis:
est in iuvencis, est in equis patrum
virtus, neque inbellem feroces
progenerant aquilae columbam;
doctrina sed vim promovet insitam,
rectique cultus pectora roborant;
utcumque defecere mores,
indecorant bene nata culpae.

quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
devictus et pulcher fugatis

ille dies Latio tenebris,

qui primus alma risit adorea,
dirus per urbis Afer ut Italas
ceu flamma per taedas vel Eurus
per Siculas equitavit undas.
post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et inpio
vastata Poenorum tumultu

fana deos habuere rectos;

dixitque tandem perfidus Hannibal: „cervi, luporum praeda rapacium, sectamur ultro, quos opimus

fallere et effugere est triumphus.

gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra

natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedīs ab ipso ducit opes animumque ferro.

non hydra secto corpore firmior vinci dolentem crevit in Herculem, monstrumve submisere Colchi

maius Echioniaeve Thebae.

merses profundo: pulchrior evenit; luctere: multa proruet integrum cum laude victorem geretque proelia coniugibus loquenda. Carthagini iam non ego nuntios mittam superbos; occidit, occidit spes omnis et fortuna nostri

nominis Hasdrubale interempto.

nil Claudiae non perficient manus, quas et benigno numine Iuppiter defendit et curae sagaces expediunt per acuta belli."

56

V.

Divis orte bonis, optime Romulae custos gentis, abes iam nimium diu; maturum reditum pollicitus patrum

sancto concilio, redi!

[blocks in formation]

lucem redde tuae, dux bone, patriae; instar veris enim voltus ubi tuus

adfulsit populo, gratior it dies

et soles melius nitent.

ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo

dulci distinet a domo,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

votis ominibusque et precibus vocat,
curvo nec faciem litore dimovet:
sic desideriis icta fidelibus

quaerit patria Caesarem.

tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum volitant per mare navitae,
culpari metuit fides,

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,

culpam poena premit comes.

quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,
quis Germania quos horrida parturit
fetus, incolumi Caesare? quis ferae
bellum curet Hiberiae?

condit quisque diem collibus in suis
et vitem viduas ducit ad arbores;
hinc ad vina redit laetus et alteris
te mensis adhibet deum;

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris, et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris
et magni memor Herculis.

,,longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!" dicimus integro
sicci mane die, dicimus uvidi,

cum sol Oceano subest.

8

VI.

Dive, quem proles Niobea magnae
vindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope victor altae
Phthius Achilles,

ceteris maior, tibi miles inpar,
filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
cuspide pugnax,

ille, mordaci velut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro,
procidit late posuitque collum in
pulvere Teucro,

ille non inclusus equo Minervae
sacra mentito male feriatos

Troas et laetam Priami choreis falleret aulam,

sed palam captis gravis (heu nefas heu) nescios fari pueros Achivis

ureret flammis, etiam latentem

[blocks in formation]

121

16

20

24

28

32

36

[blocks in formation]
« IndietroContinua »