72 76 quaeque Aventinum tenet Algidumque haec Iovem sentire deosque cunctos dicere laudes. EPODON LIBER. I. Ibis Liburnis inter alta navium, quid nos, quibus te vita sit superstite utrumne iussi persequemur otium, non dulce, ni tecum simul, an hunc laborem, mente laturi, decet qua ferre non mollis viros, feremus et te vel per Alpium iuga 5 10 inhospitalem et Caucasum, vel Occidentis usque ad ultimum sinum forti sequemur pectore? roges, tuum labore quid iuvem meo, inbellis ac firmus parum? comes minore sum futurus in metu, bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus aratra nitantur meis, pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis, neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia. satis superque me benignitas tua ditavit; haud paravero, quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos. II. ,Beatus ille, qui procul negotiis, neque excitatur classico miles truci ergo aut adulta vitium propagine aut in reducta valle mugientium aut pressa puris mella condit amphoris vel cum decorum mitibus pomis caput ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater libet iacere modo sub antiqua ilice, labuntur altis interim ripis aquae, at cum tonantis annus hibernus Iovis imbrīs nivīsque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantīs plagas, aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos, pavidumque leporem et advenam laqueo gruem quis non malarum quas amor curas habet quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis exstruat lignis focum lassi sub adventum viri claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas adparet: non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, si quos Eois intonata fluctibus hiemps ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior, quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo. has inter epulas ut iuvat pastas ovīs videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentīs languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentīs Larīs." -- haec ubi locutus faenerator Alfius, iam iam futurus rusticus, omnem redegit Idibus pecuniam, quaerit Kalendis ponere. III. Parentis olim si quis inpia manu senile guttur fregerit, edit cicutis alium nocentius. o dura messorum ilia! quid hoc veneni saevit in praecordiis? num viperinus his cruor incoctus herbis me fefellit, an malas Canidia tractavit dapes? ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite. nec tantus umquam siderum insedit vapor nec munus umeris efficacis Herculis at si quid umquam tale concupiveris, manum puella savio opponat tuo, IV. Lupis et agnis quanta sortito obtigit, fortuna non mutat genus. cum bis trium ulnarum toga, ,,sectus flagellis hic triumviralibus arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques quid adtinet tot ora navium gravi contra latrones atque servilem manum, V. ,,At o deorum quidquid in caelo regit terras et humanum genus, quid iste fert tumultus, aut quid omnium per liberos te, si vocata partubus Lucina veris adfuit, per hoc inane purpurae decus precor, quid ut noverca me intueris aut uti petita ferro belua ?" |