C. Plini Secundi Naturalis historiae libri xxxvii., recens. et comm. criticis instruxit I. Sillig

Copertina anteriore
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 231 - Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit — nam Theopompus, ante quern nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit...
Pagina 134 - Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in gaudium prodit: "lis ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli quae sub septentrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari volgus credidit Caesaris animam inter deorum immortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est.
Pagina 219 - Areva. Horum VI oppida, Secontia et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia Celtiberiae finis. Ad oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
Pagina 363 - Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola, et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum.
Pagina 319 - Helinium ac Flevum. Ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
Pagina 105 - Quapropter effigiem dei formamque quaerere in- u becillitatis humanae reor. Quisquís est deus , si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus , totus animae , totus animi , totus sui.
Pagina 320 - Sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat. Ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare.
Pagina 152 - Omnium quidem (si libeat observare minumos ambitus) redire easdem vicis quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius, semper intercalario anno, caniculari or tu.
Pagina 224 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
Pagina 232 - Haec litera ei fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. Nusquam generosior oleae liquor. Et hoc quoque certamen humanae voluptatis tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani.

Informazioni bibliografiche