Immagini della pagina
PDF
ePub

diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. 2. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere. Pòst, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, majora alia imperabat: 3. si causa peccandi in præsens minùs suppetebat, nihilo minùs insontes, sicuti sontes, circumvenire, jugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manūs aut animus, gratuito potiùs malus atque crudelis erat. 4. Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quòd æs alienum per omnīs terras ingens erat, et quòd plerique Sullani milites, largiùs suo usi, rapinarum et victoriæ veteris memores, civile bellum exoptabant, opprimundæ reipublicæ consilium cepit. 5. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipsi consulatum petenti magna spes: senatus nihil sanè intentus: tutæ tranquillæque res omnes : sed ea prorsus opportuna Catilinæ.

XVII.-I. Igitur circiter Kalendas Junias, L. Cæsare et C. Figulo consulibus, primò singulos adpellare: hortari alios, alios tentare: opes suas, imparatam rempublicam, magna præmia conjurationis docere. 2. Ubi satis explorata sunt, quæ voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo, et plurimum audaciæ. 3. Eò convenere, senatorii ordinis, P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullæ, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Læca, L. Bestia, Q. Curius: 4. præterea ex equestri ordine, M. Fulvius Nobilior,

L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius: ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. 5. Erant præterea complures paulò occultiùs consilii hujusce participes nobiles, quos magis. dominationis spes hortabatur, quàm inopia, aut alia necessitudo. 6. Ceterùm juventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus in otio vel magnificè vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quàm pacem, malebant. 7. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum ejus consilii fuisse; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere; simul confisum, si conjuratio valuisset, facilè apud illos principem se fore.

XVIII. 1. Sed antea item conjuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina; de qua, quàm verissumè potero, dicam. 2. L. Tullo M. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla, legibus ambitus interrogati, pœnas dederant. 3. Pòst paulò Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quòd intra legitimos dies profiteri nequiverit. 4. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus, quem ad perturbandam rempublicam inopia atque mali mores stimulabant. 5. Cum hoc, Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris, consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere; ipsi, fascibus

correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. * * * * 6. Eā re cognitā, rursus in Nonas Februarias consilium cædis transtulerant. 7. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. 8. Quòd ni Catilina maturâsset pro curiā signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romanam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

XIX.-I. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quæstor proprætore missus est, adnitente Crasso, quòd eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. 2. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat : quippe fœdum hominem a republică procul esse volebat: simul, quia boni complures præsidium in eo putabant: et jam tum potentia Cn. Pompeii formidolosa erat. 3. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. 4. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crudelia, barbaros nequivisse pati: 5. alii autem, equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate ejus Pisonem adgressos; numquam Hispanos præterea tale facinus fecisse, sed imperia sæva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione satis dictum.

XX.-I. Catilina ubi eos, quos paulò antè memoravi, convenisse videt: tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos adpellare et cohortari, in abditam partem

ædium secedit; atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit.

2. "Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio, in manibus frustra fuissent: neque ego per ignaviam, aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. 3. Sed, quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eò animus ausus maxumum atque pulcherrumum facinus incipere: simul, quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque intellexi; 4. nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

5. Sed, ego quæ mente agitavi, omnes jam antea divorsi audîstis. 6. Ceterùm mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. 7. Nam, postquam respublica in paucorum jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse; populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratiā, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si respublica valeret, formidini essemus. 8. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt: repulsas nobis reliquere, pericula, judicia, egestatem. 9. Quæ quousque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem præstat, quàm vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere ?

10. Verùm enimvero, pro deûm atque hominum

fidem! victoria nobis in manu: viget ætas, animus valet: contrà illis, annis atque divitiis, omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est: cetera res expediet. 11. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coæquandis; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas, aut ampliùs, domos continuare; nobis larem familiarem nusquam ullum esse? 12. Quum tabulas, signa, toreumata emunt; nova diruunt, alia ædificant; postremò omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summā lubidine divitias vincere nequeunt. 13. At nobis domi inopia, foris æs alienum ; mala res, spes multo asperior: denique, quid reliqui habemus, præter miseram animam ?

14. Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optâstis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria, in oculis sita sunt! fortuna omnia victoribus præmia posuit. 15. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis, quàm oratio, hortentur. 16. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. 17. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum consul agam; nisi forte me animus fallit, et vos servire quàm imperare, parati estis.”

XXI.—1. Postquam accepere ea homines, quibus mala abundè omnia erant, sed neque res, neque spes bona ulla; tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulare plerique, uti proponeret, quæ conditio belli foret; quæ præmia

« IndietroContinua »