Immagini della pagina
PDF
ePub

armis peterent; quid ubique opis aut spei haberent. 2. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quæ bellum atque lubido victorum fert. 3. Præterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem, et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo consulem initium agendi facturum. 4. Ad hoc, maledictis increpat omnis bonos : suorum unumquemque nominans laudare : admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suæ, complures periculi aut ignominiæ, multos victoriæ Sullanæ, quibus ea prædæ fuerat. 5. Postquam omnium animos alacrīs videt; cohortatus, ut petitionem suam curæ haberent, conventum dimisit.

XXII.-1. Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, oratione habitā, quum ad jusjurandum popularīs sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem, vino permixtum, in pateris circumtulisse; 2. inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eò dictitare fecisse, quò inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. 3. Nonnulli ficta et hæc et multa præterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quæ postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui pœnas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

C

amoverant.

XXIII.-J. Sed in ea conventione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus; quem censores senatu, probri gratiā, 2. Huic homini non minor vanitas, quàm audacia: neque reticere, quæ audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere, neque facere, quidquam pensi habebat. 3. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, vetus consuetudo: cui quum minùs gratus esset, quia inopiā minùs largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri cœpit: minari interdum ferro, nisi obnoxia foret; postremò ferociùs agitare, quàm solitus erat. 4. At Fulvia, insolentiæ Curii causā cognitā, tale periculum reipublicæ haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinæ conjuratione quæ quoque modo audierat, compluribus narravit. 5. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. 6. Namque antea pleraque nobilitas invidiā æstuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed, ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere.

XXIV.-1. Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. 2. Quod factum primò popularis conjurationis concusserat. Neque tamen Catilinæ furor minuebatur: sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare; pecuniam, suā aut amicorum fide sumptam mutuam, Fæsulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.

3. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse dicitur; mulieres etiam aliquot, quæ, ubi ætas tantummodo quæstui, neque luxuriæ, modum fecerat, æs alienum grande conflaverant : 4. per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi, vel interficere.

XXV.—1. Sed in his erat Sempronia, quæ multa sæpe virilis audaciæ facinora commiserat. 2. Hæc mulier genere atque formā, præterea viro, liberis satis fortunata fuit; literis Græcis atque Latinis docta; psallere, saltare elegantiùs, quàm necesse est probæ; multa alia, quæ instrumenta luxuriæ. 3. Sed ei cariora semper omnia, quàm decus atque pudicitia fuit: pecuniæ an famæ minùs parceret, haud facilè discerneres. 4. Sed ea sæpe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, cædis conscia fuerat; luxuria atque inopiā præceps abierat. 5. Verùm ingenium ejus haud absurdum : posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto, vel molli, vel procaci: prorsus multæ facetiæ multusque lepos inerat.

XXVI. 1. His rebus comparatis, Catilina nihilominus in proxumum annum consulatum petebat; sperans, si designatus foret, facilè se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. 2. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiæ deerant. 3. Namque, a principio consulatūs sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat, ut Q. Curius, de quo paulò antè memoravi, consilia Catilinæ sibi

proderet. 4. Ad hoc, collegam suum Antonium pactione provinciæ perpulerat, ne contra rempublicam sentiret; circum se præsidia amicorum atque clientium occulte habebat. 5. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinæ neque petitio neque insidiæ, quas consulibus in Campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere, et extrema oinnia experiri, quoniam quæ occulte tentaverat, aspera fœdaque evenerant.

XXVII.-1. Igitur C. Manlium Fæsuias atque in eam partem Etruriæ, Septimium quemdam, Camertem, in agrum Picenum, C.. Julium in Apuliam dimisit; præterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. 2. Interea Romæ multa simul moliri: consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere ipse cum telo esse, item alios jubere : hortari, uti semper intenti paratique essent: dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. 3. Postremò, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempestā nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Læcam : 4. ibique, multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium præmisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat ; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si priùs Ciceronem oppressisset eum suis consiliis multùm obficere.

XXVIII.-1. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius, senator,

constituere ea nocte paulo pòst cum armatis hominibus *** sicuti salutatum introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suæ imparatum confodere. 2. Curius, ubi intellegit quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam dolum, qui parabatur, enuntiat. 3. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant.

4. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriæ novarum rerum cupidam, quòd Sullæ dominatione agros bonaque omnia amiserat; præterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

XXIX.—1. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus-quòd neque urbem ab insidiis privato consilio longiùs tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus, aut quo consilio foret, satis compertum habebat-rem ad senatum refert jam antea volgi rumoribus exagitatum. 2. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet. 3. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur ; exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque civis ; domi militiæque imperium atque judicium summum habere: aliter, sine populi jussu, nulli earum rerum consuli jus est.

XXX.-I. Post paucos dies L. Sænius, senator, in senatu literas recitavit, quas Fæsulis adlatas sibi dicebat; in quibus scriptum erat, C. Manlium arma

« IndietroContinua »