Immagini della pagina
PDF
ePub

II.—1. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. 2. Postea verò quàm in Asia Cyrus, in Græciā Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimùm ingenium posse. 3. Quòd si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabiliùs atque constantiùs sese res humanæ haberent; neque aliud aliò ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. 4. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. 5. Verùm, ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. 6. Ita imperium semper ad optumum quemque a minùs bono transfertur.

7. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. 8. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere ; quibus, profectò contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxtà æstumo, quoniam de utraque siletur. 9. Verùm enimvero is demum mihi vivere atque frui animā videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

III.-I. Pulchrum est bene facere reipublicæ : etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. 2. Ac mihi quidem, tamenetsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primùm, quòd facta dictis sunt exæquanda: dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentia et invidia putant: ubi de magnā virtute et gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit.

3. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. 4. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen, inter tanta vitia, imbecilla ætas ambitione corruptā tenebatur: 5. ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem [eademque], quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. 1. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republică procul habendam decrevi, non fuit consilium, socordia atque desidia bonum otium conterere; neque verò agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: 2. sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eòdem regressus, statui res gestas populi Romani

carptim, ut quæque memoriā digna videbantur, perscribere: eo magis, quòd mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat.

3. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissume potero, paucis absolvam: 4. nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. 5. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt, quàm initium narrandi faciam.

V.-I. Lucius Catilina, nobili genere natus, magnā vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. 2. Huic ab adolescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. 3. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, supra quàm cuique credibile est: 4. animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator: 5. alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. 6. Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. 7. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris, et conscientia scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas suprà memoravi. 8. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

9. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus

civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac paucis instituta majorum domi militiæque-quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut paulatim immutata ex pulcherrumā pessuma ac flagitiosissuma facta sit-disserere.

VI.-I. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Æneã duce, profugi sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. 2. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili linguā, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quàm facile coaluerint. 3. Sed, postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiā orta est. 4. Igitur reges populique finitimi bello tentare pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, a periculis aberant. 5. At Romani, domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: pòst, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quàm accipiundis beneficiis amicitias parabant.

6. Imperium legitimum, nomen imperii regium, habebant delecti-quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum-reipublicæ consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, PATRES adpellabantur. 7. Pòst, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ rei

publicæ fuerat, in superbiam dominationemque con. vortit, immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. 1. Sed ea tempestate cœpere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. 2. Nam regibus boni, quàm mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. 3. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptā libertate, quantùm brevi creverit : tanta cupido gloriæ incesserat. 4. Jam primùm juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. 5. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. 6. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniæ liberales, erant: gloriam ingentem, divitias honestas, volebant. 7. Memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parvā manu fuderit, quas urbes naturā munitas pugnando ceperit, ni ea res longius ab incepto traheret.

VIII.-I. Sed profecto Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas, ex lubidine magis, quàm ex vero, celebrat obscuratque. 2. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magnificœ

« IndietroContinua »