Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXVII.-1. Neque solùm illis aliena mens erat, qui conscii conjurationis; sed omnino cuncta plebes, novarum rerum studio, Catilinæ incepta probabat. 2. Id adeo more suo videbatur facere. 3. Nam semper in civitate, quibus opes nullæ sunt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, nova exoptant; odio Suarum rerum mutari omnia student; turbā atque seditionibus sine cură aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. 4. Sed urbana plebes, ea vero præceps ierat multis de causis. 5. Primùm omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume præstabant; item alii per dedecora patrimoniis amissis; postremò omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat ; ii Romam, sicuti in sentinam, confluxerant ; 6. deinde, multi memores Sullanæ victoriæ, quòd, ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, uti regio victu atque cultu ætatem agerent, sibi quisque, si in armis forent, ex victoria talia sperabant; 7. præterea, juventus, quæ in agris. manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori prætulerat. 8. Eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quò minùs mirandum est homines egentīs, malis moribus, maxumā spe, reipublicæ juxta ac sibi consuluisse. 9. Præterea, quorum victoria Sullæ parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. 10. Ad hoc quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quàm minùs valere ipsi,

malebant.

II. Id adeo malum multos post annos

in civitatem reverterat.

XXXVIII.—1. Nam, postquam, Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes, summam potestatem nancti, quibus ætas animusque ferox,cœpere senatum criminando plebem exagitare; dein, largiundo atque pollicitando, magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. 2. Contra eos summā ope nitebatur pleraque nobilitas, senati specie, pro suā magnitudine. 3. Namque, uti paucis absolvam, per illa tempora quicumque rempublicam agitavere honestis nominibus-alii, sicuti populi jura defenderent, pars, quò senati auctoritas maxuma foretbonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant: neque modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. 1. Sed, postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutæ, paucorum potentia crevit. 2. Ei magistratūs, provincias, aliaque omnia tenere: ipsi innoxii, florentes, sine metu ætatem agere; ceteros judiciis terrere, quò plebem in magistratu placidiùs tractarent. 3. Sed, ubi primùm dubiis rebus novandis spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. 4. Quòd si primo prælio Catilina superior aut æquā manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset ; neque illis, si victoriam adepti forent, diutiùs ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus,

qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. 5. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt: in his A. Fulvius, senatoris filius ; quem retractum ex itinere parens necari jussit. 6. Eisdem temporibus Romæ Lentulus, sicuti Catilina præceperat, quoscumque moribus aut fortunā novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat; neque solùm cives, sed cujusquemodi genus hominum, quod modò bello usui foret.

XL.-1. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli; existumans, publice privatimque ære alieno oppressos, præterea, quòd naturā gens Gallica bellicosa esset, facilè eos ad tale consilium adduci posse. 2. Umbrenus, quòd in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus notus erat, atque eos noverat : itaque sine morā, ubi primùm legatos in foro conspexit, percunctatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere cœpit, quem exitum tantis malis sperarent. 3. Postquam illos videt queri de avaritiā magistratuum, accusare senatum, quòd in eo auxilii nihil esset; miseriis suis remedium mortem exspectare : at ego," inquit, "vobis, si modò viri esse voltis, rationem ostendam, quã tanta ista mala effugiatis." 4. Hæc ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, uti sui misereretur : nihil tam asperum, neque tam difficile, quin cupidissumè facturi essent, dum ea res civitatem ære alieno liberaret. 5. Ille eos in domum D. Bruti perducit

66

quòd foro propinqua, neque aliena consilii, propter Semproniam ; nam tum Brutus ab Romā aberat. 6. Præterea Gabinium arcessit, quò major auctoritas sermoni inesset. Eo præsente conjurationem aperit; nominat socios, præterea multos cujusque generis innoxios, quò legatis animus amplior esset; dein eos pollicitos operam suam dimittit.

XLI.-I. Sed Allobroges diu in incerto habuere quidnam consilî caperent. 2. In altera parte erat æs alienum, studium belli, magna merces in spe victoriæ at in altera majores opes, tuta consilia, pro incertā spe certa præmia. 3. Hæc illis volventibus, tandem vicit fortuna reipublicæ. 4. Itaque Q. Fabio Sangæ, cujus patrocinio civitas plurimùm utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. 5. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis præcipit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam, uti eos quàm maxume manifestos habeant.

XLII.-I. Eisdem ferè temporibus in Galliā citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia, motus erat. 2. Namque illi, quos antea Catilina dimiserat, inconsultè ac veluti per dementiam cuncta simul agere: nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quàm periculi effecerant. 3. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer prætor ex senatus consulto, causā cognitā, in vincula conjecerat; item in ulteriore Gallia C. Murena, qui ei provinciæ legatus præerat.

XLIII. 1. At Romæ Lentulus cum ceteris, qui

principes conjurationis erant, paratis-ut videbantur -magnis copiis, constituerant, uti, Catilina in agrum Fæsulanum quum venisset, L. Bestia tribunus plebis, concione habitā, quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo consuli imponeret; eo signo, proxumā nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exsequerentur. 2. Sed ea divisa hoc modo dicebantur Statilius et Gabinius uti cum magnā manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quò tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiæ parabantur, fieret : Cethegus Ciceronis januam obsideret, eum vi adgrederetur, alius autem alium: sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars, parentes interficerent; simul, cæde et incendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. 3. Inter hæc parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignaviā sociorum illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto, in tali periculo opus esse; seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. 4. Natura ferox, vehemens, manu promptus, maxumum bonum in celeritate putabat.

XLIV..-1. Sed Allobroges, ex præcepto Ciceronis, per Gabinium ceteros conveniunt; ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio, postulant jusjurandum, quod signatum ad civis perferant: aliter haud facilè eos ad tantum negotium impelli posse. 2. Ceteri nihil suspicantes dant: Cassius semet eò brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe

« IndietroContinua »