primus sententiam rogatus, quòd eo tempore consul designatus erat, de his qui in custodiis tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat: isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tiberî Neronis iturum se dixerat, qui de ea re, præsidiis additis, referundum censuerat. 5. Sed Cæsar, ubi ad eum ventum, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba loquutus est. LI.-I. "Omnis homines, Patres Conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, irā, atque misericordia vacuos esse decet. 2. Haud facilè animus verum providet, ubi illa obficiunt ; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. 3. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. 4. Magna mihi copia memorandi, Patres Conscripti, qui reges atque populi, irā aut misericordia impulsi, malè consuluerint: sed ea malo dicere, quæ majores nostri contra lubidinem animi recte atque ordine fecere. 5. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quæ populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quàm injuriæ causā bellum inceptum diceret, impunitos dimisere. 6. Item bellis Punicis omnibus, quum sæpe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere magis quid se dignum foret, quàm quid in illis jure fieri posset, quærebant. 7. Hoc item providendum est, Patres Conscripti, ne plus valeat apud vos P. Lentuli et ceterorum scelus, quàm vostra dignitas; neu magis iræ vostræ, quàm famæ, consulatis. 8. Nam si digna pœna pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, iis utendum censeo, quæ legibus comparata sunt. 9. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, compositè atque magnificè casum reipublicæ miserati sunt: quæ belli sævitia esset, quæ victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros ; divelli liberos a parentium complexu; matres familiarum pati, quæ victoribus collibuissent; fana atque domos exspoliari; cædem, incendia fieri; postremò, armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. 10. Sed, per deos immortalis ! quò illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet! II. Non ita est: neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur: multi eas graviùs æquo habuere. Sed aliis alia licentia, Patres Conscripti. 12. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna pares sunt: qui magno imperio præditi in excelso ætatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. 13. Ita in maxumā fortunā minuma licentia est: neque studere, neque odisse, sed minumè irasci decet 14. quæ apud alios iracundia dicitur, in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. 15. Equidem ego sic æstumo, Patres Conscripti, omnis cruciatūs minores, quàm facinora illorum, esse sed plerique mortales postrema meminere, et, in hominibus impiis, sceleris eorum obliti de pœnă disserunt, si ea paulo severior fuit. 16. D. Silanum virum fortem atque strenuum certè scio, quæ dixerit, studio reipublicæ dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; eos mores, eam modestiam viri cognovi. 17. Verùm sententia non mihi crudelis—quid enim in talis homines crudele fieri potest?-sed aliena a republicā nostrā videtur. 18. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. 19. De timore supervacaneum est disserere, quum præsenti diligentia clarissumi viri consulis tanta præsidia sint in armis. 20. De pœna possumus equidem dicere id, quod res habet; in luctu atque miseriis mortem ærumnarum requiem, non cruciatum, esse ; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultrà neque curæ neque gaudio locum esse. 21. Sed, per deos immortalis, quamobrem in sententiam non addidisti, uti priùs verberibus in eos animadverteretur? 22. An, quia lex Porcia vetat? at aliæ leges item condemnatis civibus animam non eripi, sed exsilium permitti, jubent. 23. An, quia gravius est verberari, quàm necari? quid autem acerbum, aut grave nimis in homines tanti facinoris convictos ? 24. Sin quia levius est, quî convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris ? 25. At enim quis reprehendet quòd in parricidas reipublicæ decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. 26. Illis meritò accidit, quidquid evenerit : ceterùm vos, Patres Conscripti, quid in alios statuatis, considerate. 27. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt. Scilicet, ubi imperium ad ignaros, aut minùs bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. 28. Lacedæmonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent. 29. Ei primò cœpere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: ea populus lætari et meritò dicere fieri. 30. Pòst, ubi paulatim licentia crevit, juxtà bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere. 31. Ita civitas servitute oppressa stultæ lætitiæ gravīs pœnas dedit. 32. Nostrā memoriā victor Sulla quum Damasippum et alios hujusmodi, qui malo reipublicæ creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? homines scelestos, factiosos, qui seditionibus rempublicam exagitaverant, meritò necatos aiebant. 33. Sed ea res magnæ initium cladis fuit. Nam, uti quisque domum aut villam, postremò aut vas aut vestimentum alicujus, concupiverat, dabat operam, uti in proscriptorum numero esset. 34. Ita illi, quibus Damasippi mors lætitiæ fuerat, pòst paulo ipsi trahebantur : neque priùs finis jugulandi fuit, quàm Sulla omnis suos divitiis explevit. 35. Atque hæc ego non in M. Tullio, neque his temporibus, vereor: sed in magnā civitate multa et varia ingenia sunt. 36. Potest, alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet, aut quis moderabitur ? 37. Majores nostri, Patres Conscripti, neque consili neque audaciæ umquam eguere; neque superbia obstabat quò minùs aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. 38. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt; postremò, quod ubique apud socios aut hostīs idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur : imitari quàm invidere bonis malebant. 39. Sed eodem illo tempore Græciæ morem imitati verberibus animadvertebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. 40. Postquam respublica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri, cœpere; tum lex Porcia aliæque leges paratæ sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. 41. Hanc ego causam, Patres Conscripti, quò minùs novum consilium capiamus, in primis magnam puto. 42. Profectò virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quàm in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. 43. Placet igitur eos dimitti, et augeri exercitum Catilinæ ? Minume. Sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quæ maxumè opibus valent; ne quis de eis postea ad senatum referat, neve cum populo |