Immagini della pagina
PDF
ePub

agat: qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rempublicam et salutem omnium facturum."

LII.-1. Postquam Cæsar dicendi finem fecit, ceteri verbo, alius alii, variè adsentiebantur : at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit.

2. "Longè mihi alia mens est, Patres Conscripti, quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. 3. Illi mihi disseruisse videntur de pœna eorum, qui patriæ, parentibus, aris atque focis suis, bellum paravere res autem monet cavere ab illis magis quàm quid in illos statuamus consultare. 4. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe, nihil fit reliqui victis. 5. Sed, per deos immortalis! vos ego adpello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris, quàm rempublicam, fecistis: si ista, cujuscumque modi sint, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere voltis, expergiscimini aliquando, et capessite rempublicam. 6. Non agitur de vectigalibus, non de sociorum injuriis : libertas et anima nostra in dubio est.

7. Sæpenumero, Patres Conscripti, multa verba in hoc ordine feci; sæpe de luxuria atque avaritiā nostrorum civium questus sum, multosque mortalis eã causā advorsos habeo; 8. qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facilè alterius lubidini malefacta condonabam. 9. Sed, ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen

respublica firma; opulentia neglegentiam tolerabat. 10. Nunc verò non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus; neque quantum aut quàm magnificum imperium populi Romani sit: sed, hæc cujuscumque modi videntur, nostra an, nobiscum unà, hostium futura sint. II. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? Jam pridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus; quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur : eo respublica in extremo sita est. 12. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus ærarii: ne illis sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

13. Bene et composite C. Cæsar paulo antè in hoc ordine de vita et morte disseruit, falsa, credo, existumans ea, quæ de inferis memorantur; diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, fœda atque formidolosa habere. 14. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romæ sint, aut a popularibus conjurationis, aut a multitudine conductā, per vim eripiantur. 15. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sint. 16. Quare vanum equidem hoc consilium, si periculum ex illis metuit sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert mihi atque vobis timere. 17. Quare, quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo

habetote, vos simul de exercitu Catilinæ et de omnibus conjuratis decernere. 18. Quanto vos attentiùs ea agetis, tanto illis animus infirmior erit : si paululum modò vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.

19. Nolite existumare, majores nostros armis rempublicam ex parvā magnam fecisse. 20. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, præterea armorum atque equorum, major nobis copia, quàm illis. 21. Sed alia fuere, quæ illos magnos fecere, quæ nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. 22. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publicè egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis præmia ambitio possidet. 23. Neque mirum; ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hìc pecuniæ aut gratiæ, servitis : eò fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam.

24. Sed ego hæc omitto. Conjuravere nobilissumi cives patriam incendere: Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arcessunt: dux hostium supra caput est : 25. vos cunctamini etiam nunc, quid intra moenia adprehensis hostibus faciatis? 26. Misereamini censeo-deliquere homines adolescentuli, per ambitionem-atque etiam armatos dimittatis. 27. Ne, ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma

Scilicet res
Immo verò

ceperint, in miseriam convortet. 28. aspera est; sed vos non timetis eam. maxumè; sed inertia et mollitia animi, alius alium exspectantes cunctamini, dîs immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maxumis sæpe periculis servavere. 29. Non votis, neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt: ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequiquam deos implores; irati infestique sunt. 30. Apud majores nostros, T. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quòd is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit; atque ille egregius adolescens immoderatæ fortitudinis morte pœnas dedit : 31. vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet vita cetera eorum huic sceleri obstat. 32. Verùm parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dîs aut hominibus umquam ullis pepercit: 33. ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum patriæ bellum fecit. 34. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cæpario loquar? Quibus si quidquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republică habuissent. 35. Postremò, Patres Conscripti, si mehercule peccato locus esset, facilè paterer vos ipsā re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget: alii intra mœnia, in sinu urbis, sunt hostes: neque parari, neque consuli quidquam occultè potest: quò magis properandum.

36. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio

sceleratorum civium respublica in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint cædem, incendia, alia fœda atque crudelia facinora in civīs patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorum, supplicium sumendum."

LIII.-I. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatūs magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad cœlum ferunt; alii alios increpantes timidos vocant; Cato magnus atque clarus habetur; senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

2. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus, domi militiæque, mari atque terra, præclara facinora fecit, forte lubuit adtendere quæ res maxume tanta negotia sustinuisset. 3. Sciebam sæpenumero parvā manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc, sæpe fortunæ violentiam toleravisse; facundiā Græcos, gloriā belli Gallos ante Romanos fuisse.. 4. Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 5. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, veluti effetā parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. 6. Sed, memoriā mea ingenti virtute,

« IndietroContinua »