Immagini della pagina
PDF
ePub

divorsi moribus, fuere viri duo, M. Cato et C. Cæsar; quos quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantùm ingenio possem, aperirem.

LIV.—1. Igitur iis genus, ætas, eloquentia, propè æqualia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. 2. Cæsar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus: huic severitas dignitatem addiderat. 3. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium, in altero malis pernicies: illius facilitas, hujus constantia, laudabatur. 4. Postremò, Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. 5. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maxumè severitatis erat. Non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute cum modesto pudore cum innocente abstinentia certabat: esse, quàm videri, bonus malebat: ita, quo minùs gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV.-I. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quæ instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quæ supplicium postulabat, parare jubet: 2. ipse, dispositis præsidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per prætores.

3. Est in carcere locus, quod Tullianum adpellatur, ubi paululum descenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. 4. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera, lapideis fornicibus juncta: sed incultu, tenebris, odore fœda atque terribilis ejus facies est. 5. In eum locum postquam demissus est Lentulus, [vindices rerum capitalium] quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. 6. Ita ille patricius, ex clarissumā gente Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Cæparic, eodem modo supplicium sumptum est.

LVI-1. Dum ea Romæ geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortīs pro numero militum complet: 2. deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venit, æqualiter distribuerat; ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quum initio non amplius duobus millibus habuisset. 3. Sed ex omni copiā circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii præacutas sudes, portabant. 4. Sed, postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montīs iter facere, ad urbem modo modo in Galliam versus castra movere; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem sese habiturum, si Romæ socii incepta patravissent. 5. Interea servitia repudiabat, cujus initio ad eum magnæ copiæ concurrebant, opibus conjurationis

fretus; simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

LVII.-1. Sed, postquam in castra nuntius pervenit Romæ conjurationem patefactam, de Lentulo, Cethego, ceteris, quos suprà memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montīs asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occultè perfugerent in Galliam. 2. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno præsidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quæ suprà diximus, Catilinam agitare. 3. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac sub ipsis radicibus montium consedit, quà illi descensus erat in Galliam properanti. 4. Neque tamen Antonius procul aberat; utpote qui magno exercitu locis æquioribus expeditus impeditos in sugā sequeretur. 5. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugæ neque præsidii ullam spem; optumum factu ratus in tali re fortunam belli tentare statuit cum Antonio quamprimum confligere. Itaque, concione advocatā, hujuscemodi orationem habuit.

66

LVIII.-I. Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. 2. Quanta cujusque animo audacia naturā aut moribus inest, tanta in bello

E

patere solet: quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus obficit. 3. Sed ego vos, quò pauca monerem, advocavi; simul uti causam consilii aperirem.

4. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi cladem nobisque adtulerit ; quoque modo, dum ex urbe præsidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. 5. Nunc quo in loco res nostræ sint, juxtà mecum omnes intellegitis. 6. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia, obstant: diutiùs in his locis esse, si maxumè animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. 7. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. 8. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis; et, quum prælium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, præterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. 9. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abundè, coloniæ atque municipia patebunt: sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fient : 10. neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. 11. Præterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentiā paucorum.

12. Quò audaciùs adgredimini, memores pristinæ virtutis. 13. Licuit nobis, cum summā turpitudine, in exsilio ætatem agere: potuistis nonnulli Romæ, amissis bonis, alienas opes exspectare. 14. Quia illa fœda atque intoleranda viris videbantur, hæc sequi decrevistis.

15. Si hæc relinquere voltis,

audaciā opus est: nemo, nisi victor, pace bellum mutavit. 16. Nam in fugā salutem sperare, quum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus averteris, ea verò dementia est. 17. Semper in prælio eis maxumum est periculum, qui maxumè timent: audacia pro muro habetur.

18. Quum vos considero, milites, et quum facta vostra æstumo, magna me spes victoriæ tenet. 19. Animus, ætas, virtus vostra me hortantur; præterea necessitudo, quæ etiam timidos fortis facit. 20. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiæ. 21. Quòd si virtuti vostræ fortuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis; neu capti potiùs sicuti pecora trucidemini, quàm virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

LIX.-I. Hæc ubi dixit, paululum commoratus signa canere jubet atque instructos ordines in locum æquum deducit: dein, remotis omnium equis, quò militibus, exæquato periculo, animus amplior esset, ipse pedes exercitum, pro loco atque copiis, instruit. 2. Nam, uti planities erat inter sinistros montis, et ab dextrā rupes aspera, octo cohortis in fronte constituit reliqua signa in subsidio artiùs collocat. 3. Ab eis centuriones omnis lectos, et evocatos, præterea ex gregariis militibus optimum quemque armatum, in primam aciem subducit C. Manlium in dextra, Fæsulanum quemdam in sinistra parte curare jubet ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam, bello Cimbrico, C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.

« IndietroContinua »