nys. lib. xr. p. 735. Τὴν βουλὴν καὶ τὸν δῆμον αὖθις συνελθόντας διαγνώναι, πότερον ὑπάτους ἢ χιλιάρχους βούλονται παραλαβεῖν τὴν ἀρχήν· ὅ, τι δ ̓ ἂν ἅπασι δόξῃ ψῆφον ἐπενέγκασι, τοῦτ ̓ εἶναι κύριον· ἐπιτελεῖσθαι δὲ τὸ προβούλευμα καθ' KaσTOV ¿viaUTÓV. Et ita apud Liv. lib. iv. c. 12. 'Quum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur Patres, consulum an tribunorum placeret conitia haberi, consules creari jussi sunt.' Ut antem hic verecundia senatui inposita dicitur ex Patribus jubendi ædiles curules creari, ita etiam secundum legem Liciniam alte rum consulem plebeium creari jubent Patres hoc lib. c. 21. 'Patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiæ canssa observare legem Lici. niam comitiis consularibus jussere.' Ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit] Videtur aliquid scabri in oratione esse. Omnia a verbis, nisi quod non patientibus tacitum tribunis' usque ad 'creari,' satis procedunt; sed, quæ hinc sequuntur, primo, ut alternis annis e plebe fierent, convenerat, non optime cum præcedentibus cohærent. Hoc etiam Pighium animadvertisse arbitror, qui ad A. U. C. CCCLXXXVIII. hæc verba Livii describens post primo addit igitur. Nec male flueret oratio, si, sublato est ante senatui, legi liceret, verec. inde imp. sen. ex Patr. jub. ædiles curules creari, primo ut, &c. convenit. Quidquid est, locum non omnino sanum esse puto. Duk. Ut all'i9, id est ut alterius, Gaertn. sæpius obvio scribarum errore. Alia exempla vide ad iv. 53. $11. Tum convenerant Flor. et fragm. Hav. quomodo dedisse librarii indocti videntur, quod præcesserat fierent, cum quo id convenire debere perperam crediderunt: quam eamdem ob caussam contra fieret datum videtur in Lov. 1. Deinde fuit promiscuum Gaertn. promiscum fuit Flor. Leid. 1. et Harl. 1. Vide ad x. 41. § 3. 7 Inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus] Prior vox abest ab Hearnii Oxon. L. 1. Sed male. Passim enim Livius ea utitur in proponendis novi anni consulibus. Et quidem vel inter duorum consulum nomina mediam conlocat; ut 11. 49. L. Æmilius inde et C. Servilius consules facti:' ubi plura exempla vide: vel mox ab initio ; ut 11. 8. Inde P. Valerius iterum, T. Lucretius consules facti.' III. 32. Ab hoste otium fuit. Inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus.' c. 65. Inde M. Geganius Macerinns et C. Julius consules facti :' et alibi. Et ab seditione et a bello quietis rebus] Pall. duo et bello quietis. Pal. 2. et ab bello quietis. Gebh. Et a seditione et bello Gaertn. et ab seditione et bello Voss. 2. Lov. 2. 3. 4. et Hav. Male. Vide ad xLv. 8. § 4. Et ab seditione et ab bello Lov. 5. et ab seditione ac a bello Harl. 2. contra morem sollemnem Livii. Vide ad x. 36. § 17. A metu ac periculis vacarent] A metu periculis Lov. 1. a metu et periculis Voss. 1. Lov. 5. Harl. 2. et Port. a metu et a periculis Hav. De more Livii in repetenda præpositione vide ad vi. 28. § 6. Unum tamen, et quidem hunc, codicem sequi temerarium est. §8 Censorem, &c. mortuos ferunt] Nomina censorum per hos annos edit nulla Livius. In Capitolinis tabulis est Postumius Albinus Regillensis et C. Sulpicius Peticus.' Albinus procul dubio mortuus. Nam de Petico post magna mentio fit. Sigon. Vide etiam Pighium in Annal. ad a. CCCLXXXVII. p. 262. ubi Albini prænomen, quum Fasti Capitol. hic laceri sint, in ambiguo esse dicit, quia plures ejus tempestatis Postumii Albini consulari potestate tribuni mili. tum obcurrunt. Sigonius etiam comm. in Fast. in incerto esse fatetur Aulus an Lucius dictus fuerit, qui ambo tri Ceterum buni militum ante fuerunt. eorum, Pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse] Id etiam obscurum, quamquam relatione intelligitur: quod tamen non dico ad eum modum, quo nunc ex præpositione ab. lativoque fecimus nomen 'proportio,' quod haud scio fueritne in aliquo apud veteres usu. Glar. Omnino, disjuncte pro portione legendum esse, Glareano consentio. Livius XXXIV. 50. Adjice nunc pro portione quot verisimile sit totam Græciam habuisse.' Colum. 1. 4. Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiæ debet habitare.' Est enim 'portio' id quod vulgo 'proportio' dicitur. Curtius VII. 11. 'Præmium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta decem: uno minus accipiet, qui proximus ei venerit: eademque ad decem homines servabitur portio:' ubi consulendus Snakenb. tamen ferri nequit, quod dubitaverit idem Glareanus, fueritne nomen 'proportio' in aliquo apud veteres usu. Ut enim taceam, eo usum fuisse Gellium 1. 1. 11. 25. ubi avaλovian Latine proportionem vocari docet, et, ubi idem tradit, xv. 9. certe ante eum idem monuit Quinctil. Instit. I. 6. Omnia tamen hæc exigunt acre judicium, analogia præcipue, quam proxime ex Græco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.' Similiter eo antiquior Vitruvius III. 1. Ea autem paritur a proportione, quæ Græce àvaλoyla dicitur. Proportio est ratæ partis membrorum in omni opere, totiusque commodu-latio,' Quin et Cicero ac Varro usurpare non refugerunt, Ille in fragm. Id de Univ. cap. 4. 'Id optime adsequitur, quæ Græce àvaλoyía, Latine (audendum est enim, quoniam hæc primum a nobis novantur) comparatio proportiove dici potest:' et sæpins in sequentibus. Hic de Ling. Lat. I. IX. p. 126. Dicam de quatuor rebus, quæ continentur declinationibus verborum quid sit simile ac dissimile, quid ratio, quam adpellant λóyov, quid proportio quod dicunt ȧváλoyov, quid consuetudo.' Verum quemadmodum docendi caussa in expositione artis cujusque Cicero eumque secuti optimi scriptores adhibuerunt, qui simili ratione multa alia nova vocabula finxerunt, ita oratores, historici, similesque eo vocabulo abstinuisse videntur. Hæc ratio est, cur non inprobanda videatur conjectura Turnebi ac Lambini apud Cic. in Verr. iv. 21. Ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peræque pro portione cetera:' ubi vulgo editur peræqua proportione. Non videtur enim Cic. tam audacter ac simpliciter usus esse, quod sine præfatione in Philosophicis, ubi majorem novandi licentiam sibi datam esse existimavit, non adhibuit. Hinc divisis vocabulis scribam de Orat. II. 79. Oportet caussis principia pro portione rerum præponere :' et Orat. pro Flacc. c. 14. Quum omnes Asiæ civitates pro portione in provincias Gronodescripsisset:' ubi in nupera vii edit. una voce proportione vulgatur. Certe eadem certe exhibuit in Verr. v. 21. Numquam in Sicilia frumentum publice est emtum, quin Mamertinis pro portione imperaretur.' Ceterum alia funera multa fuisse transpositis vocabulis præfert Hav. multa alia funera fuisse Lov. 1. et 5. Maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit] Acute: neque aliter in Pal. 1. Ms. atque ed. principe. Pal. vero 2. maximeque eam pestem insignem mors, quam nemo sic maturam, sic acerbam Alevit, Marci Furi fecit. Quæ profecto sunt mera interpretamenta ac nugamenta commentatorum: qnæ tamen quoque editioni snæ infulsit J. Campanus: maximeque eam pestil. ins. mors, quam nemo sic matura non ut acerbam flevit, M. Furii fecit. Pal. 3. quam matura caussa acerba M. Furii fecit. Gebh. Primo conjunctio qué deficit in Harl. 2. Port. et Hav. Deinde eam pestem proxime memoratus Hav. Pestem pro quovis noxio,' pro 'omni re quæ nocet,' perniciem adfert,' usurpari notissimum est: an autem pro morbo, qui proprio nomine 'pestilentia' vocatur, adhiberi possit, non consentiunt viri docti. Quidam existimant, illos barbarissare, qui hac voce eo sensu utuntur: alii adstricta oratione scribentibus permittunt, soluta pestilentiam' dicere malunt. Vide Salvagn. ad Ovidii Ibin vs. 577. Veram neque prosaici scriptores eodem sensu adhibere detractarunt. Ex Livio olim exemplum dedi ad Silii 1v. 582. ubi observavi eum 1. xxv. c. 26. bis 'pestem' vocasse, quam antea 'pestilentiam' dixerat. Aliud exemplum est v. 14. Non prodigia, sed jam eventus, pestilentiam agris urbique inlatam, haud dubia ira Deum, quos pestis ejus arcendæ caussa placandos esse, in libris fatalibus inventum sit.' Similiter Justin. II. 13. de Xerxe ex Græcia redeunte: Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem: ubi pestem vocat, quam Aoudy Herodot.vIII.115. Pestis' etiam vo catur morbus, qui revertentis Xerxis exercitum invasit, apnd Orosium 11. 10. qui, quum morbum hujus, cujus Livius meminit, temporis bis 'pestilentiam' dixisset, tandem etiam 'pes. tem' vocat III. 4. Pro depellenda temporali peste corporum, arcessitus est perpetuus morbus animarum.' Plura exempla vide in Freinshem. Ind. Justin. Videri ergo posset illa lectio etiam hoc loco probanda esse, præBertim quum hoc loco pestilentia' · præcesserit: quo casu 'pestis' etiam commode generaliori significatione accipi potest. At quum præter Hav. et Gebhardi Pal. 2. reliqui codd. in vulgatam lectionem conspirent, eorum consensum non spernendum ex. istimo. Insuper mors, quam nemo sic matura, tam acerba, M. Furii fuit Harl. 1. Voss. 1. in margine, ac Leid. 1. mors quam sic matura, tam acerba, M. Furii fuit Leid. 2. qui etiam vocem insignem omisit. Mors, quam nemo sic matura, tam acerba, M. Furii fecit Lov. 1. et 2. mors, quam nemo sic maturam, tam acerbam flevit, M. Furii fecit Lov. 4. 5. et Harl. 2. mors, quam nemo sic maturam, quam acerbam flevit, M. Furii fecit Port. et Hav. quam lectionem recte damnat, et interpolatam censet Gebhardus. In Floren. tino ab initio scriptum fuit quam matura, tam tamen acerba, juncta, ut videtur, duplici lectione tam acerba, et tamen acerba, quam forte librarins codici suo adscriptam invenerat. Verum illud tamen ortum est ex errore scribarum, qui frequenter tam et ta men confuderunt. Vide ad xxII. 59. § 13. Errorem autem errore camulavit, qui postea interpolavit quamvis matura, tamen acerba. Vulgatum verum est. Indicat enim Livius Camilli mortem æque acerbam, ac maturam fuisse. Vide Cortium ad Sall. Jug. cap. 31. § 14. et Burmann, ad Ovid. Met. XII. 220. § 9 Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna] Fuit enim vir vere mitis Gaertn. Sed unicus loco non est mo vendum. Vide ad XLIV. 1. § 5. Mox pceps, id est præceps, Gaertn. Sed hoc modo etiam alibi lapsi sunt scribæ. Vide ad xxi. 18. § 3. Hine bello paceque, alio ordine, Lov. 2. Clarior in exilio] Etsi hic nulla varietas scripturæ adnotatur, tamen in suspectum est. In exsilio satis respondet priori ex his quæ statim addit,vel desiderio civitatis:' non tam bene posteriori, felicitate, qua restitutus in patriam,' &c. nam hæc eum demum post exsilium secuta est. Ac ne prius quidem membrum'desiderio civitatis,' &c. plane desiderat præpositionem in. Vellei. 11. 15. Nec triumphis honoribusque, quam aut caussa exsilii, aut exsilio, aut reditu clarior fuit Numidicus.' Duk. Capta absentis inploravit opem] Rapta Harl. 2. et Hav. sæpius in codd. obvia aberratione. Vide ad VI. 23. 5. In verbis seqq. felicitatem, pro felicitate, Leid. 1. et Harl. 1. perperam præferunt. Restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit] Rest. patriam patriam ipsam rest. Harl. 1. restit. in patr. secum ipsam patr. restit. Voss. 2. Hav. et fragm. Hav. Neque aliter habent Lov. 2. et Gaertn. nisi quod insuper legant in patria. Secum ipsam patriam etiam Lov. 3. At secum patriam ipse restituit Lov. 4. et principes edd. use que ad Aldum, qui recte ipsam reposnit, concinentibus reliquis scriptis. § 10 Par deinde per quinque et triginta annos] Impudens hoc omnium codicum erratum, ac mirum ab nemine animadversum, cum nihil facilius correctu fuerit. Anni enim cap. tæ urbis sunt CCCLXV. ut ipsemet Camillus in oratione, ne Veios migretur, ad finem lib. v. c. 54. Hi autem anni, quando mortuus est Camillus, cccxc. a quibus si priores subduxeri, mus, relinquentur xxv. non xxxv. anni. Glarean. Libri veteres viginti quinque ; egregie: tot enim a Roma capta ad hunc usque annum nume, rantur, id est ab anno CCCLXV. ad annum cccxc. ['Hoc Glareanus ante Sigonium notavit. Sed hoc obticet.'] Sigon. Quinque et viginti Voss. 1. a m. sec. Voss. 2. Leid. 1. Lov. 2. 3. Harl. 1. Gaertn. fragm. Hav. et Hearnii L. 1. et 2. Ita quidem le. gendum esse, judicat etiam Jac. Perizonius in Animadv. Hist. c. 10. sed tamen simul censet, ab Urbe liberata ad mortem Camilli non nisi viginti quatuor annos ex historia Livianą exsculpi posse; atque illa, quæ Glareanus, Sigonius, Pighius, et alii, variis locis annum unum interjicientes, commenti sunt, ex ipso Livio erroris argui. Existimat igitur, Livium sni oblitum a se ipso diversum abire, quod ex variis antiquiorum annalibus suas ab Urbe condita historias colligere debuerit. Vide quæ pluribus ibi disputat pag. 453. et seqq. Alio modo nuper Livio auxilium ferre conatus est H. Dodwell, de Cyclis dissert. x. 82. qui post A. U. C. CCCLXXVIII. proxime ante anarchiam unum anuum addidit. Vide quæ no. tata sunt ad Liv. vi. 34. § 1. Præ terea Par inde per quinque Voss. 1. Leid. 2. Lov. 1. 5. Harl. 2. Port. et Hav. Per inde quinque Gaertn. Mox tot enim post vixit, pro postea vixit, Harl. 2. Port. et Hav. Quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanæ ferrent] Quem se cum fragm. Hav. a m. pr. Tum ab Romulo Port. a Romolo Leid. 1. Deinde conditore urbis Romanæ ferrent Lov. 4. conditorem urbis ferrent Hav. conditorem urbis Romæ ferrent Lov. 2. et Frobenius 1535. eumque secuti recentiores fere omnes usque ad Gronov. qui urbis Romanæ ferrent a. 1665. edidit, quemadmodum habue. runt excusi vetustissimi et reliqni scripti mei. Vide ad Epit. Liv. lib. XLIX. Conditorem urbis Romani fer rent se in Oxon. C. invenisse, testis est Hearnius. Et ita Sigonius in priori ed. Scholiorum emendavit, quum urbis Romanæ in vet. lib. invenisset, eamque lectionem in contex, tum recepit, quam etiam in sequentibus servavit, licet ibi ipsum scholion expunxerit. Ita autem Sigonius emendasse videtur, quod non esset nominativus & ferrent additus. Ve, rum, sæpius eum omitti, videbimus ad XXXIV. 56. § 11. CAP. II. Et hoc et insequenti anno T. Sulpitio Potito] C. Sulpitio Petico legendum, non T. Sulpitio Por tito. Glar. Lege C. Sulpicio Petico ex lapidibus Capitolinis, ex Diodoro lib. xv. p. 507. Cassiodoro, omnibus. Et hoc quoque Glareanus annotavit.'] Sigon. Prænomen Sulpicii abest a fragm. Hav. a m. pr. T. Sulpicius vocatur in eodem a m. sec. ut et in Voss. utroque, Leid. 2. Lov. 1. 3. 4. 5. Harl. 2. Flor. Port. Gaertn. Hav. et Hearnii Oxon. B. et C. L. Sulpicius in Lov. 2. Tum Potito habent Lov. 2. 4. 5. Harl. 2. Port. Hav. iidemque Hearnii codices. Petito Voss. 1. Leid. 2. Lov. 1. Gaertn. et fragm. Hav. Patico Klockian. Sed recte, C. Sulpicio Petico legendum esse, præter viros doctos ad hunc locum, monuit etiam Pighius in Annal. ad a. CCCLXXXIX. p. 273. Ceterum in lapidibus Capitolinis ejus cognomen Peticus hoc anno tantum exstat: at in secundo consu. latu, quem triennio postea gessit, omnia ejus nomina integra supersunt. Gruterus in postrema ed. male dederat Patico, quod servarunt Heinsii Elzeviriana, Gronovianæ, et nupera Amstelædamensis. Idem error hoc lib. capp. 17. 18. 19. et 22. commissus est. Insuper Et hoc insequenti Voss. 1. Leid. 2. Harl. 2. Hav. Port. a m. pr. Lov. 1. 2. 4. 5. Et hæc et insequenti Lov. 3. 2 Pacis Deum exposcenda caussa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit] Pacis Deum exposc. cũ Gaertn. Vide ad iv. 44. § 10. Tertium tum Lov. 4. 5. Harl. 2. Port. et Hav. Deinde post urbem conditam trajectis vocibus Voss. 2. §3 Nam circi modo spectaculum fuerat] Hoc quid sit, declarat Valerius II. 4. ex. 4. 'Itaque placandi cœlestis numinis gratia compositis carminibus vacuas anres præbuit, ad id tempus circensi spectaculo contenta, quod primus Romulus, raptis virginibus Sabinis, Consualium nomine celebravit.' Sigon. Circinoso spectaculum fuerat Lov. 5. in quo tamen primæ vocis quatuor ultimis literis subjecta stigmata indicant, librarium credidisse, eas delendas esse. Circli pro varia lectione adscriptum erat margini Voss. 1. Insuper spectaculum fuit Harl. 2. et Port. spectaculum fuit, id est fuerit, Gaertn. qui insuper in verbis seqq. exhibet placamina instituuntur, pro placam. instituti dicuntur. § 4 Parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit] Prima vox non adparet in Leid. 2. Deinde ut firma principia omnia Voss. 1. et Lov. 1. ut infirma principia omnia Leid. 2. Insuper peregrina fuit res transpositis dictionibus Lov. 1. et 5. Non Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu] De hoc loco egerunt viri doctissimi Casaub. de Rom. Sat. c. 1. Dan. Heinsius de Sat. Horat. lib. 1. p. 20. seqq. Salmas. ad Vopisci Carin. c. 19. et postremus omnium, quod quidem sciam, Dacerius in Dissert. de Satira quæ est in tom. III. Memoriar. Literar. Acad. Regiæ inscriptionum et elegantiorum literar. edit. Amstel. In ea verba hæc Livii sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, interpretatur sans aucun vers, sans aucun acte de piece réglée, qui consiste dans l'imitation. scio quam bene. Mihi Livius simpliciter hoc dicere videtur, sine cantore qui pronunciaret; et sine histrione qui saltando et gesticulando ea, quæ pronunciabantur, exprimeret: nam bæc deinde addita sunt, quum antea ludiones nihil aliud, quam ad tibicinis modos saltarent. Sic-paullo post 'fabellarum actum' dicit Livius: histrionibus fabellarum actu relicto.' Duk. Sine crimine ullo Hav. sollemni errore. Vide ad 1. 26. § 6. Sine certamine ullo Lov. 4. et ed. Mediol. 1480. aliæque plures. Sed, et has voces per compendia scribarum confundi, docuit Burmann, ad Gratii Cyneg. vs. 22. Tum posterius sine non adparet in Leid. 2. Male. Supra v. 41. Sine ira, sine |