De hoc errore vide ad VIII. 6. § 2. Deinde periculis sed, pro perculisset, Leid. 1. periculisset fragm. Hav. a m. pr. pertudisset Harl. 2. pertulisset Voss. 1. Leid. 2. Lov. 2. 5. Gaertn. et Hav. quomodo sæpe librarii lapsi sunt. Vide ad xxxv. 27. § 16. Per. cussisset malebat Hearnius, quia Quadrigarius apud Gell. 1. land. inquit, 'Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percutit:' et deinde Manlins iterum scuto scutum percutit.' Solent autem perculit et percutit, ac perculsus et percussus in Mss. confundi. Vide Nic. Heinsium ad Nason. Metam. v. 98. et eumdem ac Burm. ad Nason. Metam. IV. 138. Adde quæ notavi ad Silii 11. 213. et ad Livii xxxiv. 15. § 2. Interior periculo vulneris, qui prope adeo sub gladium Galli successit, ut vulnerari non potuerit. Ita xxiv. 34. Quæ propius quædam subibant naves, quod interiores ictibus tormentorum essent.' His autem Livius exprimit id, quod Quadrig, dixerat 'ne Gallus impetum icti haberet,' præsertim si verba hæc loco mota superius collocemus, ex sententia Yvon. Villiom. II. 4. quam etiam Gronov. verisimilem credidit. Insinuasset se inter corpus armaque] Ni insinuasset Leid. 2. nisi juvasset Hav. Tum sed, pro se, Voss. 2. et Lov. 3. Denique intra corpus idem Lov. 3. Vide ad v. 27. § 3. Ventrem atque inguina hausit] Eodem verbo usus etiam est Quadrig. apud Gell. loc. laud. Ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit.' Vide quæ notavi ad Silium Ital, v. 524. Ceterum ventrem ac inguina Lov. 4. contra morem Livianum. Vide ad x. 36. § 17. Paullo ante uno altero subinde ictu, sine conjunctione que, Leid. 2. In spatium ingens ruentem porrexit hostem] 'Porrigi' dicuntur mortui. Horatius Epod. x. 21, 'Opima quod si præda curvo litore Porrecta mer gos juveris.' Statins Theb. XI. 12. 'Quantus Apollineæ temerator matris Averno Tenditur, ipsæ horrent, si quando pectore ab alto Emergunt, volucres, inmensaque membra jacentis Spectant.' Gebh. In spatium ingens porrigitur, qui jacens ingens spatium corpore occupat. Silius VI. 153. 'serpens centum porrectus in ulnas Letalem ripam et lucos habitabat Avernos.' Ovidius Amor. Eleg. III. 11. 25. Idem per spatium Tityon porreximus ingens.' Metam. II. 197. Porrigit in spatium signorum membra duorum.' Virgil. Æneid. VI. 597. per tota novem cui jugera corpus Porrigitur.' Simili fere modo 'acies in longitudinem porrecta ' xxv. 21. Præterea euntem, pro ruentem, perperam Hav. § 11 Jacentis inde corpus] Jacens inde corpus edd. antiquiores. Pro quo deinde Mediolan. a. 1505. hinc Ascens. a. 1513. et 1516. tum Aldus, et postea reliqui jacentis dederunt; quod constanter in scriptis omnibus superest. Uno torque spoliavit: quem resper. sum cruore collo circumdedit suo] Quadrigarius apud Gell. loc. laud. Torquem detraxit, eamque sanguinolen. tam sibi in collum imponit.' Gebh. Torque uno spoliavit Harl. 2. Port. et Hav. § 12 Defixerat pavor cum admiratione Gallos] Defix. Gallos cum admir. pavor Lov. 4. Defix. pavor cum admir. animos Gallorum Hearnii Oxon. C. Ab statione obviam militi suo progressi] A statione Gaertn. obviam ab statione Leid. 2. et Lov. 1. quorum posterior etiam exhibet prægressi, sollemni scribarum errore. Vide ad IX. 10. § 6. Vox obviam ab operis typo. graphorum omissa est in ed. Parm. Laudantes gratulantesque ad dictatorem perducunt] Inverso ordine Pall. tres et Campani ed. gratulantes laudantesque. Gebh. Eo ordine transposuit vocabula Jac. Gronovius, eum que secutus J. Clericus. Neque aliter est in scriptis meis, nisi quod laudantes non adpareat in Lov. 5. Deinde producunt Lov. 4. Male. Supra v. 15. Quum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset:' ubi vide quæ notantur. § 13 Inter carminum propemodum incondita quædam militariter joculantes] Ego hæc corruptissima arbitror. Sensus et Latinitas satis placerent, si legeretur Inter carminum licentiam inconditosque ac militares jocos. T. Fab. Muretus In carminum. Ego sic explico: Cognomen Torquati auditum inter joculantes militariter incondita quædam prope carminum modum, celebratum deinde.' Nam quod Sigonius additum, nusquam in meis reperio. J. F. Gron. Doujatius hic more graculi Æsopici alienis plumis nitet. Quum enim Gronovius vulgatam lectionem adversus Fabrum defendisset, et verum verborum sensum non modo hoc loco, sed etiam ad l. vi. cap. ult. § 10. recte ostendisset, gloriam hanc ipsi sublegere conatus est. Ne tamen condictioni furtivæ locus esset, subficere credidit, si, verbis servatis, tantum ordinem paullum inverteret, ita ad hunc locum notans: 'Mibi,' &c. [Vid. Not. Delph.] An in animum inducere potuit, quoniam adnotatio Gronovii vel non suo loco reperiretur, vel in ed. 1665. qua usus est, inter addenda legeretur, fore, ut furtum hoc numquam deprehenderetur? Ceterum prima vox Inter deest in Hav. Ejus loco In legunt quædam edd. vett. ut Mediol. a. 1480. Tarvis. utraque, Veneta 1495. aliæque. Vide ad Livii XXXVIII. 57. § 6. Hinc carminum quoque modum ed. Mediol. 1505. quod etiam Ascens. 1513. et 1516. in margine ostentavit. Sed frustra. Tum incognita habet Lov. 3. inconditi Gaertn. in quo etiam vox sequens quædam non adparet; sed quæ ejus loco exstat in Port. a m. pr. Tandem jaculantes præferunt Leid. ambo, Lov. 1. 2. 4. et fragm. Hav. a m. pr. Torquati cognomen auditum] Non paucis verbis eguerim, si, quam diverse hic locus legatur, enarrare voluerim neque solum verbum auditum, pro additum, sed in præcedentibus quoque. Sit igitur suum unicuique liberum judicium ; nam hæc omnia prosequi neque possumus, neque volumus. Glar. Lege additum ex veteribus libris. Sigon. Ms. Fuldensis Torquatus cognomentum auditum. Modius. Quid desideretur in hac lectione, omnium Mss. codd. atque editorum auctoritate subfulta, doceat me Sigonius, e libris nescio quibus sublestissimæ fidei præferens additum. Vult enim Livius, ex joculantibus incondita militariter propemodum carminum Torquati cognomen auditum hæsisse tum T. Manlio, tum posteris familiæque ejus. Modius laudat e Mss. Fuldensibus Torquatus cognomentum auditum. A. Gellius IX. 13. 'T. Manlius, sunimo loco natus, apprimeque nobilis fuit. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus:' ubi membr. Pall. habent Torquati. Gebb. Additum, quod recte Gronovio displicuit ad verba præced. ut et Gebbardo, apud me tantum superest in perpetuis adseclis vet. lib. Sigonii Port. et Hav. Reliqui stant pro vulgata scriptura, nisi quod auditu sit in Leid. 1. et Lov. 2. Præterea cognomie Lov. 5. nomen Klockian. cum edd. Rom. 1472. et Parm. Torquatus cognomentum, quod Modius in Msto Fuld. invenit, in nullo apud me superest. Neque etiam vulgatum mu. to. Supra 1. 56. Bruti quoque haud abnuit cognomen.' 11. 8. 'Inde cognomen factum Publicola.' cap. 13. 'Cui postea Scævolæ a clade dextræ manus cognomen inditum.' Infra hoc lib. c. 32. Non si mihi novum hoc Corvi cognomen Diis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiæ nostræ cognomen me< ་ moria excessit.' Posteris etiam familiæque honori fuit] Vet. lib. posteris et familiæ honori fuit. Sigon. Pall. Mss. 1. ac 3. celebratumque deinde posteris, etiam familiæ hono ri fuit. Pal. 2. vero celebratum deinde posteris et familiæ honori fuit. Campan. celebratum deinde posteris familiæque honori fuit. Quadrigarius Quo ex fucto ipsi posterique ejus Torquati sunt cognominati. Gebh. Sigonius posteris et familiæ. Ego in duobus Voss. duobusque Pall. video posteris etiam familiæ honori fuit. J. F. Gron. Non contemnenda est scriptura horum librorum: nam idem est ac posteris, atque etiam familiæ. Cicero in Brut. cap. 75. 'Splendidam quamdam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu: forma etiam magnifica et generosa quodammodo.' Adde quæ adnotata sunt ad Florum iv. 7. § 15. Duk. Posteris et familiæ honori fuit Lov. 2. poste ris etiam familiæ Leid. uterque, Lov. 1. 3. 4. 5. Harl. ambo, Gaertn. Port. Hav. et fragm. Hav. Ex uno Flor. nihil in excerptis notatum obcurrit, ut vulgatum servasse videatur. § 14 Coronam auream addidit donum] Addit fragm. Hav. a m. pr. om. nesque excusi usque ad Aldum, qui reposuit addidit, quemadmodum est in reliquis scriptis. Vide ad II. 24. § 6. Mox etiam pugnam, pro eam pug nam, edd. Rom. a. 1472. et Parm. Deinde laudibus sustulit Port. in margine. Infra hoc lib. c. 36. Vestrum iter ac reditum omnia secula landibus ferent:' ubi vide. CAP. XI. 1 Et, Hercle, tanti ea ad universi belli eventum momenti di micatio fuit] Hercule Voss. uterque, Leid. uterque, Lov. quinque, Flor. Gaertn. Klockian. fragm. Hav. et vett. edd. Neque aliter erat in Port. a m. pr. pro quo postea factum est Herculis. Basileens. demum Hercle dederunt, quod mox Curio et inde recentiores adoptarunt. Priorem ita que scripturam revocavi. Vide ad v1. 40. § 15. hoc lib. c. 4. § 7. 1x. 4. § 12. XXXIV. 32. § 6. et alibi. Præterea vox momenti aberat a contextu Port. adscripta deinde est margini, sed alio loco. Præfert enim tanti momenti ea ad univ. belli ev. dimicatio fuit. Relictis trepide castris] Trepidis cas tris Lov. 2. Infra x. 12. 'Stativa trepide deserta erant :' et sæpe alibi. Mox societatem belli facta, pro societate, Leid. 1. Commeatuque benigne ab Tiburtibus adjutus] Ita Rott. et alii, non benig. no. ix. 6. Commeatus militibus be nigne mittunt.' Et passim. J. F. Gron. Benigno male exhibuerat ed. Gruteri ultima, eamque secuta Hein sii Elzeviriana. Contra benigne non tantum priores excnsi, sed omnes etiam scripti. Vocula que deest in Leid. 2. Tum a Tiburtibus Voss. 1. Lov. 2. 3. 4. 5. Gaertn. Port. Hav. et fragm. Hav. Deinde adjutis Hav, Mox in Campania, pro in Campaniam, Leid. 1. in Campanam Leid. 2. $2 C. Petilius Balbus consul] Capitolini lapides hunc C. Patelium Libonem vocant. Sigon. Nomen gentile Patelius scribendum esse, dictum est ad 111. 35. § 11. Præterea adsentior ferme Sigonio, Libo, pro Balbus, scribendum esse, non tantum quia ita exhibent lapides Capitolini, verum etiam quia alibi gentis Pœteliæ cognomen Balbus non obcurrit, et Pigh. ius docet in Annal. ad a. cccxcm. p. 279. hujus anni consules in tabulis Græcis et Cuspiniani Libonem et Ambustum nominari. In Chron. etiam Paschali et fastis Idatian. ex hujus et sequentis anni consulibus unum par consulum efficitur, qui vocantur Libo et Lenatus, vel Lænas. Ceterum addita vocula ut C. Petilius male Hav. et Harl. 2. Quum collegæ ejus M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset] Cum collega ejus, quasi cum præpositio fo ret, præferunt Voss. 1. Leid. 1. Lov, 2. Harl. 2, et Hav. sine sensu: quod animadvertens librarius Harl. 2. ei se optime consulturum existimavit, si inserta deinde vocula legeret cui Hernici provincia evenisset. Sed nihil agit. Præterea Fabii prænomen omittitur in Leid. 1. Lov. 2. 3. Gaertn. et fragm. Hav. quod recte superest in reliquis. Deinde Hernicia provincia Lov. 1. a m. pr. Hernicorum provincia Port. et Hav. Perperam. Supra v. 12. § 6. Valerio Potito Volsci provincia evenerat:' ubi alia vide, Deinde provinciæ, vel provincie venis. set Voss. 1. et Leid. 1. perperam di visis literis. Provincia venisset Leid. 2. Lov. 1. 2. et fragm. Hav. Vide quæ ad eumdem locum notantur. § 3 Ad quorum auxilium quum Galli ex Campania redissent] Ad quorum consilium Voss. 1. Leid. 2. et Lov. 1. Vide ad Ix. 21, § 4. Tum Gallici Lov. 5. Deinde ex Campanis Harl. 2, et Hav. Denique rediissent Lov. 4. Vide ad VIII. 26, § 6. Fade populationes in Lavicano] La bicano Voss. 1. Leid. uterque, Lov. 1. 4. 5. Flor. Harl. 1. et fragm. Hav. Vide ad 11. 39. § 4. § 4 Contenta respublica esset, Galli. cus tumultus dictatorem creari coëgit] Contempta Lov. 2. 4. Flor. et fragm, Hav. a m. pr. Vide ad xxv. 38. § 20. Deinde Tò esset exsulat ab Harl. 2. Port. et Hav. Tandem creare Lov. 3. quæ vox non adparet in ed. Parm, Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit] Hala Lov. 4.5. Harl. 2. Port. et Hav, Haala Lov, 1. Abala Harl. 1. Reliqui recte Ahula. Vide ad Epit. Liv. lib. IV. Creatus Quintus magistrum equitum dixit, reliquis omissis, Lov. 3. Mox vocula et, quæ sequitur, deficit in Flor. Sed verisimile fit, eam interceptam esse a præcedentis vocis literis ultimis. Vide ad Ix. 41. § 10. Si prospere id bellum evenisset] Pro spe Lov. 2. Sed librarius, quum prospe, vel prospe, scriptum fuisset, unicam vocem perperam in duas divisit, et additam notam vel non vidit, vel adsecutus non est. Non dissimili modo, pro prospere datum est prope VIII. 25. § 6. Pro a spe, substitutum est aspe, sive aspere, IX. 24. § 11. pro suapte, datum est sua p te, sive sua per te, vr. 15. § 12. Vide ad xxxix. 31. § 4. Paullo ante ed. Parm. et aucto. ritate Patrum, omissa præpositione ex, quam reliqui omnes libri servant. In verbis seqq. ludos vovit magnos, transpositis vocibus, Gaertn. §5 Nullo detrectante militiam] Detractante Flor, Voss. 1. Leid. 1. Lov. 1. 2. 3. 5. Gaertn. Hav. et fragm. Hav. a m. pr. Vide ad xxxiv. 15. 9. Paullo ante ad continendos proprios bello Tiburtes Leid. 2. pro proprio. Vide erroris originem ad Iv. 44. § 5. Tum jussit manere, pro jusso, Voss. 2. et Lov. 3. Deinde omnes minores Gaertn. Vide ad vi. 27. § 10. § 6 Pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis] Pugnatum aut, id est autem, Lov. 2. Vide ad v. 34. § 4. Tum procul a porta Harl. 2. Port, et Hav. Vide ad XXIV, 28. § 1. Deinde totis viribus urbis Lov. 2. Mox conjugum ac liberorum, pro conjugumque, Harl, 2. Port. et Hav. Vulgatum superest in pluribus et me, lioribus codd. Vide ad 1. 31. § 1. Quæ magna, etiam absentibus, hortamenta animi] Pall. duo quæ magis etiam absentibus hort. animi. Pal. 2. hort. facta animi: admodum perpe ram. Gebh. Quæ magis Voss. 2. et Lov. 3. Deinde etiam absenti Leid. 2. Hinc ornamenta animi perperam Lov. 2. in contextu, altera lectione in margine existente. Paullo post cum subjecta, pro tum, Gaertn. et miliciaque, pro misericordiaque, Lov. 2. misericordia, omissa conjunctione, Flor. §7 Avertitur tandem acies Gallorum: fuga Tibur, sicut arcem belli Gallici, petunt] Suspicor legendum esse fugati Tibur: nam subsequitur palati. Syllaba quidem prima vocis Tibur errorem probabiliorem mihi reddit. Sigon. Conjectura hæc Sigonii omnes edd. occupat; sed contra consensum tot Mss. codd. et editorum, quis rectum pronunciarit? Quare retineatur fuga Tibur, sicut arcem belli Gallici, petunt. Gebh. Nec Sigonius sic conjicere, nec ferre debuerunt editores, cum in omnibus Mss. et vett. edd. esset fuga Tibur. Hoc ipso libro c. 27. 'Certamine victi fuga effusa Satrici monia petunt.' Virgilius Æneid. XII. 742. diversa fuga petit æqnora Turnus.' Tacitus Hist. v. 18. 'Pulsique Germani Rhenum fuga petebant.' Justinus XVI. 4. 'Sexaginta senatores comprehensos (nam cæteri fuga dilapsi erant) in vincula compingit' sic enim Mss. ubi fecerunt in fugam. J. F. Gron. Cuntatur tandem acies Lov. 4. avertitur tandem acies Gallorum fusa Tibur Hearnii Oxon. L. 1. Vulgatum, quod in reliquis omnibus constanter superest, olim adversus Sigonium defendit eti, am Gronov. in priore ed. notarum ad Liv. XXXVII. 30. quem etiam vide Observ. IV. 17. p. 272. Deinde sicut aciem belli Gallici, petunt Flor. Sed vox acies ex proximis verbis menti scribæ adhuc obversabatur, atque hine in errorem conjectus est. Quamvis tamen et alibi, ubi similis peccati ejus caussa dari nequit, eadem vocabula inter se commutarint. Vide ad VI. 13. § 1. Sicut arcem belli, Galli petunt præfert Neapol. Latinii. A consule Pœtelio haud procul Tibure excepti] Ab consule Port. et Hav. Tum accepti Gaertn. Male. Vide ad v. 41. 6. Mox ad opem ferendum, pro ferendam, Flor. Vide ad XL. 49. § 1. Hinc intra portam compelluntur Hav. intra portas impelluntur fragm. Hav. § 8 Egregie quum ab dictatore, tum ab consule gesta est res] Vet. lib. Egre gie tum ab dict., tum ab cons, res gesta est. Sigon. Tum, pro quum, etiam Voss. ambo, Leid. 2. Lov. quinque, Harl. 2. Port. et fragm. Hav. cum edd. vett. usque ad Froben. qni a. 1535. cum dedit. Vide ad vi. 23. § 3. a dictatore Gaertn. ab hac dictatore Leid. 1. ab hoc dictatore Lov. 4. Deinde cum a consule Gaertn. tum a consule Lov. 1. 4. et 5. Tandem res gesta est omnes etiam mei uno ore. Postremo una insigni pugna, quum hostes totis adorti copiis essent] Postremum Leid. 1. cujus librarius id necessarium esse existimasse videtur, quoniam non primo, sed primum, præcesserit. Verum non hac superstitione Livius, Cicero, aliique fuerunt, qui sæpe rê primum subjunxerunt postremo. Vide Tursell. de Partic. Ling. Lat. c. 137. Deinde quum hostes totis adorti copiis essent Leid. 2. Lov. 1. 5. Klockian. et Port. quum hostes totis adortus copiis esset Lov. 2. 4. quod recipi posset, si plurium ac majoris auctoritatis codicum fide niteretur. Puto enim aliunde non constare, utrum ipse hostes adortus sit, an vero hostes ipsum adgressi fuerint. Hinc nunc nullam mutandi caussam subesse video. Hernicos devincit] Vet. lib. devicit. Sigon. Devicit etiam Oxon. L. 1. et 2. apud Hearnium. Miror autem, unde didicerit id quod addit, eamdem lectionem superesse in codd. J. F. Gronovii: nisi forte aberrans Gronovium pro Sigonio memorarit. Certe Voss. uterque, et Flor. quos Gronovins contulit, atque insuper Leid. ambo, Lov. 1. 3. Harl. 2. Port. Gaertn. et Klockian. præferunt priorem lectionem devincit, quam etiam revocavi. § 9 Consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis] In senatum Lov. 1. Tum apud populo Leid. 1.’ apud populos Lov. 2. ad populum Port. et Hav. quod non displiceret, si gravioris auctoritatis codd. huic lectioni |