electa, adversus Gallos duxerunt] Ex duobus exerc. consul. Lov. 5. Harl. 2. Port. et Hav. Deinde erecta Leid. 1. Vide ad XXVIII. 36. 7. Sed vox electa exsulat a Lov. 2. quemadmodum Gallos ab Harl. 1. Deinde duxere habet Lov. 4. § 10 Lentius id aliquantum bellum, quam parti utrique placebat, fuit] Lege aliquanto. Gelen. Ita præferunt etiam omnes codd. mei. Præterea Tentius, pro Lentius, Flor. Letitius Lov. 2. Tum parti utrinque placebat Lov. 2. et Harl. 1. Deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem] Pall. duo deinde cum Rom. miles ineundo in arma. Gebh. Similiter peccatur in Voss. 2. et Lov. 3. Tuendo, pro ruendo, habet fragm. Hav. a m. pr. Deinde in arma ad dimicationem Gaertn. Quod referri posset ad morem Livii, qui ita præpositiones variare solet: de quo dictum est ad vi. 28. § 3. nisi alii omnes vulgatum servantes clamarent, unius istius librarium voculas ac et ad commutasse; ut sæpe alibi factum esse, videbimus ad XXI. 32. § 2. § 11 Dictatori neutiquam placebat] Pall. tres ne utique. Gebh. Ita et Lov. 2. 3. Harl. 2. et Hav. dictatori utique placebat Lov. 4. dictatori neutiqualis utique placebat Lov. 5. neutique, vel ne utique, omnes excusi usque ad Modium, qui neutiquam vulgavit. Sed prius placuisse Paræo in Lexic. Crit. auctor est Hearnins. Quem tempus deteriorem in dies et locus alienus faceret] Exstat hæc lectio in Pal. 2. et antiquissima Andreæ recensione, quam non improbo, præferens longe illi, quæ habetur in Pall. reliquis et Camp. et locis alienis faceret. Gebh. Et locis alienis faceret etiam Voss. ambo, Leid. ambo, Lov. 1. 3. Harl. 1. Gaertn. Klockian. et fragm. Hav. Mihi vulgatum non movendum videtur. Sæpe' tempus' et 'locum' hoc modo jungi, olim monui ad Silii v. 86. Ita 1. 9. Cui tempus Sine præparato commeatu, sine firmo munimento morantem] Verba sine præp. commeatu deficiunt in Hearnii Oxon. L. 2. neglegentia librarii omissa ob vocis sine repetitionem. Vide ad IX. 11. § 11. Sine præparatu commeatus perperam præfert Harl. 2. Deinde sine monumento Voss. 2. Lov. 3. et fragm. Hav. a m. pr. sollemni librariorum lapsn. Vide ad iv. 10. § 6. Ad hoc iis animis corporibusque] Ad hæc Lov. 4. Harl. 2. Hav. et Hearnii Oxon. B. et C. adhuc Leid. 2. Vide hoc cap. § 2. Deinde corporibus animisque Voss. 1. Leid. uterque, Lov. quinque, Harl. ambo, Port. Klockian. Hav. fragm. Hav. et Gaertn. Quorum omnis in inpetu vis esset] Abest a Pall. præpositio in. Sed non itidem a priscis illis edd. Gebh. Abest etiam a Voss. 2. Leid. 2. Lov. 2. 3. et Harl. 2. quomodo etiam peccatur x. 14. 12. Sed omnino rd in intercidit ob primam syllabam vocis seq. Vide ad v. 33. § 6. Præterea omnis primo in impetu Port. in margine. Tum alio ordine esset vis Lov. 1. 5. Harl. 2. Port. et Hav. in impetu vis, et parva eadem Klockian. § 12 Si quis injussus in hostem pugnasset] Vet. lib. injussu. Probe: sic enim et 11. 63. Populus injussu et altero die frequens supplicatum iit.' Sigon. Recte injussu Sigonius. Ita enim omnes mei et Hearnii Oxonienses codd. ac cum illis ed. Parm. præferunt, et Livius sæpissime locutus est. II. 43. Injussu signa referunt, mœstique redeunt in castra.' IV. 29. Quod occasione bene pugnandi captus injussu decesserit præsidio.' c. 32. Magistro equitum præcipit, ne injussu pugnam incipiat :' ubi etiam male quidam codd. injussus. v. 19. 'A procursationibus edicto, ne quis injussu pugnaret, ad opus milites traducti.' x. 4. Nec tamen injussu movere anderent.' c. 38. Qui juniorum non convenisset ad imperatorium edictum, quique injussu abisset.' XL. 35. Ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, injussuque inde abituri essent.' Vide Sigon. ad III. 63. § 5. Dictatorem sermonibus carpere, interdum Patres communiter increpare] Sermonibus capere Leid. 2. et Harl. 1. De quo errore vide ad lib. VI. cap. 32. § 11. Deinde comiter, pro communiter, Ascensius, quomodo sæpe comis' et communis' commatantur. Vide ad xxv. 12. § 9. Hic autem operæ errarunt, quod in prioribus edd. coiter per compendium scriptum invenissent. Præterea increpere perperam Voss. 2. et Lov. 3. Paullo ante Milites id agre patientes alio ordine Leid. 1. et Hav. Quod non jussissent per consules geri bellum] Per consulem geri bellum Harl. 2. Port. et Hav. Vide ad x. 10. § 2. Per consules id geri bellum Leid. 2. 13 Eadem deinde hæc interdiu propalam ac ferociora his] Eadem inde hæc Lov. 5. Tum ac ferocia his Leid. 2. ac Lov. 1. Paullo ante pronomen sibi deerat in Leid. 2. § 14 Nec in circulis modo fremere, sed jam in principis ac prætorio in unum sermones confundi] Veget. 11. 7. 'Principia' principales milites ait fuisse, qui privilegiis muniebantur, ut tribuni, ordinarii, aquiliferi. Hoc loco in principiis est in cœtu principalium militum.' Sigon. 'Principia' locus in castris, ubi jus reddebatur. Vide Turneb. Advers. 111. 9. Torrent. in Sueton. Oth. c. 1. Lipsium ad Taciti Histor. 1. 48. et Hist. 1. 13. Adde P. Victorium Var. Lect. III. 6. Cicer. lib. Singulari Epist. ad Bru tum ep. 10. in fine, ubi pro castrorum præsidiis legendum est cast. principiis : et Stewich. ad Vegetii 1. 20. Klock. Immo potius in principiis, id est, in celeberrimo illo loco castrorum, cui 'principia' nomen erat, in quo semper magna multitudo militum versabatur. XXVIII.25. 'In principiis prætorioque, ubi sermones serentium circulos vidissent, alloquebantur:' et alibi sæpe eadem significatione apud Livium et alios. Circuli' hic sunt cœtus alio loco castrorum, quam in principiis et prætorio fabulantium. Verba Vegetii 11. 7. ad militiam inferiorum temporum pertinent. Duk. Neque in circulis Gaertn. Deinde in principibus fragm. Hav. de quo errore vide ad XXII. 8. § 7. Miror autem, Sigonium per 'principia' hic intellexisse cœtum militum principalium : per quæ recte Klockius intelligit locum in castris, de quo agit Lipsius de Milit. Rom. v. 4. Eum autem innui patet ex voce addita prætorio. Principia' autem et prætorium' etiam junguntur XXVIII. 25. Circumeuntes enim tentoria primum, deinde in principiis prætorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur.' Ex quo loco colligi potest, principia' et prætorium' fuisse loca castrorum celeberrima ac frequentissima, in quibus milites, itidem ut etiam hic fecisse dicuntur, consistentes conloquebantur. Indicat igitur Livius, milites consilium dictatoris primo clam damnasse noctu in stationibus ac vigiliis; deinde id propalam interdiu in circulis fecisse; iis paullatim etiam centuriones sese inmiscuisse; tandemque eo audaciæ processisse, ut non modo de ea re in partibus castrorum remotioribus, ubi minus observari poterant, verum etiam in locis celeberrimis, ubi magna semper hominum multitudo obversabatur, qualia erant principia ac prætorium, inter se conloqui ausi fuerint. Paullo ante Inmiscerique jam militibus edd. Mediol. 1480. Tarvisina utraque, et aliæ eas secutæ usque ad Aldum, qui voculam jam, neque in scriptis neque in edd. principibus inventam, iterum delevit. In concionis magnitudinem crescere turba] Pall. duo magnitudine. Gebh. In concionis magnitudine etiam Voss. 2. Leid. 1. Lov. 3. 4. Harl. 1. et Gaertn. Deinde cres. turbam Gaertn. cum edd. Mediol. an. 1480. Tarvisina utraque, et proximis usque ad Moguntinam, quæ iterum turba reposuit. At vox illa deficit in Leid. 1. et Lov. 2. ac 5. Vociferari ex omnibus locis, ut extemplo] Pall. tres, Campani quoque ed. vociferare. Lib. 1x. c. 14. iidem libri, vociferare, se in auctoritate Tarentinorum manere.' Lib. x. cap. 28. oggerunt Pall. omnes, Vociferare Decius.' Gebh. Vociferatione Leid. 2. vociferare Voss. ambo, Leid. 1. Lov. quinque, Harl. 2. Port. Gaertn. Hav. et fragm. Hav. sine dubio scribarum culpa. Vide ad VIII. 38. 13. Deinde et extemplo Hav. de quo errore vide ad xxI. 28. § 8. In præcedd. rd et ante vociferari deerat in Lov. 5. Verba pro exercitu faceret Sex. Tullius] Quidam codd. Servium habe. bant, quidam Sextum. Sed fortassis Servii Tullii, sexti Romanorum regis nomen, errorem librariis dederit. Glar. Ser. Tullius, vel Servius Tulli. us omnes editi usque ad Frobenium, qui a. 1531. dedit Sex. Tullius, quem admodum præferunt, quibus usus sum, scripti codd. CAP. XIII. § 1 Septimum primum pilum jam Tullius ducebat] Vide Lipsium de Milit. Rom. lib. II. dial. VIII. Duk. Primipilum Leid. 2. Lov. 5. Harl. 2. Port. Gaertn. et editi usque ad Aldum, qui vulgavit primum pilum, ut habent reliqui scripti, nisi quod in Klockian. sit Septimum pilum. Recepta lectio verior est. Infra XLII. 34. Quater intra paucos annos pri mum pilum duxi.' Cic. ad Brutum epist. 8. Nasennius Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit.' Præterea rò jam deest in Lov. 2. cujus loco atque exstat in Lov. 5. Deinde Tullius duxerat Lov. 2. Quod enim tum maxime primum pilum duxerit,caussa fuit,cur electus sit, ut pro exercitu verba faceret. Ceterum quanta antiquitatum Romanarum notitia instructus fuerit Donjatius, docet paraphrasis, qua hæc verba exposuit: Tullius Sextus bic septem jam annos legioni præerat tamquam proximi pili centurio.' Verum quis est proximi pili centurio ? at forte scribere voluit primi pili centurio. Sed an primi pili centurio præest legioni? Expone igitur: Septimum Tullius jam erat centurio primi pili. De centurione primo pilo vide ad 11. 27. § 6. Qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior: is præcedens] Desideratur in Pall. duobus optimis vox stipendia. Gebh. Desideratur etiam in Voss. 2. et Lov. 3. sed, ut videtur, errore scribarum. Deinde stipendia egisset Hearnii Oxon. B. Perperam. Supra 111. 27. Quum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset.' x. 25. Tanta cupiditas erat sub eo duce stipendia faciendi.' XLII. 34. 'Imperatores mei, et qui una stipendia fecerunt, testes sunt.' Et ita sæpius ipse et alii. Præterea vir factis nobilioribus: præcedens Lov. 1. vir facti nobilioris : præcedens Voss. 2. et Lov. 3. Paullo ante Tò erat deficit in Leid. 2. §2 Turbæ principem Tullium, imperiis obedientissimum militum] Vet. lib. militem. Sigon. Militem non modo constanter servant codd. mei, et quibus Hearne Oxonii usus est, verum etiam omnes typis exarati usque ad Curionem, qui militum dedit. Paullo ante morantique, pro mirantique, Lov. 3. sed copula que deficit in fragm. Hav. §3 Scilicet, dictator, inquit, condemnatum se universus exercitus a te ignavia ratus, et prope] Si licet, dictator, inquit Voss. 1. Leid. 2. Lov. 1. 2. 5. Port. Hav. et fragm. Hav. De hoc errore vide ad 11. 19. § 9. Sil'r dictator, inquit, id est Similiter, Gaertn. Deinde inquit ex duobus universus exercitus a te ignominia ejectus, et prope Lov. 3. sine sensu. Tum destitutus Lov. 2. 4. et fragm. Hav. Sed alterum præstare puto. Oravit me, ut suam caussam apud te agerem] Pal. 2. oravit me, suam caussam apud te agerem. Ita fine cap. Pall. duo Mss. 1. ac 3. Te, imp., milites tui oramus, nobis pugnandi copiam facias: utrimque exclusa conjunctione ut. Gebh. Omnes nostri hoc loco vulgatum servant: at alio ordine vocabulorum ut apud te suam caussam agerem habet Gaertn. § 4. Si terga data hosti, si signa fœde amissa objici nobis possent] Posteriori loco Tò si omittunt Leid. Lov. 1.4. 5. Flor. Port. et Hav. Verum illud a vocis seq. prioribus literis interceptum puto. Vide ad xxxiv. 58. § 10. Elegans autem est illa repetitio hujus voculæ, de qua vide ad 11. 17. §3. Præterea male objici nobis possunt Lov. 4. Paullo ante En quidem, pro Equidem, Lov. 4. Et quidem Gaertn. Tamen hoc a te inpetrari æquum censerem] Tu hoc a te Lov. 5. et Gaertn. Vide ad Livii XXII. 17. § 5. tamen a te hoc Lov. 2. tamen a te hæc Lov. 4. tamen hæc a te primæ edd. usque ad Aldam, nisi quod in Parm, desit etiam vox tamen. Deinde imperari Leid. 2. et Lov. 1. Mox nostram culpam trajectis vocibus Harl. 2. et Port. Tum pateris, pro patereris, forte quod olim pat'eris scriptum fuisset, et addita nota evanuerit, Leid. 1. patueris Gaertn. § 5 Etiam ad Alliam fusæ legiones] Ad Albam Leid. 2. ad Aliam Leid. 1. Lov. 1. 2. 4. Harl. 1. Flor. et Klockian. Vide ad Epit. Liv. lib. v. Præterea fuisse legiones Leid. 2. Profecta postea ab Veiis virtute re cuperavere] Ab ejus Voss. 1. Lov. 1. 5. Port. a m. pr. et Hav. ab hostibus ejus Leid. 2. ab eis Flor. Leid. 1. Lov. 2. 4. Harl. 1. Klockian, et fragm. Hav. ab eis Veis Gaertn. duplici lectione juncta, ut sæpe factum. Tum recuperavere virtute Lov. 4. Mox felicitati tuæ populique Romani Voss. 2. et Lov. 3. felicitate tua populo Romano Voss. 1. Leid. 2. et Lov. 1. felicitate tua populi Romani Gaertn. § 6 Si nos et hostes haud secus, quam feminas, abditos intra vallum, &c. eludunt] Sed nos hostes Lov. 2. si nos hostes Voss. 2. et Lov. 3. ac 5. Præterea abditas Klockian. et editi ante Aldum, qui primus dedit abditos, quomodo est in reliquis scriptis, nisi quod manifesto errore librarii abditus habeat Gaertn. Tum con vallum, id est contra, idem Gaertn. Doujatius conjicit, non male forte legi posse sic nos et hostes, &c. eludunt. Immo longe pejus, ut patebit, si voculam illam repetamus in duobus sequentibus hujus periodi membris, et sic tu imperator noster, &c. judicas, et sic, &c. de nobis ita desperasti.' Illa enim, quæ hic ponitur, ibi subintelligenda est: quod commode procedit, si hic vulgatum servemus. Illud autem si hoc loco non est conditionale, sed caussale. Dicit enim Tullius, se de gloria vix dicere audere, si, id est 'siquidem,' 'quoniam' hostes eludunt milites Romanos omnibus contumeliis, quoniam' imperator mili tes suos sine manibus esse judicavit, quoniam' denique de illis desperavit, priusquam eos expertus esset. Ita Iv. 3. 'Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus, quæ omnes peregrini etiam sciunt?' xxx. 30. Si hoc ita fato datum erat, ut, qui primus bellum intuli populo Romano, is ultro ad pacem petendam venirem, lætor te mihi sorte potissimum datum, a quo peterem.' Virgil. Georg. 1. 7. Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glaudem mutavit arista, &c. Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellæ : ubi Servius si pro siquidem' poni notavit. Simili modo particulam ei quum apud sacros N. Testamenti scriptores, tum apud Polybium adhiberi, docuit diligentissimus Raphelius ad Luca Act. Apostol. cap. 4. comm. 9. Vide Perizon. ad Elian. Var. Hist. ii. 18. p. 217. Et ita forte illud ei accipiendum est in verbis diaboli, el vids el Toû Beoû, quoniam filius Dei es, apud Matth. c. iv. comm. 3. et 6. et apud Lucam cap. IV. comm. 3. et 9. Ceterum paullo antea male vocula vix deficit in Lov. 5. Harl. 2. et Hav. Quod ægrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus judicas esse] Quod egregius patimur, et exercitum sine sensu Gaertn. egregius etiam Hav. Tum et exercitum tuum Voss. 2. Lov. 2. 3. patimur exercitus, omissa voce sequenti, Harl. 2. Tum sine armis omisit fragm. Hav. At verbis transpositis sine armis, sine animis, sine manibus præferunt Gaertn. et pleræque veterum edd. usque ad Aldum, nisi quod voces sine animis desint in ed. Parm. Et prius, quam expertus nos esses] Nos expertus esses Hav. expertus nos omnes esses Lov. 5. Voces autem et prius, quam, &c. judicares esse desunt in Lov. 3. cui errori occasionem dedit repetitio vocum judicas esse et judicares esse. Vide ad Ix. 11. § 11. Tum uindicares, pro iudic. Harl. 1. Passim iudicare et uidicare commutantur. Vide ad xxxIx. 47. § 2. §7 Quid enim aliud esse caussæ credemus] Quod enim aliud Lov. 3. et edd. Rom. 1472. ac Parm. Tum credemus caussa Harl. 2. credimus caussa Port. et Hav. credimus etiam Hear. nii Oxon. B. credamus caussa Leid. 2. Voss. 1. et Lov. 1. ac 5. caussa credamus Voss. 2. Leid. 1. Lov. 2. 3. 4. fragm. Hav. Hearnii Oxon. L. 1. et N. atque omnes typis excusi usque ad postremam Gruteri ed. quæ recepit caussa credemus, a recentioribus omnibus postea adoptatum. Compressis, quod aiunt, manibus sedeas] Comprehensis Leid. 2. et Lov. 1. comprehensus Voss. 1. et Lov. 1. Alibi sæpe hæc verba a librariis permu tantur. Vide ad xxx. 10. § 5. Deinde manibus sedeat Lov. 4. et Harl. 1. Sed imperator sedeas' dictum est, ut Achæi sustinebimus' XXXII. 21. § 16. ubi plura vide. Corruptius sed ea Lov. 2. 5. Gaertn. et Port. se dea Leid. 1. sedes ed. Mediol. 1480. quod in quibusdam proximis superest, usque ad Mediol. 1505. quæ sedeas restituit, eam lectionem Ascensio 1513. et 1516. et mox aliis probantibus. Utcumque enim se habeat res] Habet Flor. Voss. ambo, Leid. ambo, Lov. quinque, Harl. 1. Port. Gaertn. Hav. fragm. Hav. et edd. Rom. 1472. et Parm. Sed habeat earum, quas vide, edd. prima exhibuit Mediol. 1480. et post illam reliquæ omnes. Plurium itaque ac meliorum codicum lectio. nem revocavi. Supra in Præfat. " Utcumque erit, juvabit tamen.' XXXVII. 54. 'Utcumque tamen res se habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat.' XLV. 8. 'Utcumque tamen hæc, sive errore humano, seu casu, seu necessitate inciderunt, bonum auimum habe.' Præterea sed ea utcumque se habet res Hav. Verum illud sed ea natum est ex voce præcedenti sedeas, pro qua etiam alii codd. sed ea per errorem scribarum præferunt: ut hujus cod. librarius utramque illam junxerit. Vide ad 111. 44. § 4. Tò enim deficit etiam in Lov. 2. at voce addita ea res Hearnii Oxon. L. 2. Ceterum iidem typis descripti, qui habeat exhibent, etiam To se omiserunt, et voces ita invertunt, utcumque enim res habeat. Utrumque dici potest utcumque res habet,' et utcumque se res habet.' |