Immagini della pagina
PDF
ePub

nificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. tum psaltriae sambucistriaeque et convivalia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae; tum cocus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. vix tamen illa quae tum conspiciebantur semina erant futurae luxuriae.

2. Verfall der älteren römischen Staatsreligion. a) Unterdrückung der Bacchanalien. 186 v. Chr. (Liv. XXXIX, 8—19).

VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit. praetores provincias sortiti sunt T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est.

Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte

cae). — monopodia] Auf einem Fufs ruhende Tische mit einer Platte, wozu die seltensten Holzarten verwendet wurden, besonders citrus, d. i. das Holz eines an den Abhängen des Atlas wachsenden Baumes, dessen Stamm in der Nähe der Wurzel eine Dicke von 4 Fufs erreichte. Diese Platten erhielten eine schöne, von der Politur gehobene Zeichnung der Adern und der Masern (maculae) im Holze, wie bei unseren Mahagonimöbeln. Cf. Koner II, 183 sq.abacos] dreibeinige Tischchen. (meistens mit Marmorfüfsen), mit einem erhöhten Rande; sie waren die Träger der Schaugeräte und Nippessachen Prunktische, meistens mit Marmorplatten. Vgl. Cic. Verr. IV § 37. Die Sambyke (oaußunn) war eine dreieckige lauttönende Harfe, deren Saiten schräg gespannt wurden. Vgl. Guhl I, 225. — ludorum oblectamenta] Tänzer, Mimen, Gaukler, Possenreifser etc. epulae ipsae] Im Gegensatz zu den oblectamenta. Vgl. aufser Hor. Serm.

=

II, 8 die Beschreibung des Gastmahls des Trimalchio aus Petronius bei Koner II, 260-264. conspiciebantur] Aufsehen erregten. semina erant] schwache Anfänge. futurae luxuriae] zur Zeit des Lucullus und Augustus.

C. 8. intestinae coniurationis] So heifst jede gröfsere Vereinigung von Menschen (coitio) zu irgend welchem Zwecke ohne gesetzliche Autorität, wodurch der Sitten- oder Rechtszustand des Staates gefährdet wird. Aus diesem Grunde wird die Untersuchung von dem Senat nicht den Priestern, sondern den politischen Magistraten übertragen. in Etruriam] der Kultus des Bacchus war damals aufser in Sicilien, Apulien und Campanien besonders in Etrurien und in der Gegend von Tarent heimisch; selbst in Rom scheint dieser Gottesdienst schon längere Zeit ziemlich öffentlich geübt worden zu sein, ehe man gegen ihn einschritt (cf. c. 15. 6). nulla cum arte earum]

== ohne einzufüh

earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates, nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore inbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quae primo paucis tradita sunt, deinde volgari coepta sunt per viros mulieresque. additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi inlicerentur. cum vinum animos obruisset, nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque quo natura pronioris libidinis esset paratam voluptatem haberet. nec unum genus noxae, stupra promisca ingenuorum feminarumque erant, sed falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant: venena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per vim audebant. occulebat vim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.

IX. Huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea sacra celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus

ren. corporumque] z. B. Tanz etc. sacrificulus et vates] nichts als (= Asyndeton, für sed) ein Winkelpriester. Über dergleichen Winkelmysterien vgl. Demosth. de cor. § 129 sqq. aperta religione] ohne mysteriöse Geheimniskrämerei. errore] superstitionibus, naivà daiμόνια. initia erant] Man unterscheide die öffentlichen und reinen Mysterien, wie z. B. der attischen Eleusinien, an welchen die gebildetsten und edelsten Männer teilnahmen, und die Ausartungen eines unsittlichen Aberglaubens in geheimen Privatmysterien, wie sie in Athen besonders seit der Zeit des peloponnesischen Krieges hervortreten. Dieser Aberglaube schlofs sich mit besonderer Vorliebe dem fanatisch-mystischen Bacchuskult an, welcher sich mit dem thrakischen oder thebanischen Dionysos, dem Sohn der Semele, beschäftigte, und dessen Geheimdienst meist bei Nacht und von Frauen in der höchsten sinnlichen Aufregung des religiösen Gefühls begangen wurde. Vgl. Preller, röm. Myth. p. 715 sq.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. via una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentulum appellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam voti deum benignitate exsolvere id velle. decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Fecenia, non indignata quaestum, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo iuncta vicinitate cum Aebutio fuit, minime adulescentis rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore a tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem. X. haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit perturbata

sub

(tutela legitima). Der Tutor wird
zunächst bestimmt durch das Te-
stament des pater familias, in Er-
mangelung eines testamentarischen
Tutors kam die Tutel an die Agna-
ten nach der Ordnung der Erbfolge;
war dies nicht möglich, so konnte
die Obrigkeit einen Tutor geben
(praetor urbanus). Dabei wurde
immer auch der Wille der Mutter
berücksichtigt. Vgl. Walter, röm.
Rechtsgesch. II, 152 sqq.
tutela Duroniae matris] damit ist
nicht die Tutel im strengen Sinne
genannt, welche Weiber nicht aus-
üben konnten. Dieses Recht erhielt
die Mutter oder Grofsmutter erst in
der späteren Kaiserzeit. Da der
Stiefvater tutor wurde, so kam da-
mit der Sohn eben auch unter die
Aufsicht der Mutter. rationem
reddere] Mit der Mündigkeit hat der
Mündel das Recht, über die Ver-
waltung der Vormundschaft Rechen-
schaft zu fordern. Vgl. den Prozess
des Demosthenes mit seinen Vor-
mündern, Schäfer, Dem. und seine
Zeit I, 258 sqq.
obnoxium] Der
Stiefvater will den Mündel in eine

[ocr errors]

Schuld verwickeln und ihn dadurch abhalten, Rechenschaft zu fordern.

[ocr errors]

sa

Bacchis] von Bacchae (Dat. pl.), weil ursprünglich nur Frauen aufgenommen wurden, cf. p. 19. crarium] Wahrscheinlich ein lucus am Tiberis, nicht eine Kapelle. scortum nobile] öffentliche, bekannnte Dirne. non indignata quaestum] sie verschmähte nicht als unwürdig das Gewerbe. rei damnosa] Weil sonst die meretrices ihre Liebhaber um ihr Vermögen brachten; nur dann galt ein solches Verhältnis auch als famae damnosa. Vgl. Becker Gallus III, 59 sq. - ab tribunis et praetore petito] damit ist eng zu verbinden cum testamentum faceret, denn dieses war nicht rechtsgültig ohne die Konfirmation eines patronus oder tutor. Übrigens vgl. Gaius Insit. I, 185: si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. Diese Tutel hört auf, posteaquam

„dii meliora!" inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. „vitricus ergo" inquit „tuus matrem enim insimulare forsitan fas non sit pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat." eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam nunquam eo accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret, nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum. XI. postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni vitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse; illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. iurgantes hinc mater hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei cur esset a matre eiectus narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset. cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Aebutia accita ad Sulpiciam

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

[ocr errors]

venit; et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis à quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens dii propitii essent obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet. XII. satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet. ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere, fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet: expromeret sibi quae in luco Stimulae a Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset. XIII. mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime in eo ipso meritae talem gratiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

cum

[merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »