Immagini della pagina
PDF
ePub

rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, inmutasse; nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promisco sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulphur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines dici, quos machinae inligatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse, in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes. XIV. peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala inmigraret. cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso. res omnes Feceniae extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.

chenartig das Laster ist, wenn es die Maske der Scheinheiligkeit vorlegt." Preller.

Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum statos dies] festgesetzte Tage. tamquam deum monitu] unter dem Vorwande göttlicher Eingebung. cum iactatione fanatica corporis] unter verzückten Tänzen. - Baccharum habitu] in dem phantastischen Aufzuge der Mänaden. decurrere ad Tiberim] tobten berauscht am Tiberufer. machinae inligatos] wie auf dem Theater. multitudinem ingentem],,Es zeigte sich auch hier wie verführerisch,

[ocr errors]

[ocr errors]

seu

C. 14. cenaculum],,cenacula dicuntur, ad quae scalis ascenditur" Festus. Es ist also das oberste Stockwerk, welches öfter an Ärmere vermietet wurde. Die Treppe ging in der Regel von der Strafse hinauf, daneben hatte man einen Aufgang von dem Inneren des Hauses.-familia] Sklavinnen. - ad se

Postumius defert, omnibus ordine expositis quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi inportarent, tum privatim timere suorum quisque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset. censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Feceniae ne fraudi ea res sit, curare et alios indices praemiis invitare iubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse; ante omnia ut quaestio de eis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. haec senatus decrevit. consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent, ne qua sacra in operto fierent. triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem servarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adiutores triumviris quinqueviri uls cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.

XV. Ad haec officia dimissis magistratibus consules in Rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen preca

natum defert] Warum nicht refert?

[ocr errors]

publico nomine] gegenüber dem folgenden privatim. de Bacchanalibus] cf. zu c. 12, 5. quaestionem extra ordinem] das richterliche imperium oder summum iudicium haben die Consuln sonst nicht, sie erhalten es nur durch den Auftrag: videant consules ne quid resp. detrimenti capiat, cf. Sall. Cat. 29 und zu Plut. C. Gracch. c. 14. Zu jeder quaestio extra ordinem war ein Plebiscit nötig, cf. Liv. 38, 54 (zu 39, 6 angeführt). Da ein Plebiscit hier nicht erwähnt wird, so ist anzunehmen, dass man ein solches vermied, um die Sache geheim zu halten, so lange nicht ausreichende Schutzmalsregeln getroffen waren, dafs die Tribunen gegen dieses Verfahren keinen Widerspruch erhoben. quo] zu dem Zweck, um. aedilibus curulibus] denn sie hatten Polizeiaufsicht in der Stadt neben

[ocr errors]

und

[ocr errors]
[ocr errors]

den Consuln. libero conclavi] in
einem (für die Ädilen) beliebigen
Gemach; verschieden ist die libera
custodia, cf. Sall. Cat. 47 g. Ende
und Cic. Cat. I § 19. triumviris
capitalibus] die Direktoren des Ge-
fängnisses waren zugleich Aufseher
der öffentlichen Sicherheit und Ruhe,
darum heifsen sie auch triumviri
nocturni. uls cis Tiberim] cf.
Digest. I, 2, 31 quia magistratibus
vespertinis temporibus in publico
esse inconveniens erat, quinqueviri
constituti sunt cis Tiberim et
ultis Tiberim, qui possint pro
magistratibus fungi. uls (ultis) die
altertümliche Form
= ultra.

C. 15. consules] Wenn auch nur ein Consul spricht, so stehen doch beide auf den rostra, weil sie gleiches imperium haben. Vgl. zu Liv. 45, 36. sollemne carmen] die Formel ist nicht bekannt; vgl. indessen Cic. p. Mur. § 1: Quod precatus a

tionis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. „,nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta, sed etiam necessaria haec sollemnis deorum conprecatio fuit, quae vos admoneret, hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama modo accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. maiores vestri ne VOS quidem, nisi cum aut vexillo in arce poșito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. quales primum nocturnos coetus deinde promiscos mulierum ac virorum esse creditis? si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuvenes milites facien

dis inmortalibus sum, iudices, more
institutoque maiorum illo die,
quo auspicato comitiis centuria-
tis L. Murenam consulem renun-
tiavi, ut ea res mihi fidei magi-
stratuique meo populo plebi-
que Romanae bene atque feli-
citer eveniret, idem precor_ab
isdem dis inmortalibus etc. Die
Eröffnungsfeierlichkeit mit Opfer
und Gebet hiefs precatio oder con-
precatio. Bacchanalia] der wilde,
orgiastische Dionysoskult ist nicht
zu verwechseln mit den in Rom ge-
feierten einfachen und nationalen

Liberalien. quae ea res sit]
Umfang und Bedeutung dieses Kul-

[ocr errors]

tus. qui qualesque sint] Vgl. die ähnliche Stelle bei Cic. Cat. II § 5, 10. adtoniti] verstört, des Verstandes beraubt. vexillo] In den comitia centuriata heifst das Volk exercitus, cf. I. Tl. p. 35. Weil nun in älterer Zeit leicht ein feindlicher Einfall zu befürchten war, so blieb während der Comitien immer eine militärische Bedeckung mit dem vexillum (rote Fahne) auf dem Janiculus (in arce): diese Sitte wurde festgehalten, als auch eine solche Gefahr nicht mehr zu befürchten war. Vgl. den Prozefs des Rabirius. mares] Personen männlichen Geschlechtes. hoc sacramento] ein

[ocr errors]
[ocr errors]

dos censetis, Quirites? eis ex obsceno sacrario eductis arma conmittenda? hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent"? XVI. „,minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent ipsorum id magna ex parte dedecus erat a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quae coniuraverunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit cotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis universi timendi erunt. optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. ne quis etiam errore labatur vestrum quoque, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid inmixtum violemus. hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra

Eid, durch welchen sie sich zu jeder
Schändlichkeit verpflichten.

---

=

Nun

C. 16. numquam tantum aber ist es die gröbste Versündigung, welche je vorgekommen, so lange der Staat besteht. quidquid his annis etc.] Vgl. Cic. Cat. I § 18; 11 § 7. edita habent] haben zur Ausführung bringen können. Diese Stelle veranlafste viele zu der Annahme, dafs in den Bacchanalien kommunistische Bestrebungen sich geltend machen, welche sich zunächst in der Auflösung der Ehe, der Weibergemeinschaft etc. zeigen. Da indessen nur die Jugend Aufnahme fand, so scheint doch die Befriedigung der sinnlichen Lust der letzte Zweck der Bacchanalien gewesen zu sein. ad summam remp.] Es gefährdet die Existenz des

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent? iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis volentibusque ea faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit. nos, quae ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. vos quo

que aequom est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur."

XVII. Recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset. qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa vendidisse neve emisse vellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuvaret fugientes.

Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt; multorum delata nomina. quidam ex iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt. coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opiternium et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera est, ut primo quoque tempore conprehenderentur. adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt. XVIII.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« IndietroContinua »