Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem. quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensio in me tuendo exstitisset, non dicam quid acciderit multorum est enim et varia culpa tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. in quo, ut iam sit in eis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in eis, qui reliquerunt; et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et a me conservatos et me servare cupientis, spoliatos ducibus servis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si eis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent. quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum 14 de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. qua in causa

non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent. recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis, singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli inprobo civi locus 15 ad rem publicam violandam esse potuisset. sed attende, quaeso, quae sint consecuta: primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam deam quam tris sorores, inpunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui cum T. Annius tribunus pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt: idemque postea non meum monumentum

§14. quibusdam nobilissimis hom.] Die Optimaten neben Pompeius und Cäsar, denn Crassus verhielt sich auch damals mehr passiv als aktiv, weil er dem Cicero am meisten abgeneigt war. in tenendo] = in retinendo, in tuendo. si constare] Die Optimaten liefsen Cicero bald fallen, als er zu Pompeius sich hinzuneigen schien, ohne doch eine selbständige Politik verfolgen zu können. honoribus ac iudiciis] i. e. supplicationibus etc. Vgl. Caes. b. g. II, 35 ob easque res ex litteris Caesaris dies XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli. Vgl. IV, 38.

[ocr errors]

non enim

§ 15. tris sorores] Von den zwei Schwestern des Clodius war die eine mit L. Lucullus, die andere mit Metellus Nepos verheiratet, die dritte war soror patruelis, Gattin des Marcius Rex. Dafs Clodius mit einer seiner Schwestern (der Gemahlin des Metellus?) in unzüchtigem Verhältnis stand, war eine bösartige Verleumdung des Stadtklatsches. Clodia, die Geliebte des Catullus und selbst des Cicero, war eine feine gebildete Frau, welche durch ihr freieres Benehmen in Rom vielfach Anstofs erregen mochte. Vgl. Catull v. Westphal p. 106. T. Annius] Milo cf. p. Sest. §

[ocr errors]

illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum: sed vellem non solum salutis meae, quem ad modum medici, sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus inperfectum ac rude reliquerunt. in quo ego spem fefelli 16 non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse: est vero probabile, eum qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnis homines tum M. illum Scaurum singularem virum constantia et gravitate superasset! sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carere, cumque Metellum

90 sqq.
manubiae meae] Die Säu-
lenhalle des Q. Lutatius Catulus
war von der cimbrischen Beute
(101 bei Vercellä) erbaut; Clodius
hatte sie mit Ciceros Haus nieder-
reifsen lassen. Nach Ciceros Re-
stitution beschlofs der Senat auch
diese porticus sowie das Haus des
Cicero wieder herzustellen, und Ci-
cero besorgte die Verdingung des
Baues (operis locatio). Clodius liefs
den fast vollendeten Staatsbau
(monumentum senatus) hemmen,
veranlafste ein Blutbad und schrieb
mit blutigen Händen seinen eigenen
Namen, an die Halle (oder besudelte
sie nur mit Blut?)=hostili nomine
et cruentis inustum litteris esse, ohne
dafs der Senat entschlossen gegen
Clodius einschritt (passi sunt).
aliptae] unctores, die dem Gene-
senden nach dem Bade die Gelenke
und den Leib mit Salben einrie-
ben, um durch diese Stärkung ihm
wieder eine frische Gesichtsfarbe
zu geben; der Arzt dagegen be-
gnügt sich, den Kranken vom Tode
errettet, ihn am Leben erhalten zu
haben, weiter kümmert er sich um
ihn nicht. Apelles] Maler von

=

Kos, Zeitgenosse Alexanders M. Die Anadyomene von ihm war vollendet, dagegen von der Venus Coa war nur der Umrifs vorhanden, Kopf und Hals (summa pectoris) jedoch vollendet. Vgl. Offic. IIÍ § 10. Brut. 70.

§ 16. falsam opinionem acc.] sich eine falsche Vorstellung machen. Sie vergleichen Metellus (Numidicus) mit Cicero. Da nun jener nach seinem Exil gebrochen war, so erwarten sie dies auch von Cicero. Aber sie hatten sich getäuscht, wenn sie den gebrochenen Mut des Metellus auf die Verbannung zurückführten und nun von Ciceros Verbannung das gleiche Resultat erwarteten; sie rechneten, wenn a = b und a= = c, so ist auch b c, aber die Prämisse dafs a= = c, war gänzlich falsch, folglich auch b = C. est vero probabile] Ironisch. illum Scaurum] denn während M. Ämilius Scaurus den Eid auf die lex agraria des Saturninus leistete, war Metellus Numidicus der einzige, welcher standhaft den Eid ablehnte und lieber in das Exil ging. cum declarasset] dem vorausgehen

[ocr errors]

M.

[ocr errors]

unius tribuni plebis rogatio, me universa res publica duce senatu, comitante Italia, referente consule, promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus, omnibus denique suis viribus 17 incumbentibus, reciperavisset. neque vero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque hodie adsumo quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt. illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. ego autem cum illa sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, non numquam postea interruptus, adflictus ante te consulem, recreatus abs te, totus est nunc ab eis, a quibus tuendus fuerat, derelictus; idque non solum fronte atque voltu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ei, qui tum nostro illo statu optimates nomina18 bantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt. itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor: 'tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus possis: vim neque parenti nec patriae adferre oportere'. atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, eum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi

den Nebensatz untergeordnet.
me uno civi carere] Selbsttäuschung
des Cicero. unius trib. pl.] Q.
Calidius.

[ocr errors]

§ 17. adsumpsi] sich etwas herausnehmnn, erlauben. in meis sententiis] Zunächst durch sein Votum in der Rede de provinciis consularibus, dafs Cäsar seine Provinzen behalten, für die ohne Erlaubnis des Senats geworbenen Truppen den Sold und dazu 10 Legaten erhalten sollte. non offendes] du findest nicht. - bonorum sensum] Die Optimatenpartei war geschwächt, zerrissen, führerlos.

§. 18. sapientium] politisch klug, einsichtig, der die veränderten Verhältnisse zu erkennen, und seine Handlungsweise darnach einzurichten versteht. Plato]

Crito 51 b: πανταχοῦ ποιητέον ὅτι
ἂν κελεύῃ ἡ πόλις καὶ ἡ πατρὶς ἢ
πείθειν αὐτὴν ἡ τὸ δίκαιον πέφυκε,
βιάζεσθαι δ ̓ οὐχ ὅσιον οὔτε μη-
τέρα οὔτε πατέρα, πολὺ δ ̓ ἧττον
tηv naroída. - vim etc.] Vgl. Sall.
Iug. 3, 1 magistratus et inperia,
postremo omnis cura rerum publi-
carum minume mihi hac tempestate
capiunda videntur, quoniam neque
virtuti honos datur, neque illi, qui-
bus per fraudem ire lubuit, ideo
magis honesti sunt. Nam vi qui-
dem regere patriam aut pa-
rentis, quamquam et possis et de-
licta conrigas, tamen inportu-
num est. desipientem senectute]
vor Alter kindisch werden.
integra re] Dafs Cicero nach dem
Kongrefs zu Luca und der Verwar-
nung von Sardinien aus nicht freie

nec

ad consulendum capesseremne rem publicam inplicatus tenebar. sed
laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi
utilia et cuivis bono recta defendere. huc accessit commemoranda
quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui
mihi quascumque res gereret tuendus esset, nunc in tanta felicitate
tantisque victoriis, etiam si in nos non is esset, qui est, tamen
ornandus videretur. sic enim te existimare velim, cum a vobis
meae salutis auctoribus discesserim, neminem esse cuius officiis
me tam esse devinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam.
quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio
et de Crasso requiris. nam de Appio quod scribis, sicuti de Cae- 19
sare, te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum.
de Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per
Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius
petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam
illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis. post
autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta.
cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve
in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris: tametsi
possum vel absenti; recordare enim quibus laudationem ex ultimis
terris miseris. nec hoc pertimueris; nam a me ipso laudantur et
laudabuntur idem. sed tamen defendendi Vatinii fuit etiam ille
stimulus, de quo in iudicio, cum illum defenderem, dixi me facere
quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:

ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
continuo. si quando illa dicet: Phaedriam
intromittamus comissatum, Pamphilam
cantatum provocemus. si laudabit haec
illius formam, tu huius contra; denique
par pro pari referto, quod eam mordeat.

sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspec

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

tante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere. neque solum dixi, 20 sed etiam saepe facio, deis hominibusque adprobantibus. habes de Vatinio, cognosce de Crasso. ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnis gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contriveram, repentinam eius defensionem Gabinii, quem proximis diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem: sed cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia nam ea tam vehemens fortasse non fuisset sed cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit. quo quidem tempore ipso quidam homines et eidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur cumque Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus. nam cum mihi condixisset, cenavit apud me in mei generi Crassipedis hortis. quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat.

21 Accepisti quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda

[merged small][merged small][ocr errors]

gegen die Parther. condixisset] sich bei mir zu Tische geladen hatte. Crassipedis] die Tochter Ciceros, Tullia, heiratete nach einander den Calpurnius Piso, Furius Crassipes (ein reicher Privatmann) und Cornelius Dolabella; sie starb 45 v. Chr. Vgl. das berühmte Trostschreiben des Servius Sulpicius an Cicero in der Sammlung ad Fam. IV, 5. eius causam] Crassus war gegen die Auspicien und gegen den Protest des Tribunen Ateius in die Provinz abgereist. Vgl. Hor. Carm. III, 6. illius] des Cäsar.

« IndietroContinua »