Immagini della pagina
PDF
ePub

animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petillio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat libros eos legi servarique non oportere. senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur, libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petillio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse. id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

3. Die Censur des M. Porcius Cato (Liv. XXXIX, 40—44).

XL. His comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit: urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia

darunter Inhaltsanzeigen zu verstehen. dissolvendarum rel. esse] sei geeignet die Staatsreligion zu untergraben. ius] Rechtsmittel.

-

auxilium] bei den Tribunen. iusiurandum dare] Von den pontifices wird also kein Gutachten gefordert. victimariis] das collegium victimariorum hatte den Subalterndienst bei der Ausübung der Opfer, zur Unterstützung der Priester und Magistrate.,,Die plumpe Zumutung, sich den alten Numa als Verfasser von 14 Büchern, 7 lateinischen und 7 griechischen, zu denken, war nur in einem Zeitalter wie dem Alexandrinischen möglich, dem Zeitalter der Bibliotheken und Apokryphen." Preller R. Myth. p. 722.

C. 40. His comitiis] Zur Nachwahl eines Prätors an die Stelle des verstorbenen praetor urbanus C. Decimus. Der Senat erklärte, dafs Komitien zur Nachwahl eines Prätors nicht gehalten werden soll

[ocr errors]

ten, satis praetorum esse, P. Cor-
nelius utramque in urbe iuris
dictionem haberet. maioris cer-
taminis in Bezug auf quo mit Komp.
=eo maioris. P. et L. Scipiones]
P. Scipio Nasica war der Sohn des
Cn. Scipio, welcher in Spanien fiel;
L. Scipio wie sein Bruder Africa-
nus war der Sohn des P. Scipio,
der zugleich in Spanien mit Cn.
Sc. umkam. Er bewirbt sich um
die Censur (184 v. Chr.) trotz seiner
Verurteilung.
vis animi ingenii-
que] Charakter (Energie, Willens-
kraft) und Talent. sibi ipse]
Während bei anderen Geburt und
Glück mitwirken müssen. rusti-
cas res callebat] Sein Werk de re
rustica ist in einer späteren Re-
cension noch erhalten, cf. Scriptores
rei rusticae ed. M. Gesner. In der
Vorrede sagt Cato: Est interdum
praestare mercaturis rem quae-
rere, ni tam periculosum siet, et
idem foenerari, si tam honestum

iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae et divitiarum. in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium. XLI. hunc, sicut omni vita, tum prensantem premebat nobilitas; consenserantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum

[ocr errors]
[blocks in formation]

satile ingenium] allseitige Gewandtheit. summus inperator] In Spanien und in den Thermopylen (191), cf. das Urteil des Centurio bei Liv. 42, 34, 7. si ius consuleres] Er schrieb ein Werk Commentarii iuris civilis (cf. Huschke Iurispr. Anteiust. p. 2 n.); über seine responsa vgl. Cic. de Or. II. c. 33. eloquentissimus] Cic. Brut. § 65 Catonis sunt orationes CL, quas quidem adhuc invenerim et legerim. Es finden sich noch Fragmente von 90 Reden, vgl. H. Meyer, Oratorum Romanorum Fragmenta p. 8-92. sacrata scriptis] verewigt, wie das Andenken eines Mannes in Statuen

etc. konsekriert wird. causam dicendo] Plin. h. n. VII, 27, 100: proprium est Catonis quater et quadragiens causam dixisse nec quemquam saepius postulatum et semper absolutum. Vgl. in Athen den Redner Lykurgus. simultates] Besonders mit den Flaminiern, Scipionen u. Marcellern. contemptor gratiae] Bei den Mächtigen wie bei dem Volke. Ser. Galbam] Wegen seiner Grausamkeit und Erpressungen in Spanien. Cato wurde geboren 234 und starb 149 v. Chr.

C. 41. prensantem] Bei der Bewerbung: qui magistratum ambibant, civium quibus occurrerent etiam tenuiorum manus prensabant, ut eorum sibi suffragia conciliarent. Et servos nomenclatores secum habebant, qui singulorum civium nomina tenerent suisque auribus insusurrarent. Cf. Hor. Ep. I, 6, 50. ad deiciendum] Zum Zweck der repulsa. tristem] peinlich streng

[ocr errors]

famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi qui liberam et fortem censuram timerent criminando. et simul L. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Valerium Flaccum adiecerunt.

XLII. Censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit: longe gravissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli persaepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori iactaret. forte epulantibus eis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum coniuge et liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto „vis tu", inquit,quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?" et cum is vixdum serio ad

(rigoros), rücksichtslos. priscos revocare mores] cf. Seneca ep. 87, 9 M. Catonem Censorium tam reip. fuit nasci quam Scipionem. alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit. Treffend ist die vox Catoniana (Sen. ep. 94, 27): Emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse carum est.

C. 42. senatum legerunt] die lectio senatus und die recognitio equitum war die einflussreichste Thätigkeit der Censoren. moverunt] Von der Ausweisung aus dem ordo equester equum adimere. adscriberent notas] d. h. die Ausstofsung unwürdiger Mitglieder aus dem Senat erfolgte unter Angabe des Grundes (auch subscriptio genannt). Im J. 70 v. Chr. wiesen die Censoren Cn. Lentulus u. L. Gellius 64 Senatoren aus. orationes ex

---

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

nuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde fugienti fidemque populi Romani atque eorum qui aderant imploranti latus transfodisse. XLIII. Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse. facinus, sive eo modo, quo censor obiecit, sive ut Valerius tradit commissum est, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam! in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et Venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?

XLIV. In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens pluris in censum referre iuratores iussit; item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo

C. 43. aliud argumentum] Eine andere Geschichte, oder: er erzählt den Vorfall anders, der Inhalt der gleichen Sache ist bei ihm verschieden. deperiret] cf. Verg. Ecl. 8, 41 ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! infra eum accubantem] Vgl. Hor. Serm. II, 8, 20 u. Beckers Gallus III, 268. ferientem] den Quinctius; sie will sagen: das habe ich von dir noch nicht gesehen, dafs du jemand hättest hinrichten lassen.

sponsione] d. h. Cato erklärt sich bereit, sich mit Quinctius in ein prozessualisches Verfahren einzulassen. In diesem Falle behauptet Q. die Unwahrheit des Vorwurfs u. setzt zugleich eine bestimmte Geldsumme ein; wird nun die Wahrheit gerichtlich erwiesen, so hat er zugleich die Geldsumme verloren.

Vgl. Walter, Gesch, des röm. Rechts
II, p. 322.

C. 44. Scipioni Asiageni] = Asiatico. Einige meinen, Asiagenes sei ein Sohn des Asiaticus gewesen. Indessen ist so viel sicher, dafs L. Scipio auch Asiagenes oder Asiagenus neben Asiaticus genannt wurde. accipiendis] die Bürger erschienen einzeln vor den Censoren, gaben ihr Vermögen an u. liefsen sich in die Censusliste eintragen, d. h. censor a singulis civibus accipit censum. decies pluris] Vgl. unsere Steuern für Luxusgegenstände. iuratores] vereidigte Taxatoren, Gehülfen der Censoren (= scribae censorii?). — mancipia etc.] Polyb. 31, 24 Károv ἐδυσχέραινε ὅτι τινὲς τὰς ξενικὰς τροφὰς εἰσήγαγον εἰς τὴν Ῥώμην ὠνησάμενοι μειράκια εὔμορφα ὑπερ

----

venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris adtribuerentur. aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque qua opus esset cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo Maenium et Titium in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit, basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. quas locationes cum senatus precibus et lacrimis publicanorum victus induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt. nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt.

4. Folgen der Zerstörung Karthagos (Sall. Hist. I, 11-12).

XI. Optumis autem moribus et maxuma concordia egit populus Romanus inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri

[ocr errors][merged small][merged small]

ad Neptunias aquas] Bei Terracina? Der Damm bildete einen Quai.

per Formianum montem] nach Caieta. vectigalia] Alle Staatseinnahmen mit Ausschlufs des tributum. induci] annullieren (cera!).

ab hasta] Staatsgüter wurden immer bei einer aufgestellten hasta verkauft, eine Sitte, welche sich von der capta praeda erhalten hat. Vgl. die Proskriptionen.

C. 11. Vgl. über diesen Gegenstand die Proömien des Sall. im Cat. u. im b. Iug., ferner Vell. Pat. II, 1 Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae

posterior aperuit; quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperi aemula non gradu sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum, vetus disciplina deserta, nova inducta, in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas (man fühlt sofort, dafs diese Stelle dem Proömium der Historien Sallusts entlehnt ist!); publicam magnificentiam secuta privata luxuria est. Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum Viriatho secutum est, quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius Romanorum gereretur adversa. Daran schliefst sich der numantinische Krieg mit dem schmählichen Vertrag des Mancinus.

maxuma concordia] Nurim grofsen und ganzen; denn die politischen Kämpfe zwischen den nobiles u. der Volkspartei schwiegen zwar nach der Schlacht bei Cannä (cf. Liv.

« IndietroContinua »