Immagini della pagina
PDF
ePub

neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et 5 qui flumen petiere aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi; qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen 10 fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et jumenta et elephantos prope omnis absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere, 15 ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod relicum sauciorum ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia, aut, quia jam moveri nequibant 20 prae lassitudine ac vulneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado trajectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

25

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut jam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse, quo a portis moenibusque vim arcerent: uno consule ad Ticinum victo, alterum ex Sicilia 30 revocatum; duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur?

Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium 35 equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. Id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius.

quos

Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi Pado naves subveherent. Emporium prope Placen- 5 tiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum praesidio Ejus castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. Tantus re- 10 pente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, jussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus injecto, 15 defensum egregie praesidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta, et, vixdum satis percurato vulnere, ad Victum vias oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentaverant adcolae mixti undique 20 ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat. Hujus generis multitudo, fama inpigre defensi ad Placentiam praesidi accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis agmina quam acies in via concurrerunt, et, 25 cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. Postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; jussique arma tradere cum dicto paruissent, 30 signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent, neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa clades est adeo omnis libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum 35 est. Hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

LVIII. Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam

ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturus. Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superaverit. Vento mixtus 5 imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere; dein, cum jam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono 10 caelum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut de in15 tegro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento, cum super gelida montium juga concreta esset, tantum nivosae grandinis dejecit, ut om20 nibus omissis procumberent homines, tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque extollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis, 25 vix flectere artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere ; multi homines, multa jumenta, elephanti quoque ex 30 iis, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem milia progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equi35 tum adversus hostem ducit, nec Sempronius consul (jam enim redierat ab Roma) detrectavit certamen. Atque eo die tria milia passûm inter bina castra fuere; postero die ingentibus animis, vario eventu, pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana

superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum 5 expectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, cum Romanus, nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equi- 10 tibus dextra laevaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in,longum spatium sivisset; nox accensum ingentibus animis proelium dire- 15 mit. Itaque acrior concursus fuit quam caedes, et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium ejus equitum cecidit; sed major Romanis quam pro numero jactura fuit, quia equestris ordinis 20 aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti.

Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, 25 C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum îs pacem societatemque crederet, traduntur.

LX. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius 30 Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporis adpulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen, partim renovandis societatibus, 35 partim novis instituendis, Romanae dicionis fecit. Inde conciliata clementiae fama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores jam gentes valuit; nec pax modo

aput eos, sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus praesidium. 5 Itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. #Nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus sin10 gulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, 15 propincum castris oppidum, expugnatur. Ceterum praeda oppidi parvi preti rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum; castra militem ditavere, non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus 20 fere caris rebus, ne gravia inpedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.

LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad pri25 mum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantisque per agros, quod ferme fit, ut secundae res neglegentiam creent, 30 equite passim dimisso, cum magna caede, majore fuga, ad naves conpellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefec35 tos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Ro

« IndietroContinua »