Immagini della pagina
PDF
ePub

manis sociorum vastat. # Excito deinde Scipione hibernis, toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, conpulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput ejus populi erat, cir- 5 cumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes pecunia etiam multatos in jus dicionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit, atque urbe eorum obsessa, Lacetanos auxilium finitimis 10 ferentes nocte, haud procul jam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere, nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur. Triginta dies ob- 15 sidio fuit, per quos raro umquam nix minus quattuor pedes alta jacuit, adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus aliquotiens conjectis ab hoste, etiam tutamentum fuerit. Postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem pro- 20 fugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

LXII. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta, aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita 25 sunt, in quîs, ingenuum infantem semestrem in foro holitorio triumphum clamasse, +, et in foro boario bovém in tertiam contignationem sua sponte escendisse, atque inde, tumultu habitatorum territum, sese dejecisse, ty et navium speciem de caelo adfulsisse, - 30 et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, - et Lanuvi hastam se commovisse, et corvum in aedem Junonis devolasse atque in ipso pulvinari consedisse, - et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos, nec cum 35 ullo congressos, -et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, — et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. * Ob cetera prodigia libros adire decemviri jussi; quod

autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs

lustrata est, hostiaeque majores quibus editum est 5 diis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta

Lanuvium Junoni portatum est, et signum aeneum matronae Junoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, impera

tum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quo10 que et lectisternium et supplicatio juventuti ad

aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio majores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor

vota suscipere jussus, si in decem annos res publica 15 eodem stetisset statu. Haec procurata votaque ex

libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte 20 evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut

is exercitus idibus Martîs Arimini adesset in castris. Hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tri

bunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, 25 qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, invisus

etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis, adverso senatu atque uno patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat, ne quis senator, cuive

senator pater fuisset, maritimam naveni, quae plus 30 quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id

satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus. Res per summam contentionem acta invidiam aput nobilitatem suasori

legis Flaminio, favorem aput plebem alterumque inde 35 consulatum peperit. Ob haec ratus auspiciis emen

tiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis inpedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere, privatus clam in provinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante patribus movit: 'non cum senatu modo, sed jam cum diis inmortalibus C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem 5 votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Jovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in 10 Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset. Magis pro majestate videlicet imperii Arimini quam Romae 15 magistratum initurum, et in deversorio hospitali quam aput penates suos praetextam sumpturum.' Revocandum universi retrahendumque censuerunt, et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in 20 provinciam iret. In eam legationem (legatos enim mitti placuit) Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, inmolantique ei vitulus jam 25 ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam major aput ignaros quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque [in] omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sem-30 pronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est coeptus.

[PERIOCHA LIBRI XXII.]

[HANNIBAL per continuas vigilias in paludibus oculo amisso in Etruriam venit, per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est. sex milia, quae eruperant, fide ab Atherbale data, perfidia Hannibalis vincta sunt. cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt.' ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu cum iniquo loco conflixisset et in maximo discrimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo discrimine liberatus est. quo beneficio victus castra cum eo iunxit et patrem eum salutavit idemque facere milites iussit. Hannibal vastata Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clusus sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit et sic transgressus est saltum. idemque Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret. Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus [et] ducibus cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est caesaque eo proelio Romanorum xlv cum Paulo consule et senatoribus xc et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx. post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea vocatus est, stricto super capita deliberantium ferro iuravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba sua non iurasset, effecitque, ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando adstringerentur. propter paucitatem militum viii servorum armata sunt. captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. praeterea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore eventu gestas continet. Opimia et Florentia Vestales virgines incesti damnatae sunt. Varroni obviam itum et gratiae actae, quod de re publica non desperasset.]

TI TI LI V I

AB VRBE CONDITA

LIBER VICESIMVS SECVNDVS.

I. Jam ver adpetebat, atque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, 5 ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis viderunt, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consen-110 serant, consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idi- 15 bus Martîs magistratum iniit._Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est : duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse ? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, La- 20 tinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.”

Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis 25

« IndietroContinua »