Immagini della pagina
PDF
ePub

XV. Fabius pariter in suos haud minus quam in hostis intentus, prius ab illis invictum animum praestat. Quamquam probe scit, non in castris modo suis, sed jam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem con- 5 siliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal, destitutus ab spe summa ope petiti certaminis, jam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis 10 fructibus. Haec per exploratores relata Fabio. Cum satis sciret, per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a 15 Campano agro dividit; ipse jugis îsdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. Qui, ex turba juvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris 20 modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas vidit, et per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus, excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset progressum, prius recipere sese 25 jusserat quam in conspectum hostium veniret. Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. Inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invec- 30 tus, cum, priusquam ad conjectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis. Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni parte virium 35 inpar. Itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se conjunxerat Fabio, missus

ad firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas coactus fauces inminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset. Conjunctis exercitibus dictator ac magister 5 equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes aberant.

XVI. Postero die Poeni quod viae inter bina castra erat agmine conplevere. Cum Romani sub ipso constitissent vallo, haut dubie aequiore loco, suc10 cessit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate. Ducenti ab Romanis, 15 octingenti hostium cecidere.

Inclusus inde videri Hannibal, via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis conmeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas 20 stagnaque et perhorridas silvas hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit, suis se artibus peti. Itaque cum per Casilinum evadere non posset, petendique montes et jugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, 25 ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit faces undique ex agris conlectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus 30 boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat. Ad duo milia ferme boum effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id armentum accensis cornibus ad montis ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste in35 sessos.

XVII. Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in ad

versos concitentur montis; et metus ipse relucentis flanimae ex capite calorque jam ad vivum ad imaque conuum adveniens velut stimulatos furore agebat boves. Quo repente discursu, haut secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta visa 5 ardere; capitumque inrita quassatio, excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati, praesidio ex- 10 cessere. Qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter petentes summa montium juga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus in ciderunt. Et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo adtoniti constiterunt; 15 deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse, cum majore tumultu concitant se in fugam. Levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit. Interea toto agmine Hannibal trans- 20 ducto per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allifano posuit castra.

XVIII. Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub 25 jugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile (etenim numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi Hispanorum Cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. Ea adsuetior montibus, et ad concursandum 30 inter saxa rupesque aptior ac levior, cum velocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit. Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis 35 amissis in castra contenderunt.

Fabius quoque movit castra, transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal 11- Livy.

usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam jugis ducebat, nec absistens nec congrediens. Ex Paelignis Poenus flexit iter, retroque Apuliam repetens 5 Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam; dictator in Larinate agro castra communiit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo, sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro 10 equitum, ut plus consilio quam fortunae confidat, et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret, extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo 15 proficere; haut parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse et ab continuis cladibus respirasse' haec nequiquam praemonito magistro equitum, Romam est profectus.

[ocr errors]

XIX. Principio aestatis, qua haec gerebantur, in 20 Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum navium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adjecit; quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus naves prope terram, exer25 citum in litore ducebat, paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere au30 sus, delecto milite ad naves inposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. Altero ab Tarracone die ad stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. Inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere, clas35 sem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. Itaque ut inprovidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit.

Multas et locis altis positas turris Hispania habet,

quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo conspectis hostium navibus, datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico 5 exaudito aut aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque arma capere jubet : 10 classem Romanam jam haud procul portu esse. Haec equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pug- 15 nam euntium modo. Vixdum omnis conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia ac praepropere agendo, militum apparatu nautica ministeria inpediuntur, trepidatione nautarum capere 20 et aptare arma miles prohibetur. Et jam Romanus non appropinquabat modo, sed derexerat etiam in pugnam naves. Itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata verius pugna quam inita, in fugam averterunt clas- 25 sem, et cum adversi amnis os lato agmini et tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti, partim armati partim inermes, ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae 30 tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.

XX. Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam [in] litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium 35 classem, navis omnis, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere; ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.

« IndietroContinua »