Immagini della pagina
PDF
ePub

Neque id pulcherrimum ejus victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto ejus orae mari potiti erant. Itaque ad Onusam classe profecti ; escensio ab navi

bus in terram facta. Cum urbem vi cepissent cap5 tamque diripuissent, Carthaginem inde petunt; atque

omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque injuncta muro portisque incenderunt. Inde jam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi

vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab 10 Hasdrubale. 1 Quod satis in usum fuit sublato, ceterum omne incensum est. Nec continentis modo

praelectast ora, set in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam

summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra 15 teri tempus animadversum est, ad populationem agri

versi, direptis aliquot incensisque vicis, majore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad

Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis redi20 tumque in citeriora provinciae, quo omnium popu

lorum, qui Hiberum adcolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis, populi

amplius fuerunt centum viginti. Igitur terrestribus 25 quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum

Castulonensem est progressus; Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

XXI. Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; sed 30 praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta

avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram,

concitis popularibus, in agrum pacatum sociorum 35 Romanorum ad populandum venerunt. Adversus

eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere in omnis partis, occisis quibusdam captisque magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem crant, cum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos miserant 5 obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. Tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad quindecim milia hostium 10 occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

XXII. Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus 15 et octo milibus militum, magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito, profectus Scipio fratri se conjungit; ac deinde communi 20 animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Hiberum transgrediuntur, nec ullo viso hoste, Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in 25 arce custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberûm suorum culpa defectionis lueretur.

Eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis 30 quam fideli consilio exsolvit. A belux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis ; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostis nihil aliud quam 35 unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis

animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed cum injussu Bostaris praefecti satis sciret nihil

obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte 5 adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habe

bat Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum, velut ignorantem, monet, quo statu sit res : ‘metum continuisse ad eam

diem Hispanorum animos, quia procul Romani abes10 sent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem

tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque, quos metus non teneat, beneficio et gratia devinciendos esse.' Miranti Bostari percunctantique, quod

nam id subitum tantae rei donum posset esse, ob15 sides” inquit “in civitates remitte. Id et privatim

parentibus, quorum maxumum inomentum in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit. Volt sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque

obligat fidem. Ministerium restituendorum domos 20 obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque in

pensa consilium adjuvem meum, et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam." Homini non ad cetera Punica ingenia callido ut

persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, 25 conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his

ad Scipionem perductus, quid adferret, expromit, et, fide accepta dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit. Diem insequen

tem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agen30 dam accipiendis. Dimissus, cum se nocte iturum, ut

custodias hostium falleret, constituisset, ad conpositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude

insidias ducit. In castra Romana perducti; cetera 35 omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare con

stitutum erat, acta per eundem ordinem, quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. Major aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Carthaginiensium uerat. Illos enim grayis superbosque in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri poterat; Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat; et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. Itaque ingenti consensu 5 defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

XXIII. Haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum in- 10 tervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset; quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter civis 15 armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri equitum, laeto verius dixerim quam prospero eventu, pugnatum fuerat. Accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei 20 monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis, ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostium abstineri jussit, ut occulti alicujus pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auc- 25 toritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso.

In permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in 30 militem praestaret. Ďucentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset, argentumque pro eis debitum, saepe jactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum, misso Romam Quinto 35 filio, vendidit, fidemque publicam inpendio privato exsolvit.

Hannibal pro Gereoni moenibus, cujus urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca re

liquerat tecta, in stativis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio, et

circumspectans necunde impetus in frumentatores 5 fieret. XXIV. Romanus tunc exercitus in

agro

Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.

Ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco 10 posita fuerant, jam in planum deferuntur; agita

banturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret. Nec Hannibalem

fefellit cum duce mutatam esse belli rationem, et 15 ferocius quam consultius rem hostes gesturos. Ipse

autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum, duabus in castris retentis, dimisit; dein castra ipsa propius

hostem movit, duo ferme a Gereonio milia, in tumu20 lum hosti conspectum, ut intentum sciret esse ad fru

mentatores, si qua vis fieret, tutandos. Propior inde ei atque ipsis inminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur,

quia haud dubie hostis breviore via praeventurus 25 erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos

tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum dejecissent, ipsi eo transferunt castra. [Tum ut] itaque exiguum spatii vallum a vallo aberat, et

id ipsum totum prope conpleverat Romana acies. 30 Simul et per aversa a castris Hannibalis equitatus

cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate

vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; jamque 35 artibus Fabii [pars exercitus aberat jam fame]

sedendo et cunctando bellum gerebat, receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.

Justa quoque acie et conlatis signis dimicatum

« IndietroContinua »