Immagini della pagina
PDF
ePub

perium esse. Itaque se numquam volentem parte qua posset rerum consilio gerendarum cessurum; nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divi

surum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, 5 quae posset servaturum. Ita optinuit ut legiones,

sicut consulibus mos esset, inter se dividerent: prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt; item equites pari numero, sociúmque et Latini no

minis auxilia, diviserunt: castris quoque se separari 10 magister equitum voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit (neque enim quicquam eorum, quae aput hostes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus

et per suos explorantem): nam et liberam Minuci 15 temeritatem se suo modo captaturum, et sollertiae

Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum fac

turus. Eum non tam capere sine certamine volebat 20 Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam

causam certaminis cum Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non

modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem 25 vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo

magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat ; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In

has latebras, quot quemque locum apte insidere pote30 rant, quinque milia conduntur peditum equitumque.

Necubi tamen aut motus alicujus temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem

ante diximus tumulum, avertit oculos hostium. 35 Primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi

quisque deposcere pellendos inde hostis ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat, et vanis minis increpat hostem. Principio levem armaturam [dimittit], deinde con

ferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Hannibal, laborantibus suis alia atque alia, crescente certamine, mittens auxilia peditum equitumque, jam justam expleverat aciem, ac totis 5 utrimque viribus certatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in subsequentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos inpavida sola erat, 10 videbaturque, si justa ac directa pugna esset, hautquaquam inpar futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; set exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque, in latera utrimque ab tergoque incursantes, fecerunt, ut neque 15 animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

XXIX. Tum Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, “ita est,” inquit, “non celerius quam timui, deprendit fortuna 20 temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. Sed aliud jurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra vallum proferte; victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.” Jam magna 25 ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente, velut caelo demissa ad auxilium, ostendit: itaque, priusquam ad conjectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. 30 Qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem ; qui plures simul terga dederant, conversi in hostem volventesque orbem, nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare: ac jam prope una acies facta erat victi atque 35 integri exercitus, inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se Minucium, se ab Fabio victum.

Ita per variam fortunam diei majore parte exacta,

cum in castra reditum esset, Minucius, convocatis militibus, “ saepe ego" inquit “audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat quid in rem

sit; secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui 5 nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum ex

tremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus, et, dum imperare discimus, parere prudenti in

animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus. 10 Ad praetorium ejus signa cum tulerimus, ubi ego

eum parentem appellavero, quod beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum est, vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt,

' patronos' salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum 15 certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.”

XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes

qui circa erant converterunt. Ut constituța sunt 20 ante tribunal signa, progressus ante alios magister

equitum, cum ‘patrem' Fabium appellasset, circumfusosque militum ejus totum agmen 'patronos' consalutasset, "parentibus" inquit “ meis, dictator, qui

bus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, 25 vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum

omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus sum magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque, ec (quod tibi mihique (quod] exercitibusque

his tuis, servato ac conservatori, sit felix !) sub iin30 perium auspiciumque tuum redeo, et signa haec

legionisque restituo. Tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quem que tenere jubeas." Tum dextrae interjunctae, militesque, con

tione dimissa, ab notis ignotisque benigne atque hospi35 taliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope execrabili factus.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse 5 crederent, cujus terribilem famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in jugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

10 XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul, cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis, in Africam transmisit; et, priusquam in continentem escensionem faceret, 15 Menige insula vastata, et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis, ad litora Africae accessit copiasque exposuit. Inde ad populaudum agrum ducti milites, navalesque socii juxta effusi, ac si [in] 20 insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes ac locorum ignari a gnaris circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves conpulsi sunt. Ad mille hominum, cum iis Sempronio Blaeso 25 quaestore amisso, classis, ab litoribus hostium plenis trepide soluta, in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato ejus P. Cincio Romam reduceretur. Ipse, per Siciliam pedibus profectus, freto in Italiam trajecit, litteris Q. 30 Fabii accitus et ipse et conlega ejus M. Atilius, ut exercitus ab se, exacto jam prope semestri imperio, acciperent.

Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Coelius etiam 35 eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Coelium et ceteros fugit, uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, jus fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia expec

tare territa jam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentis titulum imaginis posteros, ut, qui pro dicta5 tore fuisset, dictator crederetur, facile obtinuisse.

XXXII. Consules, Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, (medium autumni erat,) Fabi arti

bus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. 10 Frumentatum exeunti Hannibali diversis locis op

portuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant; eoque

inopiae est redactus Hannibal, ut, nisi cum fugae 15 specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus

fuerit, nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.

Cum ad Gereonium jam hieme inpediente consti20 tisset bellum, Neapolitani legati Romam venere.

Ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae, atque ita verba facta, ut dicerent, scire sese populi Romani aerarium bello exhau

riri; et, cum juxta pro urbibus agrisque sociorum 25 ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana atque

imperio, geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a majoribus relictum foret, eo

juvare populum Romanum. Si quam opem in sese 30 crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum

sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque judicaverint, ab quibus donum, animo ac voluntate

eorum qui libentes darent quam re majus ampliusque, 35 acciperent.' Legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

XXXIII. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et servi quin

« IndietroContinua »