Immagini della pagina
PDF
ePub

que et viginti in crucem acti, quod in campo Martio conjurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii in Ligures ad 5 expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis juvissent, simul ad visendum ex propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur. Ad Pineum quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cujus dies exierat, poscendum, aut, si diem proferri 10 vellet, obsides accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat. In religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor 15 in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. Itaque duumviri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, aedem in arce faciendam locaverunt.

Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad 20 consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem quam jussissent comitia edicturum. Ad haec a consulibus rescriptum, sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem 25 comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur.' Patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. Dictus L. Veturius Philo M.' Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. Iis vitio creatis jussisque die 30 quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.

XXXIV. Consulibus prorogatum in annum imperium. Interreges proditi a patribus C. Claudius Appi filius Centho, inde P. Cornelius Asina. In 35 ejus interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et

12 – Livy.

a

dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi

aequari adsuescerent homines. Q. Baebius Heren5 nius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando

non senatum modo, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat: ab ho

minibus nobilibus, per multos annos bellum quae10 rentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab

isdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. Cum quattuor legionibus universis pugnari posse apparuisset eo, quod M. Minucius absente Fabio

prospere pugnasset, duas legiones hosti ad caedem 15 objectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patro

nusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci.

deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. Id

foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante 20 belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est

hominem novum, fecissent; nam plebeios nobiles jam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse. Cui

non apparere, id actum et quaesitum esse, ut inter25 regnum iniretur, ut in patrum potestate comitia

essent? Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, ut vitiosus

dictator per augures fieret. Habere igitur inter30 regnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae

esse; populum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.'

XXXV. Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda, L. 35 Manlio Volsone, M. Aemilio Lepido, duobus no

bilibus jam familiarum plebei, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu ejus essent comitia rogando conlegae. Tum experta nobilitas, parum fuisse virium in conpetitoribus ejus, L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat et damnatione conlegae et sua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit. Is proximo comitiali die, 5 concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversandum quam conlega datur consuli. Inde praetorum comitia habita. Creati M'. Pomponius Matho et P. Furius Philus; Philo Romae juri dicundo urbana sors, Pomponio inter 10 civis Romanos et peregrinos evenit; additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum, praeter Terentium consulem, mandatus honos quem non jam antea gessisset, 15 praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

XXXVI. Exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae 20 sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. Decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum 25 equitumque legiones auctas, milibus peditum et centenis equitibus in singulas adjectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Ro- 30 manis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat, majore

. conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator praebuerat.

35 Ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere jussi propter territos volgo homines novis prodigiis. Nam et Romae in Ayentino et Ariciae nuntiatum erat sub

non

idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et aquas fonte calido gelidas manasse; (id quidem etiam, quod saepius acciderat,

magis terrebat;) et in via Fornicata, quae ad Cam5 pum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimati

que fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Paesto pateras aureas Romam adtulerunt. Iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum

acceptum. 10 XXXVII. Per eosdem dies ab Hierone classis

Ostia cum magno commeatu accessit. Legati in senatum introducti nuntiarunt 'caedem C. Flamini consulis exercitusque adlatam adeo aegre tulisse

regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui 15 clade moveri magis potuerit. Itaque, quamquam

probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis

bella juvari soleant, misisse; quae ne accipere ab20 nuant, magno opere se patres conscriptos orare. Jam

omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentûm ac viginti adferre sese : acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.

Advexisse etiam trecenta milia modiûm tritici, du25 centa hordei, ne commeatus deessent, et quantum

praeterea opus esset, quo jussissent, subvecturos. Milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum

auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis : 30 itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum,

aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia

Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et 35 hostes in terra sua bellum haberent, minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali submittenda.'

Ab senatu ita responsum regi est, 'virum bonum egregiumque socium Hieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adjuvisse. Id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. Aurum et a civitatibus quibusdam adlatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum; Victoriam omenque accipere, 5 sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum Jovis optimi maximi. In ea arce urbis Romanae sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.'

Funditores sagittariique et frumentum traditum 10 consulibus. Quinqueremes ad centum viginti navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae, permissumque est; ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

15 XXXVIII. Dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum socii ab nomine Latino venirent. Tum, quod numquam antea factum erat, jure jurando ab tribunis militum adacti milites; nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, “jussu consulum 20 conventuros neque injussu abituros,' et ubi ad decuriandum aut centuriandum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites conjurabant, 'sese fugae atque formidinis ergo non abituros, neque ex ordine recessuros nisi teli 25 sumendi aut [re]petendi [et] aut hostis feriendi aut civis servandi causa.' Id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam juris jurandi adactionem translatum.

Contiones, priusquam ab urbe signa moverentur, 30 consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis, 'bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum.' Conlegae ejus Pauli una, pridie 35 quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, 'mirari se, quod denique dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum,

[ocr errors]
« IndietroContinua »