Immagini della pagina
PDF
ePub

locorum situm, naturam regionis, nosset, jam nunc togatus in urbe sciret, quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se, quae con5 silia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis prospere evenirent temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse.' Et sua sponte 10 apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:

XXXIX. "Si aut conlegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes, aut tu collegae tui esses 15 similis, supervacanea esset oratio mea; nam et duo boni consules, etiam me indicente, omnia e re publica. fideque vestra faceretis, et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis.

Nunc

et conlegam tuum et te talem virum intuenti mihi 20 tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si, altera parte claudente re publica, malis consiliis idem ac bonis juris et potestatis erit. Erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale 25 futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te. Cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es; adversus Hannibalem legionesque ejus tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi erit, Varro dux tuis 30 militibus te est oppugnaturus. Ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. Tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo [consulatu], nunc quoque consul, priusquam castra 35 videat aut hostem, insanit. Et qui tantas jam nunc procellas proelia atque acies jactando inter togatos ciet, quid inter armatam juventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? Atqui si hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit,

aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumeno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una 5 ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi. Nec eventus modo hoc docet (stultorum iste magister est), sed eadem ratio, quae fuit futuraque, donec res eaedem manebunt, inmutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia 10 circa plena civium ac sociorum sunt; armis, viris, equis, commeatibus juvant juvabuntque: id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt: meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit. Hannibal contra in aliena, in hostili 15 est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus ejus habet, quem Hiberum amnem 20 trajecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis jam victus suppeditat. Dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? Quam diu pro Gereonii, castelli Apuliae 25 inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet! Sed ne adversus te quidem de me gloriabor. Cn. Servilius atque Atilius, proximi consules, vide, quem ad modum eum ludificati sint. Haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi 30 magis quam hostes facient. Idem enim tui quod hostium milites volent; idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet. Resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus 35 steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit. Veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui numquam. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine, timidum pro cauto, tar

dum pro considerato, inbellem pro perito belli vocent. Malo te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. Nec ego, ut nihil agatur, 5 suadeo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis, neque suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio inprovida est et 10 caeca.'

XL. Adversus ea oratio consulis haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae diceret vera quam facilia factu esse. 'Dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli adversus conlegam sedi15 tiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore? Se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare, ut omnia prospere evenirent; set si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput objecturum.' 20 Ab hoc sermone profectum Paulum tradunt, prosequentibus primoribus patrum; plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.

Ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac 25 vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus major pars et omne robur virium esset, consulum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et 30 sociûm peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.

Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere. Non solum enim nihil ex raptis in diem com35 meatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod conpertum postea est, frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam

transitio parata fuerit, si maturitas temporum expectata foret.

XLI. Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac pro- 5 cursu magis militum quam ex praeparato aut jussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. Ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum victoribus, effuse sequentibus metu insidiarum, ob- 10 stitit Paulus consul, cujus eo die (nam alternis imperitabant) imperium erat, Varrone indignante ac vociferante, 'emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.' Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius credere velut in- 15 escatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse. Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. Itaque locum et tempus insidiis aptum 20 se habere ratus, nocte proxima, nihil praeter arma ferente secum milite, castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit, transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, ut diri- 25 piendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum inpeditumque hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in 30 locis consules voluisse.

XLII. Ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. Jam satis conperta solitudine in castris, concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium 35 fugam hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignis. Clamor inde ortus, ut signa proferri juberent ducerentque ad persequendos

hostis ac protinus castra diripienda. Et consul alter velut unus turbae militaris erat; Paulus etiam atque etiam dicere, providendum praecavendumque esse; postremo, cum`aliter neque seditionem neque ducem 5 seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. Qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris jussis, ipse cum duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia cum cura renuntiat, in10 sidias profecto esse; ignes in parte castrorum, quae vergat ad hostem, relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut objectum ad praedam vidisse. Quae ad deterrendos a cupiditate animos 15 nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit; nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari 20 jam efferenti porta signa conlegae jussit. Quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. Di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere 25 inminentem pestem Romanis; nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in castra jubenti consuli milites non parerent, servi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent 30 eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant, omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. Horum opportunus adventus consules imperi potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum aput eos prava indulgentia majes35 tatem solvisset.

XLIII. Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. Ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit,

« IndietroContinua »