Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCERPTA

EX

TITI LIVI HISTORIIS.

IX, 17-19.—ALEXANDRI MAGNI ET ROMANORVM

CONLATIO.

XVII. NIHIL minus quaesitum a principio hujus operis videri potest, quam ut plus justo ab rerum ordine declinarem, varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen tanti regis ac ducis 5 mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia 10 imperatorum, fortuna, per omnia humana, maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium. Jam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud 15 equidem abnuo, egregium ducem fuisse Alexandrum ; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humano- 20 rum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium,

vertenti praebuit fortunae? Recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum, C. Marcium 5 Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M'. Curium? Deinceps ingentes secuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Ita10 liam trajecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, jam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. Ita reges gesserant bella, ita 15 deinde exactores regum Junii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem juvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat, senem viderant. Militaria opera pugnando obeunti Alexandro (nam ea quoque haud minus clarum eum 20 faciunt) cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi! victus esset consiliis juve25 nis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit! Id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insi30 diis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, 35 nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit. Longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi

avunculus ejus nuper, Epiri rex Alexander, ab

sumptus erat.

XVIII. Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. Qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, 5 ingenii, quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset, et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque jam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis, et desideratas 10 humi jacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia, et inter vinum et epulas caedes amicorum, et vanitatem ementiendae stirpis. Quid si vini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praefervida ira? (nec quic- 15 quam dubium inter scriptores refero) nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? Id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne majestatem nominis Alex- 20 andri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus, et, adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sint homines, id 25 quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit? Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem annorum felici- 30 tate; quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt, se hominis res gestas, et ejus juvenis, cum populi jam octingentesimum bellantis annum rebus con- 35 ferre. Miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit? Quin tu hominis cum homine et ducis cum duce for14- Livy.

tunam [cum fortuna] confers? Quot Romanos duces nominem, quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! Paginas in annalibus magistratuum fastisque percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec vir5 tutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad 10 bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum accepe15 runt. At hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus, sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non secuntur. Invictus ergo

Alexander cum invictis ducibus bella gessisset, et eadem fortunae pignera in discrimen detulisset; immo 20 etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium, sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato, sine publico discri25 mine, viveret morereturque.

XIX. Restat, ut copiae copiis conparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. Censebantur ejus aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. milia capitum. Itaque in omni defectione 30 sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria, Gallis hostibus adjunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum: Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis 35 et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adjuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolin et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus, aut socios validos Romanis

aut fractos bello invenisset hostes. Ipse trajecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milibus hominum, et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas, Indos, aliasque si adjunxisset gentes, inpedimentum 5 majus quam auxilium traheret. Adde, quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma, clupei sarisaeque illis; Romano scutum, majus corpori tegumentum, et pilum, 10 haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis jungenti. 15 Jam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum laborem melior? Uno proelio victus Alexander bello victus esset; Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? Ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, 20 Persas et Indos et inbellem Asiam quaesisset, et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum, mortifero vulnere ictum, dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso juvene cum sua conferentem. Equidem, cum per annos 25 quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et foederibus vetustis juncta res Punica Romanae esset, et timor par adversus communem hostem duas 30 potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus, sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum, Philippum, Persen, non modo 35 cum clade ulla, sed ne cum periculo quidem suo. Absit invidia verbo et civilia bella sileant; [numquam ab equite hoste,] numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris

« IndietroContinua »