Immagini della pagina
PDF
ePub

tentem ejus injuriam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro repre

hensione praesenti reddat; castigatum enim quondam 5 ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et

dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in rostris, in curia, in Capitolio, in cella Jovis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua

triumphali ornatu e templo Jovis optimi maximi 10 exiret.

LVII. Haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus

fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiis 15 (nam major P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre

conlocata erat) nuptam fuisse convenit; illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum,

cum L. Scipio in vincula duceretur nec quisquam 20 collegarum auxilio esset, jurasse, sibi inimicitias cum

Scipionibus, quae fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem

vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci 25 non passurum: senatum eo die forte in Capitolio

cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet : quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis, cum

se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori 30 dixisse filiam se minorem despondisse: cum illa

muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adjecisset, non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum

Scipionem tam concordi judicio ei ipsi desponsam 35 respondisse. Haec de tanto viro, quamquam et opi

nionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant.

XXXIX, 40. — M. PORCI CATONIS VIGENS ET

VERSATILE INGENIVM,

XL. CENSURAM summa contentione petebant L. Valerius Flaccus, P. et L. Scipiones, Cn. Manlius Volso, L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato, M. Fulvius Nobilior, Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus; sed omnes patricios plebei- 5 osque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit. 'Urbanas 10 rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia juris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit; huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret. In bello manu fortissimus mul- 15 tisque insignibus clarus pugnis; idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si jus consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus; nec is tantum cujus lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum 20 exstet, — vivit immo vigetque eloquentia ejus sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae et pro aliis et in alios; nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; 25 nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae et divitiarum. In parsimonia, 30 in patientia laboris periculique, ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit; qui sextum et octogesimum annum agens causam [dixerit,] ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit 35 judicium.

XLV, 7-9. — PERSEA VICTVM BENIGNE EXCIPIT

L. AEMILIVS PAVLVS.

VII. SECUNDAM eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus, victimas cecidit eo nuntio ; et, consilio advocato, litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium

Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in 5 praetoria frequentis jussit. Non alias ad ullum

spectaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama

comparaudus, tunc accessio Punici belli fuerat, sicut 10 Gentius Macedonici. Perseus caput belli erat; nec

ipsius tantum, patris avique ceterorumque, quos sanguine ac genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac Magnus

Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum 15 Macedonum fecerant. Pullo amictu cum filio Per

seus ingressus est castra, nullo suorum alio comite, quam qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. Progredi prae turba occurrentium ad spec

taculum non poterat, donec a consule lictores missi 20 sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.

surrexit consul, et, jussis sedere aliis progressusque paulum, introeunti regi dextram porrexit, summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua

passus, introductum in tabernaculum adversus advo25 catos in consilium considere jussit.

VIII. Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ulti

mum discrimen adduceret ? Cum, responsum ex30 pectantibus cunctis, terram intuens diu tacitus fleret,

rursum consul: “si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer, ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus ; nunc vero,

cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, inter35 fuisses, et pacis postea, quam cum summa fide ad

re

versus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum îs tibi bellum esse quam pacem malle?” Nec interrogatus nec accusatus cum sponderet: “utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate, inciderunt, bonum animum habe; multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.” Haec Graeco sermone Persei; Latine deinde suis 10 "exemplum insigne cernitis” inquit “mutationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico, juvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit. Is demum 15 vir erit

, cujus animum neque prospera flatu suo efferent nec adversa infringent.' Consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et inyitatus ad consulem Perseus, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.

20 IX. Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit, idemque finis inclyti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. Vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio, 25 L. Manlio consulibus regnum accepit; a senatu rex est appellatus M. Junio, A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos. Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum Amyntae filium fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae 30 se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae adque Illyrici amplexa. Superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit. 35 Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis Rubrum mare amplectitur, peragravit. Tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum multa regna, dum

in

ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus; a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

XLV, 40–42.-L. AEMILI PAVLI DE REBVS GES

TIS ET CALAMITATE SVA CONTIO.

Sed non Perseus tantum per illos dies documentum 5 humanorum casûm fuit, in catenis ante currum victo

ris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. Nam duobus e filiis, quos, duobus datis in adoptionem, solos nominis,

sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, 10 ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante

triumphum, major, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis praedestinantis tri

umphos, oportuerat. Paucis post diebus, data a M. 15 Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus

gestis more ceterorum imperatorum dissereret, memorabilis ejus oratio et digna Romano principe fuit.

XLI. "Quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum 20 meam per hos dies perculerint, non ignorare vos,

Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica

felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam 25 meam fortunam. Profectus ex Italia classem a

Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyrain tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et

classibus vestris sacrificavi. A Delphis quinto die 30 in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis

quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium

« IndietroContinua »