Immagini della pagina
PDF
ePub

dee!

tren

24

TITI LIVI AB VRBE CONDITA

facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patrem

que ac patriam accepit, “ Jove nate, Hercules, salve" 5 inquit; "te mihi mater, veridica interpres deum,

aucturum caelestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.” Dextra

Hercules data accipere se omen inpleturumque fata 10 ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum, bove

eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea Toca incolebant, factum.

Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, 15 hisque exta apponerentur, Pinarii, extis adesis, ad

ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. Potitii ab Evandro edocti antistites

sacri ejus per multas aetates fuerunt, donec tradito 20 servis publicis sollemni familiae ministerio, genus

omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, jam tum inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant,

fautor. 25 VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque

ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, jura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti

fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii 30 fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, tum

maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant; me haut paenitet

eorum sententiae esse, quibus et apparitores hoc genus 35 ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga

praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

rea.W.

Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adliciendae multitudinis causa, vetere consilio con- 5 dentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an 10 servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.

Cum jam virium haud paeniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui 15 creari patres possent — patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, 20 quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circum vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci ; dein, quas sua virtus ac 25 dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem: proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.

Nusquam benigne legatio audita est, adeo simul 30 spernebant, simul tantam in medio crescentem molem foranis sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum-aperuissent: id enim demum conpar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad 35 vim spectare res coepit.

Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno Equestri sollemnis; Consualia vocat.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Tube

aule

rezentmil

(am fintother

26
TITI LIVI AB VRBE CONDITA

w
Indici deinde finitimis spectaculum jubet, quantoque
apparatu tum sciebant aut poterant concelebrat, ut
rem claram exspectatamque faceret. Multi morta-

les convenere, studio etiam videndae novae urbis,
5 maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini,

Antemnates ; etiam Sabinorum omnis multitudo cum
liberis ac conjugibus venit. Invitati hospitaliter per
domos cum situm moeniaque et frequentem tectis

urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam
10 crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque

eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta
vis, signoque dato juventus Romana ad rapiendas
virgines discurrit. Magna pars forte, in quem quae-

que inciderat, raptae; quasdam forma excellentes
15 primoribus patrum destinatas ex plebe homines, qui-

bus datum negotium erat, domos deferebant. Unam
longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a
globo Talassii cujusdam raptam ferunt, multisque

sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne
20 quis violaret, Talassio ferri clamitatum ; inde nuptia-
lem hanc vocem factam. Turbato

per

metum ludicro, maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deumque invocantes, cujus ad sol

lemne Iudosque per fas ac fidem decepti venissent. 25 Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor.

Sed ipse Romulus circumibat docebatque, patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent;

illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum
30 omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano

generi sit, liberum fore; mollirent modo iras, et, qui-
bus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex
injuria postmodum gratiam ortam ; eoque melioribus

usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut,
35 cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam

patriaeque expleat desiderium. Accedebant blandi-
tiae virorum, factum purgantium cupiditate atque
amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces
preces sunt.

h

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant. At raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabino- 5 rum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum 10 parant. Nec Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se inpigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine 15 docet, vanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem primo impetu capit.

Inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir 20 magnificus tum factorum ostentator haut minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit, ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis finis cognomenque ad- 25 didit deo. Juppiter Feretri," inquit, “haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes posteri ferent.” 30

Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum ejus doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, 35 tot bella, opima parta sunt spolia : adeo rara ejus fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in

fines Romanos incursionem facit; raptim et ad hos Romana legio ducta palantes in agris oppressit. Fusi igitur primo inpetu et clamore hostes, oppidum

captum, duplicique victoria ovantem Romulum Her5 silia conjunx precibus raptarum fatigata orat, ut

parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum.

Inde contra Crustuminos profectus bellum infe10 rentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceci

derant animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae; plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde

frequenter migratum est, a parentibus maxime ac 15 propinquis raptarum.

Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit: nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam

intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Spurius 20 Tarpeius Romanae praeerat arci. Hujus filiam

virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere, seu

ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli 25 causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Addi

tur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris

manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis 30 congesta. Sunt qui eam, ex pacto tradendi quod in

sinistris manibus haberent, derecto arma petisse dicant, et, fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde 35 postero die, cum Romanus exercitus instructus quod

inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrim

« IndietroContinua »