Immagini della pagina
PDF
ePub

A

minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi: res repetitum se venisse, ni reddantur, bellum indicere jussos.

Ad haec Tullus “nuntiate” inquit “regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus 5 dimiserit

, ut in eum omnes expetant hujusce clades XXIII. Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Trojanam 10 utramque prolem, cum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum 15 confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetus- 20 tate abolevit. In his castris Cluilius, Albanus rex, moritur, dictatorem Albani Mettium Fufetium creant.

Interim Tullus, ferox praecipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum 25 impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettium. Ducit quam proxume ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; 30 si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana adferri rebatur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani.

35 Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces prodeunt. Ibi infit Albanus : “injurias et non redditas res, ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam

creavere.

hujusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre: sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos

vicinosque populos ad arma stimulat. Neque recte 5 an perperam interpretor; fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit. Me Albani gerendo bello ducem

Illud te, Tulle, monitum velim : Etrusca res quanta circa nos, teque maxime, sit, quo propior

es Tuscis, hoc magis scis. Multum illi terra, pluri10 mum mari pollent. Memor esto, jam cum signum

pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non contenti liber

tate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, 15 ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine

magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.” Haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae ferocior

erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et 20 fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIVForte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares : Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme

res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara 25 nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius

Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclínat animus,

Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque 30 patria dimicent ferro : ibi imperium fore, unde vic

toria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujus populi

cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum 35 bona pace imperitaret.

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est: fetialis

regem

Tullum ita rogavit: “jubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire ” jubente rege, “sagmina” inquit “te, rex, posco;” rex ait, “puram tollito;" fetialis ex arce graminis herbam puram attulit; postea regem ita rogavit : “rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa 5 comitesque meos ? ” rex respondit : "quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius ; is patrem patratum Spurium Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jus jurandum patrandum, id est 10 sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis, "audi,” inquit, “ Juppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus : ut illa palam prima postrema ex illis 15 tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo malo, tum illo die, Juppiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum 20 hic hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.” Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque jus jurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt. w

25 XXV. Foedere icto, trigemini sicut convenerat arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intuēri manus, feroces et suopte ingenio et 30 pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas àcies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes ; quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo 35 erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur.

Datur signum, infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, con

currunt. Nec his nec illis periculum suum, - publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent.

Ut primo statim concursu increpuere arma mican5 tesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, cum jam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum

armorumque, sed vulnera quoque et sanguis specta10 culo essent, duo Romani super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt.

Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota,

nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, 15 quem

tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque

vulnere adfectum corpus sineret. Jam aliquantum 20 spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum

respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haut procul ab sese abesse. In eum magno in petu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis,

uti opem ferant fratri, jam Horatius, caeso hoste vic25 tor, secundam pugnam petebat.

Tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum, et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam alter, qui nec

procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium 30 conficit. Jamque aequato Marte singuli supererant,

sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter, fessum vulnere, fessum

cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se 35 strage, victori obicitur hosti. Nec illud proelium

fuit. Romanus exsultans “duos” inquit « fratrum manibus dedi, tertium causae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.” Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit, jacentem spoliat.

А

[ocr errors]

Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra extant quo quisque 5 loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tul- 10 lus, uti juventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam 15 Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, 20 simul verbis increpans, transfigit puellam. “Abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum,” inquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem."

Atrox visum id facinus patribus plebique, sed 25 recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii ac secundum judicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato, “duýmviros,” inquit,

qui Horatio perduellionem judicent, secundum 30 legem facio.”

Lex horrendi carminis erat: "duumviri perduellionem judicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomerium 35 vel extra poměrium.” Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quilem posse, cum condemnassent, tum alter ex his “Publi Horati, tibi perduellionem judico” inquit.

« IndietroContinua »