Immagini della pagina
PDF
ePub

“Lictor, conliga manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete,“ provoco” inquit. Itaque

provocatione certatum ad populum est. 5 Moti homines sunt in eo judicio maxime Publio

Horatio patre proclamante, se filiam jure caesam judicare; ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo

ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis 10 facerent. Inter haec senex juvenem amplexus, spolia

Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc pila Horatia appellatur, ostentans, "huncine," aiebat, "quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis,

Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et 15 cruciatus videre potestis ? quod vix Albanorum oculi

tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt, i, caput obnube libera

toris urbis hujus, arbore infelici suspende, verbera 20 vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia

hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate sup

plicii vindicent?" 25 Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius

parem in omni periculo animum; absolveruntque, admiratione magis virtutis quam jure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur,

imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. 30 Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae

deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque publice semper refectum

manet: sororium tigillum vocant. Horatiae sepul35 crum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica conmissa fuerat, vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haut bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit. Igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum 5 alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.

Cum Fidenae aperte descissent, Tullus, Mettio 10 exercituque ejus ab Alba accito, contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad confluentis collocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu ; in sinistro Fidenates propius 15 montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem derigit suos; Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit; inde, ubi satis subisse sese ratus est, 20 erigit totam aciem, fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis, qui proxumi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato 25 equo nuntiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. Equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium jubet; nihil trepidatione opus esse ; suo jussu circumduci Albanum exercitum, 30 ut Fidenatium nuda terga invadant; item imperat, ut hastas equites erigerent. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant.

35 Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum interclude

A

rentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere impetum,

sed ab effusa fuga flumen objectum ab tergo arcebat. 5 Quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede jactantes in

aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium obpressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator cer10 taminis, deductus in campos. Mettius Tullo devictos

hostes gratulatur, contra Tullus Mettium benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet, sacrificium lustrale in

diem posterum parat. Ubi inluxit, paratis omnibus, 15 ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum

jubet. Praecones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos. Hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere.

Ex conposito armata circumdatur Romana legio; 20 centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur.

Tum ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis inmortalibus

gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hes25 ternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non

magis cum hostibus, quam, quae dimicatio major atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu

meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud 30 meum, sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec

vobis, ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus, et hostibus, circumveniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. Nec ea culpa, quam arguo,

omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et vos, 35 si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis.

Mettius ille est ductor itineris hujus, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortalibus dedero."

[ocr errors]

Centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus erat, peragit : “ quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, 5 unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat." Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum 10 Tullus “Metti Fufeti,” inquit, “si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur 15 paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrabendum dabis."

Exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium; deinde in diversum iter 20 equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit; in aliis glo- 25 riari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille 30 nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum, effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnja ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu 35 obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur.

A

Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distanti

bus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, 5 raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac

pénates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, jam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus aliorum

mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque 10 etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum prae

cipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque

omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadrin15 gentorum annorum opus, quibus Alba steterat, ex

cidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus ; Caelius additur urbi mons, 20 et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus

regiae capit, ibique deinde habitavit. Principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit, Tullios, Servilios, Quinctios, Gega

nios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se 25 aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum

nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et

veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit. 30 Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit,

genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrimque injuriae factae ac res nequiquam erant repetitae: Tullus ad Feroniae

fanum(mercatu frequenti negotiatores Romanos con35 prehensos querebatur; Sabini, servos suos prius in

lucum confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli ferebantur.

Sabini, haut parum memores, et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem

« IndietroContinua »