Immagini della pagina
PDF
ePub

nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere, et apud vagos quosdam 5 ex inopi plebe etiam merces valuit; publico auxilio nullo adjuti sunt, valuitque apud Veientes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Romulo indutiarum fides.

Cum bellum utrimque summa ope pararent, verti- 10 que in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis 15 turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit. V

XXXI. Devictis Sabinis, cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana 20 esset, nuntiatum regi patribusque est, in monte Albano lapidibus pluvisse. Quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haut aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides. Visi 25 etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant,aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deûm. Ro- 30 manis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa (nam id quoque traditur) seu aruspicum monitu ; mansit certe sollemne, ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies age- 35 rentur.

Haud ita multo post pestilentia laboratum est, Unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora

4- Livy.

etiam credente militiae quam domi juvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est inplicatus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt

spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset 5 minus regium quam sacris dedere animum, repente

omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum inpleret. Vulgo jam homines, eum statum rerum, qui sub

Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris 10 corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impe

trata esset, credebant. Ipsum regem tradunt volventem conmentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Joyi Elicio facta inve

nisset, operatum iis sacris se abdidisse ; sed non rite 15 initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam

ei oblatam caelestium speciem, sed ira Jovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et

triginta. 20 XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde

ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores.

Numae Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus 25 Marcius erat. Qui ut regnare coepit, et avitae glo

riae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haut satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe anti

quissimum ratus sacra publica ut a Numa instituta 30 erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album elata proponere in publico jubet.

Inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abi

turum. Igitur Latini, cum quibus Tullo regnante 35 ictum foedus erat, sustulerant animos, et, cum incur

sionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem ,inter sacella et aras acturum esse

regnum rati.

[ocr errors]
[ocr errors]

Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam, quod illi contigisset otium sine injuria, id se haud facile habiturum ; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliqyo ritu, jus 10 ab antiqua gente Aequiculis, quod nec fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. X

Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est) “audi, Juppiter,” inquit,“ audite fines” (cujuscumque gentis 15 sunt, nominat)," audiat fas! ego sum publicus nuntius populi Romani; juste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit: “si ego injuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae 20 compotem me numquam siris esse. Haec, cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique juris jurandi mutatis, peragit

. Si non deduntur quos exposcit, 25 diebus tribus et triginta (tot enim sollemnes sunt) peractis bellum ita indicit: "audi, Juppiter, et tu, Jane Quirine; diique omnes caelestes, vosque terrestres vosque inferni, audite! ego vos testor, populum illum” (quicumque est, nominat) “injustum esse 30 neque jus persolvere; sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.” Cum his nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat: "quarum rerum, litium, causarum con- 35 dixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dedérunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, dic,"

[ocr errors]

sensum.

inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes?Tum ille: "puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque." Inde ordine

alii rogabantur; quandoque pars major eorum, qui 5 aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat con

Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret et, non minus tribus puberibus praesentibus, diceret :

quod populi Priscorum Latinorum hominesque 10 Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium

fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis jussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit,

conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob 15 eam rem ego populusque Romanus populis Prisco

rum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.” Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri

20 ticeperunt. , dolmandata cura sacrorum

. 'Andus

flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus Politorium, urbem Latinorum, vi

cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem 25 Romanam auxerant hostibus in civitatem accipien

dis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani

inplessent, Aventinum novae multitudini datum. 30 Additi eodem haut ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives.

Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini; eaque causa

diruendae urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper 35 receptaculum esset. Postremo omni bello Latino

Medulliam conpulso, aliquandiu ibi Marte incerto varia victoria pugnatum est: nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit, inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad 5 Murciae datae sedes.

Janiculum quoque adjectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. Id non muro solum, sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, conjungi urbi placuit. 19 Quiritium quoque fossa, haut parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad ter- 15 rorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.

Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque : silva Messia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs 20 condita; salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis, aedis Jovis Feretrii amplificata.

XXXIV. Anco regnante Lucumo, vir inpiger ac divitiis potens, Romam commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis 25 (nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat) facúltas non fuerat. Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta, duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo 30 superfuit patri bonorum omnium heres ; Arruns prior quam pater moritur, uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, inmemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem in nullam sortem bono- 35 rum nato, ab inopia Egerio inditum nomeņ. Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum divitiae jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata et quae haud facile iis, in

« IndietroContinua »