Immagini della pagina
PDF
ePub

quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

de

5 XLV. Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum. Id com10 muniter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat. Saepe iterando eadem perpulit tandem, 15 ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, quo totiens armis certatum fuerat. Id quamquam omissum jam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis 20 videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. 25 Habita, ut erat, res prodigii loco est, et cecinere vates, cujus civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem, Romam actam, deducit ad 30 fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi, Sabinum ita adloquitur: "quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste sacrificium Dianae facere? Quin tu ante vivo 35 perfunderis flumine? infima valle praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim ; interea Romanus immolat Dianae bcvem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius quamquam jam usu haut dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, 5 vellent juberentne se regnare; tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo inpensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii 10 apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas, ulti- 15 mumque regnum esset, quod scelere partum foret. -Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim) fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut 20 ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent. 25 Angebatur ferox Tullia, nihil materiae in viro neque. ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum; spernere sororem, quod, virum nacta, muliebri cessaret audacia. Con- 30 trahit celeriter similitudo eos, ut fere fit malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina. ortum est. Ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam et 35 illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari jungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. Si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se prope diem visuram regnum fuisse, quod 5- Livy.

apud patrem videat. Celeriter adulescentem suae temeritatis implet. Ita Lucius Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis 5 non prohibente Servio quam adprobante.

XLVII. Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse. Jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus; nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita 10 praeterita parricidia essent: non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret, qui meminisset, se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet. "Si tu is es, cui nuptam esse 15 me arbitror, et virum et regem appello; sin minus, eo nunc pejus mutata res est, quod istic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est; di te penates patriique et patris 20 imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hine Tarquinios aut Corinthum; devolvere retro ad 25 stirpem, fratris similior quam patris." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest, si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa, regio semine orta, 30 nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.

His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repe35 tere; adlicere donis juvenes; cum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus, omnibus locis crescere. Postremo, ut jam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia

730

sedens, patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam ante ad hoc praeparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et jam de Servio actum rati. 0 5

Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: servum servaque natum, post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. 1011

Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; omnia ouera, quae communia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis; instituisse censum, 15 ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.'

r

XLVIII. Huic orationi Servius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voce "quid hoc" inquit, "Tarquini, 20 rei est? qua tu audacia me vivo vocare ausus es patres aut in sede considere mea?" Cum ille ferociter ad haec: "se patris sui tenere sedem, multo quam servum potiorem filium regis regni heredem ; satis illum diu per licentiam eludentem insultasse 25 dominis," clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque, regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam etiam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatum- 30 que e curia in inferiorem partem per gradus deicit; inde ad cogendum senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non 35 abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit virum e curia, regemque prima appellavit. A quo facessere

jussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum, ut in collem Esquiliarum eveheretur, 5 restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui jumenta agebat, jacentemque dominae Servium trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est: Sceleratum vicum vocant, quo, amens, agitantibus furiis sororis ac viri, 10 Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes prope diem exitus sequerentur.

15

Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita, ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam 20 moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui 25 Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se 30 exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit ; neque enim ad jus regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi jussu neque auctoribus patribus regnaret. Eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum 35 esset. Quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exilium agere, bonis ultare poterat non suspectos modo aut invisos, sed Je nihil aliud quam praedam sperare posset.

« IndietroContinua »