Immagini della pagina
PDF
ePub

quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ei dii dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit, sequenti 5 nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia 10 insita ingenio nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens quidque praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. Multi palam, quidam, in quibus 15 minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exilium acti sunt, absentiumque bona juxta atque interemptorum divisui fuere. Largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malo20 rum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur. I

LV. Gabiis receptis, Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. 25 Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Jovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse, Et ut libera a ceteris religionibus area esset tota 30 Jovis templique ejus, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia condendi hujus operis movisse 35 numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere; idque omen auguriumque ita acceptum est, non

motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sagratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperienti- 5 bus fundamenta templi dicitur apparuisse, quae visa species haut per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. Augebatur ad in- 10 pensas regis animus; itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim, quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quad- 15 raginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem [magnificentiae] operum fundamenta non exsupera

turam.

20

LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe. Qui cum haut parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur, se templa deûm exaedificare mani- 25 bus suis, quam postquam et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquanto majoris, traducebantur opera, foros in circo faciendos, cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus vix nova haec 30 magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra 35 marique.

Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in

regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus quam anxiis inplevit curis. Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad 5 maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria, in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti.

10 Comes iis additus L. Junius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, juvenis longe alius ingenii, quam cujus simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum, ab avunculo interfectos audisset, neque in animo suo quicquam regi 15 timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse, ubi in jure parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haut abnuit cognomen, ut 20 sub ejus obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per am25 bages effigiem ingenii sui.

Quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo spécu vocem redditam ferunt: "imperium 30 summum Romae habebit, qui vestrum primus, o juvenes, osculum matri tulerit." Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri jubent; ipsi inter se, uter prior, cum Romam redisset, matri 35 osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum

inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse 5 ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si 10 primo impetu capi Ardea posset; ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem juvenes interdum otium 15 conviviis comisationibusque inter se terebant. 10 Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso, Collatinus negat 20 verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. Quin, si vigor juventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu 25 occurrerit oculis." Incaluerant vino; "age sane!"

omnes.

[ocr errors]

Citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam hautquaquam ut regias 30 nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti 35 benigne; victor maritus comiter invitat regios juve

nes.

Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata cas

titas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenali ludo in castra redeunt. I

LVIII. Paucis interjectis diebus Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit. 5 Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii, cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso, 10 "tace, Lucretia," inquit, "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes 15 muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam ve20 lut victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus 25 esse; rem atrocem incidisse

Spurius Lucretius cum P. Valerio, Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. 30 Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "satin salve?" "minime" inquit, "quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed 35 date dextras fidemque, haud inpune adultero fore. Sex. est Tarquinius, qui, hostis pro hospite, priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes

« IndietroContinua »