Immagini della pagina
PDF
ePub

10

fidem ; consolantur aegram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et, unde consilium afuerit, culpam abesse. “Vos” inquit “yideritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla 5 deinde inpudica Lucretiae exemplo vivet.” Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.' 1 LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex 10 volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, “per hunc” inquit “castissimum ante regiam injuriam sanguinem juro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum, cum scelerata conjuge et omni liberorum stirpe, ferro, igni, qua- 15 cumque denique vi possim, exacturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.” Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. , Ut praeceptum erat, jurant; toti- 20 que ab luctu versi in iram, Brutum, jam inde ad expugnandum regnum vocantem, secuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim 25 queruntur. v Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellárum, auctorque, (quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest, sequitur 30 et cetera juventus. Inde parte praesidio relicta Collatiae ad portas custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti

. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum 35 facit; rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam

Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte

Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita 5 nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod simulatum

ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis in

dignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius 10 regis, miseriaeque et labores plebis in fossas cloacas

que exhauriendas demersae ; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Servi Tulli regis

memorata caedis, et invecta corpori patris nefando 15 vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. His

atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit,

ut imperium regi abrogaret exulesque esse juberet L. 20 Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse junioribus,

qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio,

praefecto urbis jam ante ab rege instituto, relinquit. 25 Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exse

crantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad compri30 mendos motus, flexit viam Brutus (senserat enim

adventum), ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exilium

que indictum; liberatorem urbis laeta eastra acce35 pere, exactique inde liberi regis: duo patrem secuti

sunt, qui exulatum Caere in Etruscos ierunt; Sextus Tarquinius Gabios, tamquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus.

L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo 5 consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex conmentariis Servi Tulli creati sunt, L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

[ocr errors]

6- Livg.

[PERIOCHA LIBRI XXI.1

[Initia belli Punici secundi narrantur et Hannibalis ducis Poenorum contra foedus per Hiberum flumen transitus. à quo Saguntum sociorum populi Romani civitas obsessa octavo mense capta est. de quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses qui quererentur. cum satisfacere nollent, bellum eis indictum est. Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, et ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit. in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque permagna vexatione militum propter vim tempestatium transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce hostium Magone capto.]

82

TITI LI V I

AB VRBE CONDITA

LIBER VICESIMVS PRIMVS.

I. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano 5 gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello ; et adeo varia fortuna belli 10 ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certârunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. 15 Fama est etiam, Hannibalem, annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, jure jurando adactum, se, cum primum posset, 20 hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper inposito, interceptam. 25

« IndietroContinua »