Immagini della pagina
PDF
ePub

pulo Romano. Angebant ingentis spiritûs virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam, inter motum Africæ, fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

5

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispaniâ augendo Punico imperio gessit; ut appareret, majus eum, quàm quod gereret, agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos 10 arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna, et pueritia Hannibalis, distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem et

20

filium octo ferme annos imperium obtinuit; flore ætatis (utì ferunt) primò Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam 15 indolem provecto annis adscitus; et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plùs quàm modicæ erant, haud sanè voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio quàm vi gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quàm bello aut armis, rem Carthaginiensem auxit. Cæterùm nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palàm, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehen-, susque ab circumstantibus, haud alio quàm si evasisset vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, 25 superante lætitiâ dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque, mediis inter imperia duorum populo- 30 rum, libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum, haud dubia res fuit, quin prærogativam militarem, quâ extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. 35 Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat : actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, "Et æquum pos"tulare videtur," inquit, "Hasdrubal; et ego tamen non 40 66 censeo, quod petit, tribuendum." Quum admiratione tam

[ocr errors]

3

ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, "Florem æta"tis," inquit," Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fru"endum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet: nos 66 tamen minimè decet, juventutem nostram pro militari ru5"dimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, (6 ne Hamilcaris filius nimis serò imperia immodica et regni "paterni speciem videat? et, cujus regis genero hæreditarii "sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum maturè servia66 mus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub legibus, 10" sub magistratibus docendum vivere æquo jure cum cæte"ris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet."

25

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. 15 Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri : dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad 20 favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit; itaque haud facilè decerneres, utrùm imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenuè agendum esset; neque milites alio duce plùs confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus fini30 tus: vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excel35 lens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longè primus erat: princeps in prælium ibat: ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plùs quàm Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deûm metus, 40 nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nullâ re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissâ.

V. Cæterùm ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret. Saguntinis inferre bellum statuit: quibus oppug- 5 nandis quia haud dubiè Romana arma movebantur, in Olcadum fines priùs (ultra Iberum ea gens in parte magis, quàm in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractus ad id bellum videri posset. 10 Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat, diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito, imperium accepére. Victor exercitus, opulentusque præda, Carthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide ex- 15 solvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala urbes vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandicâ profugi, exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se junxis- 20 sent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave prædâ turbavêre. Hannibal prælio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: valloque ita producto, ut 25 locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripâ, elephantos antè quadraginta disposuit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuêre ; 30 invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et quòd metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quòd interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius imperio, quâ cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte alterâ ripæ 35 vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquâquam pari certamine concursum; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temerè acto, perverti posset; eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta: quidam, vorticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex variâ trepida

40

« IndietroContinua »