Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnâsset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captivâ nobili Corniculanâ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditurn est. XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. xliv. Pomoerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. xLv. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII. XLVII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnâsset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum neque populi jussu, regnum invasit; quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit , Lv. Et ex eorum prædâ templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus ei Juventas non addixêre ; quorum aræ moveri non potuerunt.

LIV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios, in potestatem suam redigit. lvi. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Június Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est : idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultiinum, propter expugnatain nocturnâ vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit), LIX. Bruti operâ maximè espulsus est, quum regnâsset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primùm creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. [v. C. 1- 245 A. C. 751 – 507.]

T. LIVII

PRÆFATIO.

a

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in 5 rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tarnen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi

pro virili parte et me ipsum consuluisse ; et, si in tantâ scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitate ac mag10 nitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatar; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eò creverit, ut jam magnitudine laboret suâ : et

legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proxi15 maque originibus minus præbitura voluptatis sint, festi

nantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego, contrà, hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ

nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certè dum prisca 20 illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ

scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve Urbem, poëticis magis decora fabulis, quàm incorruptis

rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare 25 nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut,

[ocr errors]

miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimùm ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur 5 æquo animo, quàm imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, 10 et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplinâ, velut desidentes primò mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire ceperint præcipites; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est.

Hoc illud 15 est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias : inde, fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nullá unquam res- 20 publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit ; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit : adeò, quantò rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abun- 25 dantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexêre.

Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque (si, 30 ut poëtis, nobis quoque mos esset) libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

:

.

!

a

3. ferat subj

Corf

Lil

. Thiseudo xc'eypt. Primerd' der 2. Cui parte licen: Curiorare: 69.'Ea 'Lense. 4. Int'lesse 15. patroului Gang upande. 6. His parse

' 18+magne de transl. Solo'dijerim? ng litendaf" conj: Quae" para. wil 'Visoo' parte''pashini sit.' 'n )) stum well, noe what metaphor ?

landing albalubreidid 17. docum! Monuni'den

. W-'Imitere pente Continfleet.

Hirflut. 11. Gitin "Comp. 23pasimoniaa Jou! Tamdiu

goo! 24. Video trával, 23. percurdi v perderdi ' fans

29

118.

'and troustute.

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »