Immagini della pagina
PDF
ePub

licam benedictionem. Diuinis praeceptis et apostolicis monitis informamur, ut pro ecclesiarum omnium statu impigro uigilemus affectu. Nostris siquidem () diebus tam per tuam quam per tuorum praedecessorum Bernardi et Benedicti abbatum industriam (4) monasterium ipsum sancti Saluatoris in dicta prouincia Vallis Sicilianae renouatum el restauratum extitit ac bonis mobilibus et stabilibus, feudalibus et burgensaticis, montaneis, montibus, siluis, pascuis, herbagiis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, collectis sanctae Mariae, uassallis uassallorumque redditibus, fructibus, censibus et prouentibus omnibus, haereditario iure relictis et donatis pro dote et dotis nomine a uenerabili fratre nostro Berardo, nunc episcopo Aprutino, de comitibus Pallae aureae et per eumdem dotatum, ornatum et communitum ac per nos praestante Domino dedicatum et approbatum. Hoc igitur uenerabile coenobium iuxta petitionem tuam et fratrum tuorum praesentis nostri decreti pagina communimus, uti, sicut a praedecessoribus nostris statutum fuisse dignoscitur, semper apostolicae sedi subditum absque ullo medio sub eius perpetua protectione futuris temporibus iugiter seruetur, tam in capite quam in membris, acquisitis et acquirendis, ita quod (e) nulli episcoporum et praecipue Pennensi liceat spiritu prauitatis dictum monasterium temere perturbare seu eius possessiones auferre, minuere uel uexationibus fatigare seu abbatem, sacerdotes et monachos suae ditioni subiicere contra id quod ab origine ordinis statutum esse dignoscitur, imo priuilegia et libertates eidem monasterio a nobis et apostolica sede indulta ac eius consuetudines rationabiles et antiquas firmas et liberas uolumus ab uniuersis perpetuis temporibus obseruari, ita quod concessa eidem ualeat perpetua tranquillitate gaudere. Ergo tibi dilecto in Christo filio Amico abbati, quem nuper praestante Domino in nostra Romana curia presbyterum cardinalem fecimus et consecrauimus, monasterium et ecclesiam ipsam cum iuribus, rationibus et actionibus suis conferimus et assignamus tuisque successoribus regulariter promouendis in perpetuum cum omnibus ecclesiis, praeposituris, dignitatibus, grangiis, cappellis, hospitalibus, rebus et bonis aliis

(a) quidem (b) pro tua (c) pro

(d) industria (e) itaque

omnibus, prout inferius continetur, uidelicet ecclesia sancti Petri de Aqua uiua, sancti Ioannis et sanctae Ruffinae in Faiano, praepositura) sancti Andreae ad Collem graecum cum omnibus suis, praepositura sanctae Luciae ad Collem aureum cum omnibus suis, sanctae Mariae de Riuo nigro, sancti Andreae de Costis, sanctae Luciae de Benedictis, sancti Siluestri de Cosseto, sanctae Mariae de Mortaro, sancti Maximi de Palla aurea et cappella intus castrum Pallae aureae, sancti Eusanii de Batutis, sancti Laurentii in Costauerte, sancti Angeli de Pennino cum toto tenimento circumcirca, a riuo Castellarii usque ad collem sancti Michaelis et flumen Conochiae, cum omnibus suis, sanctae Mariae de Recepto (b) cum turri et planitiae ipsius Recepti usque ubi iunguntur riuula cum flumine, cum omnibus suis, sancti Martini, sancti Andreae, sanctae Mariae de Pratis, sanctae Mariae ad Lucum in pertinentiis castri Biffari cum omnibus suis, sanctae Mariae de Podio, sancti Aegidii et sancti Leonardi cum omnibus suis, sanctae Mariae de Montanea Sigellae cum hospitali eius sita in confinibus Castri montis, cum herbagiis, pascuis, siluis, montibus et omnibus aliis circumcirca dictam ecclesiam, prout ex dote tenet et possidet, cum tenimentis suis antiquis confinibus limitatis, uidelicet confine primo usque ad Scalatam, confine secundo usque ad fontem Fistulae, confine tertio usque ad Vetecam, confine quarto usque ad Arampoli, cum arboribus fructiferis et infructiferis, uineis, oliuetis et aliis bonis tam in ciuitate Pennae et dicto Castro montis quam in castro Castilionis Raimundatii et alibi ubique locorum, ecclesia Saluatoris in castro sancti Georgii ad Actum pium cum turri dicti castri et aliis possessionibus et terris donatis et relictis eidem monasterio per quondam nobilem Aitonem, pium regulari eiusdem monasterii habitu uita functum, pro quinta parte eiusdem castri sancti Flauiani et sancti Laurentii de Bisento, sancti Flauiani et sanctae Mariae de Bulgaris de Basciano cum castris, casalibus, uillis, cellis, grangiis, montaneis, siluis, fagis, nemoribus, pascuis, fidis et diffidis, collectis, uassallis, molendinis, aquis aquarumque decursibus et aliis omnibus iuribus et

(a) praepositurae (b) Recepto

actionibus, bonis feudalibus et burgensaticis ad monasterium ipsum concessione pontificum, liberalitate regum et principum, oblatione fidelium seu quibusuis aliis iustis modis in praesentiarum tenere et possidere dignoscitur seu imposterum acquiri contigerit, firma tibi tuisque successoribus in dicto monasterio et illibata permaneant perpetuis temporibus annexata decernentes. Obeunte autem te eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum, nullus ibidem qualibet subreptionis astutia uel uiolentia praeponatur, nisi quem fratres de communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris (a) secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam de suo uel de alieno collegio elegerint. Chrisma, oleum sanctum extremae unctionis, consecrationem altarium, munus benedictionis abbatum, ordinationes monachorum et caetera huiusmodi a quocumque malueritis catholico communionem sanctae Romanae ecclesiae habente accipietis episcopo. Interdicimus, ne quis archiepiscoporum et episcoporum ex eodem monasterio abbatem, monachum uel sacerdotem aliquem ad suam synodum prouocare uel excommunicare praesumat nec missarum sollemnia ibidem celebrare, nisi ab abbate fuerit inuitatus. Clericos et laicos regularem uestri ordinis habitum postulantes suscipiendi nullius contradictio uos inhibeat. Liceat insuper monasterio et locis uestris significare horas operis Dei tam in die quam in nocte, quandocumque uolueritis. Concedimus quoque tibi tuisque successoribus iudicare non solum tui monasterii monachos, sed etiam omnes clericos et laicos in cunctis locis eiusdem monasterii iurisdictioni (b) subiectis ha bitantes. Auctoritatem insuper casus omnes absoluendi praeter illos, pro quibus esset merito sedes apostolica consulenda; sepulturam quoque et caetera obsequiarum iura tam in capite quam in membris libera dicti monasterii esse concedimus. Ad haec pro speciali ipsius ecclesiae dilectione, quam nostris manibus superna dignatio uoluit consecrari et dedicari, ad honorem altissimi Dei et domini nostri Iesu Christi, cuius reliquias ibidem recondimus, mitrae, crociae, chirothecarum ac sandaliorum in praecipuis festis usum inter missarum sollemnia seu) in conciliorum consessu, quocumque interueneris inuitatus aut requisitus, calicum consecra

(a) sanior (b) iurisdictione (c) seu fehlt.

tionem, linteaminum et caeterarum missalium uestium benedictionem ex apostolicae sedis gratia et benignitate tibi tuisque successoribus in dicto monasterio concedimus et perpetuo confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat etc.

Datum Beneuenti per manus Ioannis S. R. E. diaconi cardinalis, duodecimo kal. maii, indictione decima, incarnationis dominicae anno millesimo centesimo decimo septimo, pontificatus eiusdem Paschalis secundi anno decimo octauo.

WLADIMIRO DE GRUNEISEN

Influssi ellenistici nella formazione del tipo cristiano dell'angelo annunziante

È

Nota a proposito di un frammento inedito
proveniente dagli scavi di Antinoe.

Χαῖρε, κεχαριτωμένη·

ORAMAI nota la derivazione da un prototipo ellenistico della figura originaria dell' angelo cristiano dell'Annunziazione, giunta fino a noi, attraverso i mutamenti dei secoli, più classica, più perfetta di ogni altra raffigurazione cristiana (1); la figura del divino messaggero spicca singolarmente pura nell' insieme decorativo fra le figure ascetiche, stilizzate, eseguite sotto le esigenze di un' arte neo-orientale rifiorita in Occidente dopo il lungo periodo degl' influssi ellenistici.

Ma se le altre figure, creazioni per lo più dell' arte nuova, si adattarono facilmente al gusto orientale, la figura del'an

(1) « La prédilection particulière aux nobles figures des Anges » colpi anche il DIEHL, Études Byzantines, Paris, 1905, p. 361 sgg.; nel papiro di Goleniščev, pubblicato dallo Strzygowski, la figura dell' angelo è veramente « die beste christliche Figur des Papyrus »; Denkschriften der Kaiserl. Akad. der Wissenschaften, b. LI, 1906. Eine Alexandrinische Weltchronik, p. 163.

« IndietroContinua »