Immagini della pagina
PDF
ePub

BIBLIOTHECA

CLASSICA LATINA

SIVE

COLLECTIO

AUCTORUM CLASSICORUM LATINORUM

CUM NOTIS ET INDICIBUS

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITORIS PRÆFATIO.

QUUM

UUM jam sæpissime, apud omnes litteratas gentes, viri, omni doctrinarum supellectile instructissimi, Cornelii Nepotis aureum libellum in lucem emiserint, hac nostra scriptoris elegantissimi nova editione tantorum virorum laborem æmulari, multo minus elevare, nequaquam menti occurrit. Imo nos, quæ facultatum et eruditionis nostræ infirmitas est, minime deceret horum menda, si quid aut negligentes aut fessi peccaverint, investigare et persequi, postquam laboris eorum quasi succum elicere, nobis utile admodum fructuosumque visum fuerit. Quoniam igitur de clarissimis illis editoribus, Lambino, Bosio, Heusingero, pluribusque nuperrimis fusius loqui pudor vetat atque ipsa grati animi memoria, peculiarem nostræ hujus editionis indolem paucissimis verbis expromere satis erit.

Principio, ut ipsa Nepotis verba quam maxime integra accurataque hic proferrentur, magnum operæ pretium fuit. Ergo, quamvis sæpius Bipontinorum lectionem fuerimus secuti ; innumeris tamen in locis, qui vel subobscuri et perplexi videbantur, vel nimia emendationum audacia

« IndietroContinua »