Immagini della pagina
PDF
ePub

M. Furius Crassipes. quina dena jugera agri data in singulos U. C. 560% pedites sunt, 38 duplex equitibus. 39 Bruttiorum proxime A, C. 192. fuerat ager: Bruttii ceperant de Græcis. Romæ per idem tempus duo maximi fuerunt terrores; 40 diutinus alter, sed segnior. Terra dies duodequadraginta movit. per totidem dies feriæ in sollicitudine ac metu fuere. in triduum ejus rei caussa supplicatio habita est. Ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit. incendio a foro Boario orto, diem noctemque ædificia in Tiberim versa arsere, tabernæque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

XLI. Jam fere in exitu annus erat: et in dies magis fa- Adparatus ma de Antiochi bello, et cura Patribus crescebat. Itaque ad bellum. de provinciis magistratuum, designatorum, quo intentiores essent omnes, agitari cœptum est. Decrevere, ut consulibus Italia, et quo senatus censuisset, (jam esse bel um adversus Antiochum regem omnes sciebant) provinciæ essent. cujus ea sors esset, quatuor millia peditum civium Romanorum, et trecenti equites, sex millia sociûm Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. Eorum delectum habere L. Quinctius consul jussus; ne quid moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset. Item de provinciis prætorum decretum est 2 prima ut sors duæ, urbanaque et inter cives ac peregrinos jurisdictio esset secunda, Bruttii: tertia, classis, ut navigaret, quo senatus censuisset: quarta, Sicilia: quina, Sardinia: sexta, Hispania ulterior. imperatum præterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet; et sociûm ac Latini nominis viginti millia peditum, et octingentos equites. eum exercitum prætori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt. Edes duæ Jovi eo anno in Capitolio dedicata sunt. Voverat L. Furius Purpureo prætor Gallico bello unam, alteram consul. dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. Judicia in foeneratores eo anno multa severe sunt facta, Fœneratoaccusantibus privatos ædilibus curulibus, M. Tuçcio et P. res damnati. Junio Bruto. de multa damnatorum quadriga inauratæ in Capitolio posite in cella Jovis 43 supra fastigium ædiculæ,

i diutius Gron.

38 Duplex equitibus] Victor. liber consentit cum iis quos vidit Gronovius, habetque equiti.

39 Bruttiorum] Vid. not. 54. ad

XXXIV. 45.

40 Diutinus alter] Vulgati diutius, et sic legebat Sigonius. Hearnii editio et quædam aliæ id habent quod, ipsa structuræ ratione flagitante, hic edendum curavimus.

41 Terra dies duodequadraginta moVOL. III.

rit] Factus est terræ motus, qui per
octo et triginta dies assiduus fuit.

42 Prima ut sors] Ut prima sors
duas jurisdictiones complecteretur, ur-
banam et inter cives ac peregrinos.

43 Supra fastigium ædicula] Edicula hic intelligenda videtur capsula aliqua, que fortasse signum Jovis aut sacra includeret; quo sensu hanc eamdem vocem sumpsit Plinius 1. xxxvi. c. 5. Ædicula ejus (Veneris Gnidia)

U. C. 560.
A. C. 192.

Hannibale

deliberatio.

et duodecim clipea inaurata: et iidem porticum extra portam Trigeminam 44 inter lignarios fecerunt.

k

XLII. Intentis in adparatum novi belli Romanis, ne ab Antiocho quidem cessabatur. Tres eum civitates tenebant, Smyrna, et Alexandria Troas, et Lampsacus; quas neque vi expugnare ad eam diem 45 poterat, neque conditionibus in amicitiam perlicere, neque a tergo relinquere, trajiciens ipse in Europam, volebat. Tenuit eum et de Hannibale delibeAntiochi de ratio. Et primo naves apertæ, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratæ sunt: deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Ætolo, qui, omnibus in Græcia tumultu completis, Demetriadem adferebat in potestate esse: et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias ejus, erexerat multorum in Græcia animos, iisdem et regis spem inflabat: 'omnium votis eum arcessi. concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospex"issent.' Hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope jam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia' censebat: 46 neque, si mittendæ naves forent, minus quempiam ei classi, quam Hannibalem, præficiendum. Exsulem illum et Poenum esse, cui mille in 'dies nova consilia vel fortuna sua, vel ingenium possit facere. Et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal con'cilietur, nimiam in præfecto regio esse. Regem 47 conspici, " regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur. si quid prospere eveniat, 'Hannibalis eam, non Antiochi, gloriam fore. Si vero uni6 verso bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse, sub rege victurum Hannibalem uni subjectum, qui patriam prope non tulerit? Non ita se a juventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. Nihil opus esse ' regi Hannibale duce, comite et consiliario eodem ad bellum uti 48 Modicum fructum ex ingenio tali neque graposse. vem, neque inutilem fore. si summa petantur, et dantem, et accipientem prægravatura.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

k quemquam Crev.
tota aperitur, ut conspici possit undique
effigies dea.

44 Inter lignarios] Hoc videtur no-
men esse loci sic dicti a lignariis opifi-
cibus: ita ut inter lignarios eadem forma
dicatur, qua 1. 1. c. 8. inter duos lucos.
45 Poterat] Mallemus, potuerat.
46 Neque
minus quemquam ei
classi] Hic rò quemquam, quod Sigo-
nius affert e suo libro, nos in Vict. quo-
que exstare comperimus: aptius visum
est quam, quomodo vulgo editi, quem-

piam. Vict. codex respuit rò ei.
47

Conspici] Vid. not. 64. ad 1. 47. 48 Modicum fructum.... si summa petantur] Hæc sibi ex adverso respondent. Si satis habeat rex modicum fructum, modicam utilitatem ex Annibale sibi quærere, qualis ex comite consiliarioque percipitur, id fieri sine periculo posse. At si ex eo summa petat, si maximos quosque fructus ex eo, ut ex magno duce, si quesitos velit, id utrique noxium fore.

49

A. C. 192.

in Africam

XLIII. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt, quam U. C. 560. eorum, qui genus ac fortunam suam animis non æquant: Consilium quia virtutem et bonum alienum oderunt. Extemplo con- mittendi silium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli Hannibalis utiliter cogitatum erat, abjectum est. Demetriadis maxime abjicitur. defectione ab Romanis ad Ætolos elatus, non ultra differre profectionem in Græciam constituit. Priusquam solveret Antiochus naves, Ilium a mari adscendit, ut Minerva sacrificaret. In- in Europam de ad classem regressus, proficiscitur quadraginta tectis trajicit. navibus, apertis sexaginta: et ducentæ onerariæ cum omnis generis commeatu bellicoque alio adparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit: inde Scyathum trajecit. ubi, conlectis 50 in alto, quæ dissipatæ erant, navibus, ad Pteleum primum continentis venit, ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade obcurrerunt. quorum frequentia lætus, die postero in urbis portum navibus est invectus. Copias haud procul inde exposuit. decem millia peditum fuere, et quingenti equites, sex elephanti; vix ad Græciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum. Ætoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto, decretum, quo arcesserent eum, fecerunt. Jam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara' in sinum Maliacum processerat. inde, decreto accepto, Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis, cum plausibus clamoribusque, et quibus aliis lætitia effusa vulgi significa

* tur.

[ocr errors]

concilio E

XLIV. In concilium ut ventum est, 51 ægre a Phænea prætore principibusque introductus, inde facto silentio, rex dicere orsus. Prima ejus oratio fuit excusantis, Quod tanto Antiochi minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset. 'Id suæ oratio in 'inpensæ erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, tolorum. quod nec paratus satis ulla re, et tempore ad navigandum inmaturo, vocantibus legatis eorum, haud gravate obsecutus esset, credidissetque, quum se vidissent Ætoli, omnia vel in se uno posita præsidia existimaturos esse. Ceterum eorum quoque se, quorum exspectatio destituta in præsentia videatur, " spem abunde expleturum. Nam simul primum anni tempus navigabile præbuisset mare, omnem se Græciam armis, viris, equis, omnem oram maritimam classibus completurum. Nec inpensæ, nec labori, nec periculo parsurum, donec, depulso

[ocr errors]

6

1 Phaleram Gron. Crev.

49 Quia virtutem et bonum alienum oderunt] Magis placeret, ut bonum. Qui conscii sibi sunt pusilli in magna fortuna animi, oderunt virtutem, tanquam bonum alienum, quod quum ad se nihil

pertinere intelligant, in aliis reperiri
moleste ferunt.

50* In alto qua] Quæ in alto mari.
51 Egre] Ob confluentem turban.
Addidit rò ægre ex MS. suo Modius.

U. C. 560.cervicibus eorum imperio Romano, liberam vere Græciam, A. C. 192. atque in ea principes Ætolos fecisset. cum exercitibus com6 meatus quoque omnis generis ex Asia venturos. In præ'sentia curæ esse Ætolis debere, ut copia frumenti suis, 52 et 6 annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.'

XLV. In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. Post discessum regis, inter duos principes Ætolorum, Phæneam et Thoantem, contentio fuit. Phæneas, reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quæ in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho, censebat, quam duce belli. 'Adventum ejus et majestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim majorem habituram, 6 quam arma. Multa homines, ne bellarem necesse sit, volun'tate remittere, quæ bello et armis cogi non possint.' Thoas negare, Paci studere Phæneam: sed discutere adparatum ' belli velle, ut tædio et inpetus relanguescat regis, et Romani tempus ad comparandum habeant. Nihil enim æqui ab 'Romanis impetrari posse, toties legationibus missis Romam, 'toties cum ipso Quinctio disceptando, satis expertum esse: nec, nisi abscissa omni spe, auxilium Antiochi inploraturos 'fuisse. Quo celerius spe omnium oblato, non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod 'maximum fuerit, ipse vindex Græciæ venerit, copias quoque terrestres navalesque arcessat. Armatum regem aliquid impetraturum inermem non pro Ætolis modo, sed ne pro se Imperato quidem ipso, momenti ullius futurum apud Romanos.' Hæc vicit sententia: imperatoremque regem adpellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus si qua vellet consul`taret, delegerunt.

rem eum

Etoli adpellant,

[ocr errors]
[ocr errors]

XLVI. Ita, dimisso concilio, multitudo omnis in suas civitates dilapsa est. Rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. Optimum visum est, Chalcidem, frustra nuper ab Ætolis tentatam, primum adgredi et celeritate in eam rem magis, quam magno conatu et adparatu, opus esse. Itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est: et alio itinere principes Etoli, juniorum paucis evocatis, ad Charoneam obcurrerunt, et decem constratis navibus secuti sunt. Rex, ad Salganea castris positis, navibus ipse cum principibus Ætolorum Euripum trajecit, et, quum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. Pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Etoli magnopere

m ne bellarent Crev.

52 Et annona tolerabilis rerum aliarum] Et res aliæ ad victum cultumque necessariæ, si minus copiose, at certe

non tenuiter, aut caro nimis pretio, suppeditentur.

[ocr errors]

suadere, ut, salva Romanorum amicitia, regem quoque adsu- . C. 560. merent socium atque amicum. Neque enim eum inferendi A. C. 192. ❝ belli, sed liberandæ Græciæ, caussa in Europam trajecisse; et 'liberandæ re," non verbis et simulatione, quod fecissent Romani. Nihil autem utilius Græciæ civitatibus esse, quam utramque complecti amicitiam. ita enim ab utriusque injuria tutam alterius semper præsidio et fiducia fore. Nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret: quum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, 'cui resistere viribus suis non possent, ante portas esset.' Ad hæc Mictio, unus ex principibus, ' Mirari se,' dixit. ad quos liberandos Antiochus, relicto regno suo, in Europam trajecisset. Nullam enim civitatem se in Græcia nosse, quæ aut præ ́sidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere ' iniquo adligata, quos nolit, leges patiatur. Itaque Chalci' denses neque vindice libertatis ullo egere, quum liberi sint, neque præsidio, quum pacem ejusdem populi Romani bene'ficio et libertatem habeant. Amicitiam regis non adsper'nari, neque ipsorum Ætolorum. 53 id primum eos pro amicis" 'facturos, si insula excedant, atque abeant. nam ipsis certum esse, non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci, nisi ex auctoritate Romanorum.'

6

XLVII. Hæc renunciata regi ad naves, ubi restiterat, quum essent; in præsentia (neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quidquam posset) reverti Demetriadem placuit. ibi, quoniam primum vanum inceptum P evasisset, consultare cum Ætolis rex, quid deinde fieret. 54 Placuit, Achæos et Amynandrum, regem Athamanum, tentare. Bœotorum gentem aversam ab Romanis jam inde a 55 Brachyllæ morte, et quæ secuta eam fuerant, censebant. Achæorum Philopoemenen principem, æmulatione gloriæ in bello Laconum, infestum invisumque esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamiam, filiam Alexandri cujusdam Megalopolitani, habebat: qui, se oriundum a Magno Alexandro ferens, filiis duobus Philippum atque Alexandrum, et filiæ Apamiam nomina inposuerat: quam, regiis inclitam nuptiis, major ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. Hunc, forte ingenio vanum, Ætoli et Antiochus inpulerant in spem, 56 quod is vere regum stirpis esset, regni Ma

n trajecisse; liberandæ vero re Gron. Crev. cœptum Eæd.

[blocks in formation]

。 indigere Eæd.

[ocr errors]

P inane

Erolos, ut Bootos, Achæos, et Amy-
nandrum tentarent, et quid apud sin-
gulos eorum effecerint.

55 Brachylla morte] Vid. 1. XXXIII.
c. 27. et seq.

56 Quod is vere regum stirpis esset] His verbis non res affirmatur, sed re

« IndietroContinua »