Immagini della pagina
PDF
ePub

ignarus, quanta" ibi tum perturbatio esset. Destituti enim U. C. 561. ab omni spe, quum desertos se ab Antiocho, spem nullam A. C. 191. in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum, aut infestiorem etiam, quo justius irati erant Romanorum exspectabant. Turba erat ibi incondita regiorum qui, primo pauci in præsidio relicti, postea plures,' plerique inermes, ex prœlio adverso fuga delati, nec virium, nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant. itaque præmissis a Philippo, qui spem inpetrabilis venia ostendebant, responderunt, patere portas regi. Ad primum ejus ingressum principum quidam urbe excesserunt: Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites (sic enim pacti erant) per Macedoniam Thraciamque, prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam` deducti sunt. Erant et paucæ naves Demetriade, quibus præerat Isidorus eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. Inde Dolopiam, et Aperantiam, et Perrhæbiæ quasdam civitates recepit.

4

tum.

XXXIV. Dum hæc a Philippo geruntur, T. Quinctius, Quinctius it recepta Zacyntho ab Achaico concilio, Naupactum trajecit; Naupacquæ jam per duos menses (sed prope excidium erat) obpugnabatur, et, si capta vi foret, omne ibi nomen Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. Ceterum, quamquam merito iratus erat Etolis, quod solos obtrectasse gloriæ suæ, quum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, quum, quæ tum maxime acciderant, casura præmonens, a furioso incepto eos deterreret; tamen, sui maxime operis esse credens, nullam gentem liberatæ a se Grætiæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, cœpit. Confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque, concursu facto undique in muros, manus pro se quisque tendentes, consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret. Et tum Opem ejus quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen 5 ab- inplorant nuit, quidquam opis in se esse. Ceterum, postquam ad consulemvenit: Utrum fefellit,' inquit, 'te, M'. Acili, quid agatur?'

[ocr errors]

4

6

an, quum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?' Erexerat exspectatione consulem ; » quanti Gron. °fallit Gron. Crev. P provideas Eæd.

rempublicam Eæd.

3 Destituti enim ab omni spe] Malit Jac. Gronovius ab omni ope. Nec immerito, ne injucunda repetitio occurrat. Sequitur enim, spem nullam in Etolis esse.

4 Quod solos] Melius cum Gronovio legas, quos solos.

5 Abnuit quiddam opis in se esse] Imo,

quidquam opis.

6 Ad summam rempublicam] Hæc quidem elegans est lectio, sed dubiæ auctoritatis, et a Gronovii conjectura profecta, ut docet ipse in nota ad 1. XXXVIII. c. 50. Hoc loco scripti plerique et editi ad summan reipublicæ: MSS. Modio inspecti ad summam rem.

Ætoli.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

U. C. 561, et, Quin expromis,' inquit, 'quid rei sit?' Tum Quinctius : A. C. 191. Ecquid vides, te, devicto Antiocho, in duabus urbibus obpugnandis tempus terere, quum jam prope annus circumactus sit 'imperii tui? Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes, sed tot jam gentes, Athamaniam, · Perrhæbiam, Aperantiam, Dolopiam, sibi adjunxisse? Atqui non tantum interest nostra, Ætolorum opes ac vires minui, quantum, non supra modum Philippum crescere, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Græciæ habere.'

mam mittunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

r

XXXV. Adsentiebatur his consul: sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, obcurrebat: tota inde Quinctio res permissa est. Is rursus ad eam partem muri, qua paullo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit. ibi quum inpensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, exire aliquos ad se jussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes, Fortuna,' inquit, vestra facit, ut et iræ meæ et orationi temperem. Evenerunt, quæ prædixi eventura. et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut 'indignis accidisse ea videantur. Ego tamen, sorte quadam ❝7 nutriendæ Græciæ datus, ne ingratis quidem benefacere absis'tam. Mittite oratores ad consulem, qui inducias tantum tem'poris petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos seLegatos Ro- natui de vobis permittatis. Ego apud consulem deprecator ' defensorque vobis adero.' Ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt: nec adspernatus est legationem consul. induciisque in diem certam datis, qua legatio renunciari ab Roma posset, soluta obsidio est, et exercitus in Phocidem missus. Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Ægium trajecit. ibi de Eleis et de exsulibus Lacedæmoniorum restituendis actum. et neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reservari eam Achæi, Elei per se ipsi, quam per Romanos, maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat: militem tamen nullum Antiocho dederant. pecunia juvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse inficiabantur. lis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul, 'Se utrum hostium, an pacatorum eos numero haberet, nondum scire. Senatum ejus rei judicem fore. Integram se caussam eorum Romam rejinondum tot urbes, quot Philippum, gentes etc. Gron. Crev. • tunti Rup. 'de del. Gron. Crev.

8

7 Nutrienda Græcia] Fovendæ, ju- vocabulum non solet adhiberi in par vandæ. Vid. iv. 52. et vii. 4.

8 Quia sua Gratia reservari eam] To eam debet intelligi de re ad Lace dæmonios exsules pertinente, cui in sequentibus opponuntur Elei. Sed id

[ocr errors]

titionibus.

Possis legere alteram, *Sensus est: quia Achæi maluerunt Lacedæmonios exsules sibi obligari, quam Romanis, restitutionis in patriam beneficio.

'cere. inducias ad id dierum nonaginta dare.' Epirota Ro- u. C, 561. mam missi senatum adierunt. iis, magis, quæ non fecissent A. C. 191. hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non caussam probasse, videri possent. Et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in æde Jovis Optimi Maximi, permissum ab senatu. 9 centum pondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum benigne legatis est; sed Philippi quoque filius Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. Bellum, quod cum Antiocho rege in Græcia gestum est a M'. Acilio consule, hunc finem habuit.

6

pro-
et ædes de-

XXXVI. Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam Ludi Romæ vinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Boiis ge- dicata. rendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos proprætor in Hispania inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. Novum atque iniquum postulare est visus. censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos uti de manubiis, 'si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse inpensa faceret.' eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. Per idem fere tempus ædes Matris Magnæ Idææ dedicata est: quam Deam is P. Cornelius, advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui post Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus, in Palatium a mari detulerat. Locaverant ædem faciendam ex senatusconsulto M. Livius, C. Claudius censores, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus; tredecim annis post, quam locata erat, dedicavit eam M. Junius Brutus, 10 ludique ob dedicationem ejus facti, quos primos scenicos fuisse, Antias Valerius" est auctor, Megalesia adpellatos. Item Juventatis ædem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit. Voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque ejus cecidit : idem censor eam faciendam locavit, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus. Hujus quoque dedicandæ caussa ludi facti : et eo omnia cum majore religione facta, quod novum eum Antiocho instabat bellum.

XXXVII. Principio ejus anni, quo hæc, jam profecto ad Prodigia. bellum M'. Acilio, manente adhuc Romæ P. Cornelio consule,

u Valerius Antias Gron. Crev.

9 Centum pondo] Marcarum nostra. tium 156. cum unciis 2.

10 Ludi... quos primos scenicos fuisse Valerius Antias] Intellige primos scenicos Megalenses, non omnino primos scenicos.

Ludorum scenicorum apud Romanos
origo longe antiquior est. Vid. supra
1. v11. c. 2. Sed et jam tertio ante hunc
anno, 1. xxxiv. c. 54. Megalesia ludos
scenicos esse factos memoravit Livius.

U. C. 561. agebantur, boves duos domitos 11 in Carinis per scalas perveA. C. 191. nisse in tegulas ædificii, proditum memoria est. Eos vivos comburi, cineremque eorum dejici in Tiberim, aruspices jusserunt. Tarracinæ et Amiterni nunciatum est aliquoties lapidibus pluisse; Minturnis ædem Jovis et tabernas circa forum de cœlo tactas esse; Vulturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. Eorum prodigiorum caussa libros Sibyllinos ex senatusconsulto decemviri quum adissent, renunciarunt, 12 Jejunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum: et ut novemdiale sacrum fieret, et unum diem supplicatio esset. coronati supplicarent: et consul P. Cornelius, quibus Diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret.' Placatis diis, nunc votis rite solvendis, nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem, dimisso exercitu, Romam decedere jussit: ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

Ligures fusi

[ocr errors]

XXXVIII. Sub idem fere tempus Ligures, 13 lege sacrataa Minucio. coacto exercitu, nocte inproviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit; intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. Prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo inpetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt: duas amplius horas dubium certamen sustinuere. Postremo, quum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. cæsa supra quatuor millia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. Boii casi a Duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum. P. Cornelio exercitu signis conlatis egregie pugnavit. Duodetriginta millia hostium cæsa, Antias Valerius scribit; capta tria millia et quadringentos; sigua militaria centum viginti quatuor: equos mille ducentos triginta; carpenta ducenta quadraginta septem ex victoribus mille quadringentos octoginta quatuor cecidisse. Ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, (quia in augendo eo non alius intemperantior est) magnam victoriam fuisse adparet, quod et castra capta sunt, et Boii post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ caussa decreta ab senatu, victimæque majores

Cos.

:

cæsæ.

x super Gron. Crev.

11 In Carinis] Sic vocabatur regio quædam urbis Romæ.

12 Jejunium instituendum Cereri] Jejunio Cererem colebant, ut imitarentur longam ejus in luctu suo, dum raptam a Plutone Proserpinam toto orbe quærit, a cibo potuque abstinentiam. Itaque jejunium in Eleusiniis et Thesmophoriis

usurpatum. Fuere et alia apud veteres in honorem quorumdam deorum dearumve jejunia: puta Jovis, apud Horat. Sat. 3. 1. 11. illo Mene die, quo tu indicis jejunia.

13 Lege sacrata] Vid. not. 81. ad l. 11. c. 33. Adde et 1, x. c. 38.

[ocr errors]

Z

U. C. 561.

A. C. 191.

Cos.

Pl. differen

XXXIX. 14 Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim millia pondo: bigati argenti centum y triginta: auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiorum gente acceptis, agri parte fere dimidia eos multavit: quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. Inde, Romam, ut ad triumphum Triumhaud dubium, decedens, exercitum dimisit, et adesse Romæ phum petit ad diem triumphi jussit. ipse, postero die, quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato, quum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret in urbem invehi. P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, non negandum Sci'pioni, sed differendum honorem triumphi,' censebat. Bella Blæsus Tr. Ligurum Gallicis semper juncta fuisse: eas inter se gentes dum censet. ' mutua ex propinquo ferre auxilia. Si P. Scipio, devictis acie Boiis, aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui "jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse. Nunc ad triumphum frequentan'dum deductos esse milites, qui egregiam navare operam reipublicæ potuissent: possent etiam, si senatus, quod festina' tione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. Juberent, consulem cum legionibus redire in provinciam; dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur 15 in jus judiciumque populi Romani, ne Boios ' quidem quieturos: aut pacem, aut bellum utrobique habenda. Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem 'P. Cornelium multorum exemplo, 16 qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.'

6

[ocr errors]
[ocr errors]

XL. Ad ea consul, 'Neque se Ligures provinciam sortitum Cos.concedi esse,' ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque trium- illico postuphum de iis postulare. Q. Minucium confidere brevi, subactis

iis, meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse. se de Gallis Boiis postulare triumphum, quos acie vicerit, 'castris exuerit: quorum gentem biduo post pugnam totam ac6 ceperit in deditionem: a quibus obsides abduxerit, pacis futuræ pignus. Verum enimvero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderita in acie, 17 quod cum

[ocr errors]

y ins. et Gron. Crev. 2 septem pondo 1. quinque Exd. a ceciderit Eæd.

14 Per eosdem dies M. Fulvius] Eadem res totidem fere verbis supra memorata est, c. 21. Ac, ne quid desit ad integram similitudinem, notæ numerorum, quæ hic in vulgatis libris paulum discrepant ab iis quas superiore loco reperimus, cum iis plane in Moguntino codice consentiunt, teste Modio. Hujus repetitionis nulla sane alia causa afferri potest, quam scriptoris oblivio.

15 In jus judiciumque populi Roman] Sic et 1. XXXIX. c. 24. totam Athamaniam sub jus judiciumque regis venisse: et 1. XLI. c. 22. sub jus judiciumque suum totam coëgit gentem.

16 Qui in magistratu non triumphaverunt] Indirectae orationi magis convenire videretur, triumphaverint.

17 Quod cum tot millibus] Multum arridet Rubenii conjectura, quot cum

lat.

« IndietroContinua »