Immagini della pagina
PDF
ePub

tos domo, jam in Macedoniam transcendisse. Quibus si U. C. 552. undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum de- A. C. 200. bellaturum, credi poterat. Itaque, secundum duas adversas equestres pugnas, multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, quum abire inde et fallere abiens Philippus hostem vellet, 43 caduceatore sub occasum solis ad consulem recedit. misso, qui inducias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem, secunda vigilia, multis ignibus per tota castra relictis, silenti agmine abiit.

XXXIX. Corpus jam curabat consul, quum, venisse ca--duceatorem, et quid venisset, nunciatum est. responso tantum dato, mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quæsitum erat, nox dieique insequentis pars ad præcipiendum iter Philippo data est. montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit. Consul, prima luce caduceatore datis induciis dimisso, haud ita multo post abisse hostem quum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumsit. Stuberam deinde petit, atque ex Pelagonia frumentum, quod in agris erat, convexit. inde ad 44 Pluvinam P est progressus, nondum comperto, quam regionem hostes petissent. Philippus, quum primo ad Bryanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus, terrorem præbuit subitum hosti. Movere itaque ex Pluvina Romani, et ad Osphagum flumen posuerunt castra. Rex haud procul inde et ipse, vallo super ripam amnis ducto, (Erigonum incolæ vocant) consedit. Inde satis comperto, Eordæam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis Occupat an faucibus inclusum aditum possent, præcessit. ibi alia vallo gustias qua 45 alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia iter in Eordæam erat.] arboribus objectis, ita ut locus postulabat, aut materia subpeditabat, permuniit ; atque (ut ipse rebatur) viam suapte natura difficilem, objectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. Erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum: quæ, nisi ubi prælongis hastis velut vallum ante clipeos objecit, (quod ut fiat, libero campo opus est) nullius admodum usus est. 46 Thracas quoque 47 romphææ, ingentis et ipsæ longitudinis, inq opere permuniit Gron. r Thraces Ead. vitiosa repetitione primæ syllabæ verbi sequentis ut recidere auderemus fecit auctoritas Victor. codicis, qui eam respuit.

r

P Pellinam Gron. Crev.

43 Caduceatore] Vid. not. ad 1. xxvi.

e. 17.

44 Pellinam] Olim Pluinam. Emendavit Sigonius: ut et infra Eordaam pro Erducam.

45 Alia fossa....permuniit] Hic vulgati addunt superfluam et molestam vocem opere ante verbum permuniit. Quum eam pridem suspectam haberemus, tanquam male natam ex

46 Thracas] Sic Andreas, unus ex Hearnii codd. aliique. Et favet noster Vict. qui exhibet Theatas. Gronovii edidere Thraces.

47 Rhomphea] Rhomphea erat teli Thracici genus, prælongum, anceps,

U. C. 552. ter objectos undique ramos inpediebant. Cretensium una A, C. 200. cohors non inutilis erat: sed ea quoque ipsa ut, si quis in

Perram

punt Romani angustias.

pectum faceret, in patentem vulneri equum equitemque sagittas conjicere poterat, ita 48 adversus scuta Romana nec ad trajiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quidquam erat, quod peteret. Itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle jacentibus incessebant hostem. ea, majore cum sonitu, quam vulnere ullo, pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit. Deinde, iis quoque spretis, partim, testitudine facta, per adversos vadunt hostes: partim, brevi circuitu quum in jugum collis evasissent, trepidos ex præsidiis stationibusque Macedonas deturbant: et, ut in locis inpeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.

XL. Ita angustia minore certamine, quam quod animis proposuerant, superatæ, et in Eordæam perventum; ubi pervastatis passim agris, in Elimeam se recepit. inde inpetum in Orestidem fecit; et oppidum Celetrum est adgressus, in peninsula situm. Lacus moenia cingit: angustis faucibus unum ex continenti iter est. Primo situ ipso freti, clausis portis, imperium abnuere: deinde, postquam signa ferri, ac testudine succedi ad portam, obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen, metu in deditionem venerunt. Ab Celetro in Dassaretios processit, urbemque Pelium vi cepit. servitia inde cum cetera præda abduxit, et libera capita sine pretio dimisit; oppidumque iis reddidit, præsidio valido inposito. nam et sita opportune urbs erat ad inpetus in Macedoniam faciendos. Ita peragratis hostium agris, consul in loca jam pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit. Philippum averterant Ætoli, et Athamanes, et Dardani, et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. Adversus Dardanos, jam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoram cum expeditis peditibus ac majore parte equitatus misit, jussum instare ab tergo abeuntibus, et, carpendo postremum agmen, segniores eos ad movendos domo exercitus efficere. Etelos Damocritus prætor, qui moræ ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat: post famam equestris ad Octolophum pugnæ, Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hæc classis Romanæ 49 adventum in Oreum,

sive quod ex utraque parte cæsim ferire
posset. Vid. Martinii Lexicon.

48* Adversus scuta Romana] Ad-
versus pedites Romanos scutis suis
protectos parum proficiebat, quia nec
...Scuta peditum erant,parma equitum.

Et

49 Adventum in Oreum] Lege adventum Oreum. Sic 1. XXII. c. ult. ante consulis Romam adventum. favent libri quidam, qui præferunt adventu in Oreum.

et, super circumfusas tot Macedoniæ gentes, maritimam U. C. 552. quoque instantem obsidionem.

A. C. 200.

bellum infe

runt Phi

XLI. Hæ caussæ Damocritum Ætolosque restituerant Ætoli et Romanis et, Amynandro rege Athamanum adjuncto, pro- Athamanes fecti Cercinium obsedere. Clauserant portas, incertum vi, an voluntate: quia regium habebant præsidium. Ceterum lippo. intra paucos dies captum est Cercinium, atque incensum. qui superfuerant e magna clade, liberi servique, inter ceteram prædam abducti. Is timor omnes, qui circumcolunt Boben paludem, relictis urbibus, montes coëgit petere. Ætoli, inopia prædæ inde aversi, in Perrhæbiams ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt, foedeque diripiunt; qui Malloeam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti. Ex Perrhæbia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et inminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine posse. Etoli campos Thessalie opimos ad prædam petiere: sequente, quamquam Thessaliam non probante, Amynandro, nec effusas populationes to- populantur. lorum, nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine ac cura muniendi, posita. itaque, ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicujus caussa esset, quum campestribus locis subjicientes eos castra Phecado urbi videret, ipse paullo plus 50 quingentorum passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. Quum Ætoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur, se in hostium agro esse; alii palati semiermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus æquarent, Philippus inopinantibus advenit. quem Obprimunquum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nunciassent, tur a Phitrepidare Damocritus ceterique duces: et erat forte meri- lippo. dianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant. Excitare igitur alii alios, jubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros prædabantur. tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. Ita raptim educti, quum universi sexcentorum ægre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum, numero, animis, armisque præstantem. Itaque primo inpetu fusi, vix tentato certamine, turpi fuga repetunt castra. cæsi captique quidam, quos equites ab agmine fugientium interclusere.

XLII. Philippus, suis jam vallo adpropinquantibus, receptui cani jussit. fatigatos enim equos virosque non tam prœlio, quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate, habebat. Itaque turmatim equites, in vi

s Perræbiam Gron.

50 Quingentorum passuun] Melius videretu quingentos passus.

runt castra.

U. C. 552. cemque manipulos levis armaturæ, aquatum ire et prandere jubet alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. Quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut, statutis signis armisque ante se positis, raptim cibum caperent, binis ternisve summum ex manipulis aquandi caussa missis: interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Ætoli, (jam enim et, quæ per agros multitudo sparsa fuerat, receperat se in castra) ut deÆtoli dese- fensuri munimenta, circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt, et succedere ad vallum parati atque instructi cœpere, omnes repente, relictis stationibus, per aversam partem castrorum ad tumulum, ad castra Athamanum perfugiunt. _multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumto, sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. Fugiunt in Sed Ætoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. 51 Maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes, itinerum periti, summis montibus 52 per calles ignotos sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. ncn ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos luce prima Philippus, ut desertum tumulum vidit, ad carpendum hostium agmen

Etoliam

cum Athamanibus.

Dardani

tati.

misit.

XLIII. Per eos dies, et Athenagoras regius præfectus, Dardanos recipientes se in fines adeptus, postremum agmen primo turbavit. dein, postquam Dardani conversis signis male mul- direxere aciem, æqua pugna justo proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii, nullum talis auxilii genus habentes Dardanos, oneratos inmobilibus armis, vexabant: et loca ipsa adjuvabant. Occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant, et cedunt. Ita damna Romano accepta bello, duabus per opportunas expeditiones coërcitis gentibus, restituerat Philippus, incepto forti, non prospero solum eventu. Minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. Scopas princeps gentis, ab Alexandria magno cum pondere

51 Maximo usui fuit] Vulgo maxime. Sed Thuan. cod. a Jac. Gronovio inspectus, et noster Victor. id habent quod edidimus. Eodem tamen modo Livius, 1. XLII. c. 59. Thessalorum

equitatus....maximo usui fuit.

52 Per calles] Hoc recepit in contextum Gronovius pro per colles, nixus auctoritate primæ omnium editionis. Accedit Victor. liber.

Ætolorum

auri ab rege Ptolemæo missus, 53 sex millia peditum et U. C. 552. equites mercede conductos Ægyptum avexit. nec ex juven- A. C. 200. tute Ætolorum quemquam reliquisset. ni Damocritus, nunc juventus in belli, quod instaret, nunc futuræ solitudinis admonens, (in- Egyptum certum cura gentis, an ut adversaretur Scopæ, parum do- avecta. nis cultus) partem juniorum castigando domi continuisset. Hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta erant.

[ocr errors]

Atheniensi

um in Phi

XLIV. Classis a Corcyra ejusdem principio æstatis cum Res mari L. Apustio legato profecta, Malea superata, circa Scyllæum gesta. agri Hermionici Attalo regi conjuncta est. Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effudit. nec umquam ibi desunt linguæ promtæ ad plebem concitandam quod genus, quum in omnibus liberis civitatibus, tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. Rogationem extemplo tulerunt, plebesque scivit, ut Philippi statuæ, imagines omnes, 54 nominaque earum, Decreta "item majorum ejus virilis ac muliebris sexus omnium tollerentur, delerenturque: dies festi, sacra, sacerdotes, quæ ipsius lippum. majorumve ejus honoris caussa instituta essent, omnia 55 pro'fanarentur. Loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris ejus caussa fuisset, detestabilia esse neque in iis quidquam postea poni dedicarique placere eorum, quæ in loco puro poni dedicarique fas esset. Sacerdotes publicos, quotiescumque pro populo Atheniensi, sociisque, et exercitibus, et ' classibus eorum precarentur, toties detestari atque exsecrari "Philippum, liberos ejus, regnumque, terrestres navalesque co'pias, Macedonum genus omne nomenque.' additum decreto, 'Si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi 'pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem jussurum : si quis contra ignominiam, prove honore ejus dixisset, fecissetve, qui accidisset eum, jure cæsurum.' postremo inclusum, Ut omnia, quæ 56 adversus Pisistratidas decreta quondam ❝ erant, eadem in Philippo servarentur.' Athenienses quidem 57 literis verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.

XLV. Attalus Romanique, quum Piraeum primo ab

58 Sex millia peditum, et equites] Sine dubio excidit numerus equitum.

54 Nominaque earum] An tituli statuis Philippi et imaginibus in ejus honorem inscripti? An movendæ sunt loco hæ voces, ac legendum ex Victorino codice nominaque eorum, et sic ordinanda tota oratio, ut Philippi statua, imagines omnes, item majorum ejus virilis ac muliebris sexus omnium, nominaque eorum, tollerentur? ut intelligantur nomina majorum Philippi, et ejus ipsius, ex omni

bus monumentis publicis sublata. Atque
hoc nobis placeret magis.

55 Profunarentur] In profanum et
promiscuum usum statumque revoca-

rentur.

56 Adversus Pisistratidas] Pisistrati tyranni filios, Hippiam, tyrannum et ipsum, qui pulsus Athenis est, Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone occisum, et Thessalum.

57 Litteris] Scriptis, id est, decretis in publicas tabulas relatis.

« IndietroContinua »