Immagini della pagina
PDF
ePub

aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium U. C. 551. consulibus et senatui placuit.

A. C. 201.

IV. Exitu hujus anni quum 14 de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio 15 P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. Junius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, 16 P. Ælio consule comitia habente, 17 creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino. 18 biduum instauratum est. 19 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo : qui ex ædilitate prætor creatus erat. et 20 Jovis epulum fuit ludorum caussa.

V. 21 Anno quingentesimo quinquagesimo ab urbe condi- U. C. 552. ta, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum A. C. 200. rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem.C. AureP. Sulpicio Karthaginiensibus datam. Omnium 22 primum eam rem lio Coss. Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpi- Belli Mace

donici initium.

14 De agris veterum militum] De assignando agros veteribus militibus. Hæc prima apud Livium mentio occurrit agrorum certo cuidam militum generi divisorum in præmium emeritæ militiæ. Retentum hoc exemplum est, et crebro deinde usurpatum: ac sub Cesaribus in consuetudinem jam legemque abiit.

15 P. Scipionis] Sic jussit legi Sigonius, non proconsulis Scipionis, quod genus mendi vulgatissimum est, et passim ab eodem correctum.

16 P. Elio consule] Vulgo consulum. At non consulum modo, sed et aliorum magistratuum comitia P. Elius habuit. Itaque emendabat Gronovius consule: quod plane exstat in cod. Victor.

17 Creati consules, P. Sulpicius Galba] Iterum. Jam enim Sulpicius consul fuerat anno 541.

18 Biduum instauratum est] Sic et 1. xxvII. c. 36. Et plebeiis ludis

biduum instauratum.

19 Frumenti... vim ingentem... quaternis æris] Quaternis assibus, id est, quarta denarii parte in modios. Vid. not. ad 1. xxx. c. 26.

20 Jovis epulum] Vid. not. ad

XXV. 2.

21 Anno quingentesimo quinquagesimo] Adde secundo, ex c. 1. hujus libri: ubi quum Livius, quomodo legimus, annos 487. ab u. c. ad initium primi Punici belli exactos numeret, 63. ab inito primo cum Pœnis bello ad perpetratum secundum, non habita ratione, ut jam bis annotavimus, ultimi anni," annum præcedentem proinde habuit quo quingentesimo quinquagesimo prino ab u. c. Nam 487. et 63. efficiunt 550. Itaque hic annus qui incipit est quingentesimus quinquagesimus secun

dus.

22 Primum eam rem] Forte primam.

U. C. 552. cius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoA. C. 200. ribus hostiis rem divinam facerent, quibus Diis ipsis videretur, cum precatione ea: 23 Quam rem senatus populusque 'Romanus de republica deque ineundo novo bello in animo

6

haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini 'Latino, bene ac feliciter eveniret:' secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore adlatæ et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem adpropinquare finibus suis nunciaret: brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi; tum literæ Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. de auxilio mittendo tum 24 respondere placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

[ocr errors]

Provincia

6

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rum divisio. rogationem promulgavit, Vellent, juberent Philippo regi 6 Macedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani, bellum indici.' alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis 25 antiquata est. id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. Ægre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis: et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

23 Quam rem senatus... in animo haberet, ea res] Non minus bene Vict. liber: Quod senatus. Similis est solennis senatusconsultorum formula: Quod verba fecit consul... de ea re ita

censuerunt.

24 Respondere placere] Nonne potius, responderi?

25 Antiquata est] Vid. not. 22. ad v. 30,

[ocr errors]

VII. Consul in campo Martio 26 comitiis habitis, priusquam U. C. 552. centurias in suffragium mitteret, concione advocata, Igno- A. C. 200. "rare,' inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrum bellum

6

6

an pacem habeatis, vos consuli: (neque enim liberum id "vobis permittit Philippus, qui terra marique ingens bellum, 'molitur) sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an 'hostem in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si um

quam ante alias, Punico certe proximo bello experti estis. "Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque ' nostram inplorantibus inpigre tulissemus opem, 27 sicut patres ' nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri ' bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in 'Italiam accepimus? Ne illud quidem dubium est, quin hunc

6

ipsum Philippum, pactum jam per legatos literasque cum 'Hannibale in Italiam trajicere, misso cum classe Lævino, qui "ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod 'tunc fecimus, quum hostem Hannibalem in Italia haberemus, 'id nunc, pulso Italia Hannibale, devictis Karthaginiensibus, cunctamur facere? Patiamur expugnandis Athenis, sicut 'Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiem ' nostram experiri regem. Non quinto inde mense, quemad'modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die, quam ab 'Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne æquaveritis 'Hannibali Philippum, ne Karthaginiensibus Macedonas; 28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum vel vir viro, vel gens 'genti præstat. Minima accessio semper Epirus regno Mace'doniæ fuit, et hodie est. Peloponnesum totam in ditione 'Philippus habet, Argosque ipsos, non vetere fama magis, 6 quam morte Pyrrhi nobilitatos. 29 Nostra nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, "salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea "bellum absumsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit, et victor prope ad ipsam urbem Romam venit! Nec Tarentini modo oraque illa Italiæ, quam majorem Græciam vocant, ut linguam, " ut nomen secutos crederes, sed Lucanus, et Bruttius, et "Samnis, a nobis defecerunt. Hæc vos, si Philippus in Italiam

26 Comitiis habitis] Vel intellige, dum habentur comitia: vel potius dele vocem habitis, quae ab duobus MSS. abest. Sic enim interdum Livius absolute loqui amat, ut hoc ipso libro, c. 50. Comitiis ædiles curules creati.

27 Sicut patres nostri Mamertinis] Adversus Poenos: unde initium primi Punici belli. + Vid. 1. XVI. supra.

28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum] Jac. Gronovius Valesium secutus suggerit, Pyrrho dico: quod amplectendum videtur, mutata interpunctione

vulgari in hunc modum: Pyrrho dico.
Quantum vel vir viro, vel gens genti
præstat! Dixerat primo illos certe non
dubitaturos Philippum Pyrrho æquare.
Mox sese ipse reprehendit, quod Philip-
pum æquet Pyrrho, quo longe superior
est. Pyrrho dico eum æquatum iri.
Imo vero quantum vel vir viro, id est,
Pyrrho Philippus; vel gens genti, id est,
Macedonica gens Epiroticæ præstat!
Utrumque probat in iis quæ sequuntur.

Nostra nunc compara] Legendum
videtur cum Gronovio, comparate.

6

U. C. 552. · transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? 30 ManA. C. 200.serunt enim Punico postea bello. numquam isti populi, nisi quum deerit, ad quem desciscant, a nobis non deficient. 'Si piguisset vos in Africam trajicere, hodie in Italia Hannibalem et Karthaginienses hostes haberetis. Macedonia 'potius, quam Italia, bellum habeat. hostium urbes agrique'ferro atque igni vastentur. Experti jam sumus foris nobis, 6 quam domi, feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffra'gium, bene juvantibus Diis, et, quæ Patres censuerunt, vos

jubete. Hujus vobis sententiæ non consul modo auctor est, 'sed etiam Dii inmortales; qui mihi sacrificanti precantique, ' ut hoc bellum mihi, senatui, 31 vobisque, et sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter 'eveniret, læta omnia prosperaque portendere.

P. R.bel

34

cretum. Consulti feciales.

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, 32 uti rogarat, lum jubet. bellum jusserunt. Supplicatio inde a consulibus in triduum Supplicatio indicta, ob ex senatusconsulto indicta est, obsecratique circa omnia bellum de- pulvinaria Dii, 33 ut, quod bellum cum Philippo populus jussisset, id bene ac feliciter eveniret, 3 consultique, feciales ab consule Sulpicio, bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nunciari juberent; an satis esset, in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nunciari? feciales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. Consuli a Patribus permissum, ut, quem videretur, ex iis, qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi Exercitus indicendum. Tum de exercitibus consulum prætorumque comparan- actum. consules binas legiones scribere jussi; veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum, ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi jus esset. Prætoribus L. Furio Purpureoni et Q. Minucio Rufo quina millia sociûm Latini nominis consul daret: quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo et ipse jussus ex eo exercitu, quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque millia sociùm ac nominis Latini effecisset: 53 id præsidio Siciliæ provinciæ esset.

tur.

[blocks in formation]

M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam pro- U. C. 552. vinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est; uti A. C. 200. proprætor in Sardiniam trajiceret, atque de exercitu, qui ibi: esset, quinque millia sociûm nominis Latini, 36 qui eorum minime multa stipendia haberet, legeret. Et consules duas urbanas legiones scribere jussi: quæ, si quo res posceret, multis in Italia 37 contactis gentibus Punici belli societate, iraque inde tumentibus, mitterentur. Sex legionibus Roma- Legiones 6. nis eo anno usura respublica erat.

38

6

39

IX. In ipso adparatu belli legati ab rege Ptolemæo vene- Legati Ptorunt, qui nunciarunt, 'Athenienses adversus Philippum pe- lemæi. 'tisse ab rege auxilium. ceterum, etsi communes socii sint, tamen, nisi ex auctoritate populi Romani, neque classem, neque exercitum defendendi aut obpugnandi cujusquam caussa regem in Græciam missurum esse. Vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere liceat; vel Romanos quiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxilia, quæ facile adversus Philippum tueri Athenas possent, mis'surum.' Gratiæ regi ab senatu actæ, responsumque; ‘Tu'tari socios populo Romano in animo esse : si qua re ad id 'bellum opus sit, indicaturos regi. regnique ejus opes scire 'subsidia firma ac fidelia suæ reipublicæ esse.' Munera deinde legatis in singulos 40 quinûm millium æris ex senatusconsulto missa. Quum delectum consules haberent, pararentque, quæ ad bellum opus essent: civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis jam, et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid prætermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, jussit. Moram voto publico Licinius pontifex maximus adtulit, qui negavit, ex incerta pecunia 1 vovere debere, 42 si ea pecunia

f haberent Doer.
voveri.

36 Qui eorum minime multa stipendia haberet] Lege haberent. MURETUS.

37 Contactis ... societate iraque inde tumentibus] Ita se habentibus ut ad eas contagio societatis cum Poenis in bello pertineret, et hanc ob causam ira tacita æstuantibus, quæ occasionem erumpendi quæreret.

38 Qui nunciarunt] Has voces plane supervacuas libenter resecaremus.

39 Si qua re ad id bellum opus sit] MS. Vict. si quæ res ad bellum opus sint: recte; nisi malis si qua res... opus sit.

42 Si ea pecunia] Fortasse hic aliquid mendi subest. Possumus tamen utcunque exponere, accipiendo particulam si pro siquidem, hoc nempe modo. Negavit pontifex maximus voveri debere ludos ex incerta pecunia, id est, non statuta pecuniæ summa, quam in eorum apparatum erogari placeret, siquidem ea pecunia, id est, pecunia vota in ludos jam non poterat in bellum usui esse. Hæc fortasse erat mens pontificis: Voventur ludi ex pecunia, quæ ex ærario sumenda est. Nisi igitur statuta fuerit pecuniæ summa, eaque seposita, jam tota ærarii pecunia huic voti obligationi obnoxia videbitur. Pecunia autem, in quam votum cadit, non potest in bellum usui 41 Vovere debere] Magis placeret: esse, Itaque, nisi certa pecunia vo

40 Quinúm millium aris] Quinque millia æris gravis sunt quingenti denarii, quos pares facimus marcis argenti nostratibus 7. cum unciis sex et semuncia.

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »