Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

effringere strepitu et tumultu omnia miscere : cum Hiempsal interim reperitur, occultans sese tugurio mulieris ancillae, quo, initio, pavidus et ignarus loci, perfugerat. Numidae caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham referunt.

XIII. CETERUM fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem 1omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit in duas partis discedunt: plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias armat; urbis partim vi, alias voluntate imperio suo adjungit; omni Numidiae imperare parat. Adherbal, 3tamen etsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis; tamen, fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed, ubi res ad certamen venit, victus ex praelio profugit in provinciam, ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha, 5patratis consiliis, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum, neque advorsus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam mittit, quis praecepit, uti primum veteres amicos muneribus expleant; deinde novos adquirant; postremo, quemcumque possint largiundo parare, ne Sed, ubi Romam legati venere, et, ex praecepto regis, nospitibus, aliisque, quorum ea tempestate auctoritas pol lebat, magna munera misere; tanta commutatio incessit, uti ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; quorum pars spe, alii praemio inducti, 8singulos ex senatu ambiundo, nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur, legati ubi satis confidunt, die constituto, senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus.

cunctentur.

XIV. "PATRES conscripti, Micipsa, pater meus, moriens, praecepit, uti regnum Numidiae tantummodo 10procuratione existumarem meum; ceterum jus et imperium penes vos esse: simul eniterer domi militiaeque quam

maxumo usui esse populo Romano: vos mihi 1cognatorum vos in adfinium locum ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni 2habere. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contemto imperio vestro, Masinissae me nepotem, et jam ab stirpe socium et amicum populo Romano, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, Patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem, potius ob mea, quam ob majorum beneficia posse auxilium petere ; ac maxume deberi mihi a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed, quoniam parum tuta per se ipsa probitas, 'neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret; ad vos confugi, Patres conscripti, quibus, quod miserrumum, cogor prius oneri, quam usui esse. Ceteri reges, aut bello victi in amicitiam a vobis recepti, aut in suis dubiis rebus societatem vestram adpetiverunt : familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit; quo tempore magis fides ejus, quam fortuna petenda erat. "Quorum progeniem vos, Patres conscripti, nolite pati frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussae haberem, praeter miserandam fortunam; quod paullo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto; tamen erat majestatis Romani populi, prohibere injuriam, neque cujusquam regnum per scelus cresceret. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia erepta sunt, Patres conscripti: vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia evasere, uti, quem tu parem cum liberis, regnique participem fecisti, is 10potissumum stirpis tuae extinctor sit? Nunquamne ergo familia nostra quieta erit? 11semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva patiebamur: hostes ah

latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam 1illa pestis ejecta, laeti pacem agitabamus; quippe quis hostis nullus, nisi forte quem jussissetis. Ecce autem ex improviso, Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia 2sese ecferens, fratre meo, atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit: post, ubi me 3isdem dolis nequit capere, nihil minus, quam vim, aut bellum exspectantem, in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius, quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, Patres conscripti, ut praedicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam colerent, eos 5multum laborem suscipere; ceterum ex omnibus maxume tutos esse. 6Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis vobis adessent; nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, Patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus. nobis conjunctum fore: alter eorum necatus, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam ? quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt pater, uti necesse erat, naturae concessit: fratri, quem minume decuit, propinquus, per scelus, vitam eripuit : 10adfines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit capti ab Jugurtha, 11pars in crucem acti, pars bestiis objecti; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam 12exigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso accidisset, vos implorarem, Patres conscripti, quibus, pro magnitudine imperii, jus et injurias omnis curae esse decet. 13 Nunc vero exsul patria, domo, solus, et 14omnium honestarum rerum egens, quo accedam, aut quos adpellem? nationesne, an reges, qui omnes familiae nostrae 15ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam adire icet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando

esse.

vobis hostis fuit? 'Postremo, Masinissa nos ita instituit, Patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum Ro manum, ne societates, ne foedera nova acciperemus. abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti : omnia secunda et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae, parum cognita, transvorsos agat: quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita caussa, statuatis : fingere me verba, fugam simulare, cui licuerit in regno manere. "Quod utinam illum, cujus impio facinore, in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam; et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortalis, rerum humanarum cura oriatur: 'ne, ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum gravis poenas reddet. Jam jam, frater, animo meo carissume, quamquam immaturo, et unde minume decuit, vita erepta est; tamen laetandum magis, quam dolendum puto casum tuum; non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem, et omnis has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam; tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam 10emori fortunis meis honestus exitus esset, neu jure contemtus viderer, si, defessus malis, injuriae concessissem. Nunc 12neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes, per majestatem populi Romani subvenite misero mihi; ite obviam injuriae; nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

XV. POSTQUAM rex finem loquendi fecit, legati Jugur

[ocr errors]

thae largitione magis, quam 'caussa freti, paucis respondent: "Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset : Jugurtham ab senatu petere, ne alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent." Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur: fautores legatorum, praeterea magna pars, 2gratia depravati, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis, pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis 3carius, subveniundum Adherbali, et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant: sed ex omnibus maxume Aemilius Seaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum ; ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

XVI. VICIT tamen in senatu pars illa, qui vero pretium aut gratiam anteferebant. Decretum fit, UTI DECEM

LEGATI REGNUM, QUOD MICIPSA OBTINUERAT, INTER JUGUR

cuerat.

THAM ET ADHERBALEM DIVIDERENT: cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens; quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobilitatis in plebem exerEum Jugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen adcuratissume recepit; dando et pollicitando perfecit, uti famae, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via adgressus, plerosque capit; paucis carior fides, quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae "Maureta niam adtingit, agro, viris opulentior, Jugurthae traditur : illam alteram specie, quam usu, potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

XVII. RES postulare videtur Africae situm paucis

« IndietroContinua »