Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

THE JUGURTHINE WAR.

[ocr errors]

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

I. 1FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra, reputando, neque majus aliud, neque praestabilius invenias; magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortunae eget; quippe probitatem, industriam, alias artis bonas neque dare, neque eripere potest. Sin, captus pravis cupidinibus, 1oad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est; perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per secordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur: 12suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. 13Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa, petunt; 14neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, 15ubi, pro mortalibus, gloria aeterni fierent.

II. NAM, uti 16genus hominum compositum ex anima et corpore, ita res cunctae, studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi naturam 17sequuntur. Igitur 18praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis, alia hujusce modi, omnia brevi 19dilabuntur; at 20ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo, 21corporis

et fortunae bonorum, ut initium, finis est: omnia orta oc cidunt, et aucta senescunt : animus incorruptus, aeter nus, rector humani generis, 1agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam aetatem agunt; ceterum ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in natura mortalium est, 3incultu atque secordia torpescere sinunt; cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. VERUM ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum, minume mihi hac tempestate cupiunda videntur: quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam, aut sparentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud 10fatigando, nisi odium, quaerere, extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam 12gratificari.

IV. CETERUM, ex aliis negotiis 13quae ingenio exercen tur, in primis magno usui est 14memoria rerum gestarum : cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul, ne, 15per insolentiam, quis existumet, memet, studium laudando, extollere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul 16a republica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant; 17certe, quibus maxuma industria videtur, 18salutare plebem, et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et 19quibus ego temporibus magistratus adeptus sum, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint; profecto existumabunt, me magis 20merito, quam ignavia, judicium animi mutavisse, majusque commodum ex otio meo, quam ex aliorum negotiis, reipublicae venturum. Nam saepe audivi, 21Q. Maxu

« IndietroContinua »