Immagini della pagina
PDF
ePub

mortales. 1Huic consul, simul tentandi gratia et opperiundi, si paterentur opportunitates loci, praesidium imposuit; praeterea imperavit frumentum, et alia, quae bello usui forent ratus id, quod res monebat, 2frequentiam negotiatorum et commeatu juvaturam exercitum, et jam pacatis rebus munimento fore. Inter haec negotia Jugurtha 3impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare; praeter suam liberorumque vitam, omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat: regi pacem, quam postulabat, neque abnuere, neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

XLVIII. JUGURTHA ubi Metelli dicta cum factis composuit, ac se suis artibus tentari animadvortit; quippe cui verbis pax nunciabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium tentati; coactus rerum necessitudine, statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quas maxumas copias potest ommium generum parat, ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul; a. quo aberat mons ferme millia passuum xx, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu: sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertinens, vestitus oleastro ac mirtetis, aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso gignuntur. "Media autem planicies deserta, penuria aquae, praeter flumini propinqua loca ea consita arbustis, pecore atque cultoribus frequentabantur.

XLIX. IGITUR in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Jugurtha, extenuata suorum acie, consedit: elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit, eumque edocet, quae ageret; ipse 'propior montem cum omni equitatu pedites delectos collocat dein singulas turmas atque manipulos circumiens monet atque obtestatur, "uti memores pristinae virtutis et

victoriae seque regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum his certamen fore, quos antea victos sub jugum miserint: ducem illis, non animum mutatum: quae ab imperatore 1decuerint, omnia suis provisa: locum superiorem, uti prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus, aut rudes cum bello melioribus manum consererent proinde parati intentique essent, signo dato, Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum, aut maxumarum aerumnarum initium fore." Ad hoc viritim, ut quemque, ob militare facinus, pecunia aut honore extulerat, commonefacere › beneficii sui, et eum ipsum aliis ostentare: postremo, pro cujusque ingenio, pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur: primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet, (nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti, quidnam esset; cum natura loci, tum dolo, ipsi atque signa militaria obscurati) dein, brevi cognitis insidiis, paullisper 6agmen constitit: ibi commutatis ordinibus, in dextero latere quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis, aciem instruxit inter manipulos funditores et sagittarios dispertit: equitatum omnem in cornibus locat: ac pauca pro tempore milites hortatus, aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis, in planum deducit.

L. SED, ubi Numidas quietos, neque colle degredi animadvortit, veritus, ex anni tempore et inopia aquae, ne siti 10conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet; existumans, hostis crebro impetu et transvorsis praeliis iter suum remoraturos, et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum tentaturos. Dein ipse pro re atque loco, 11sicuti monte descenderat, paullatim procedere: Marium post principia habere ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Jugurtha, ubi extremum

agmen Metelli 1primos suos praetergressum videt, prae. sidio quasi duum millium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat; ne forte cedentibus advorsariis receptui, ac post munimento foret: dein, repente signo dato, hostis invadit. Numidae alii 2postremos caedere, pars a sinistra ac dextera tentare: infensi adesse atque instare omnibus locis Romanorum ordines conturbare : quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, Audificati incerto praelio, ipsi modo eminus sauciabantur, Reque contra feriundi, aut manum conserendi copia erat. Antea jam docti ab Jugurtha equites, ubicumque Romanorum turba insequi coeperat, non confertim, neque in unum. sese recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi. Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disjectos ab tergo, aut lateribus circumveniebant: sin opportunior fugae collis, quam campi fuerant, 5ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci retinebant.

LI. CETERUM facies totius negotii varía, incerta, "foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi neque signa, neque ordines observare: ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare: 7arma, tela, equi, viri, hostes, cives permixti: nihil consilio, neque imperio agi: fors omnia regere. Itaque multum die processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis, Metellus ubi videt Numidas minus instare, paullatim milites in unum conducit, ordines restituit, et cohortis legionarias quatuor advorsum pedites hostium collocat: eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare, hortari milites, "ne deficerent, neu paterentur hostis fugientes vincere neque illis castra esse, neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent: in armis omnia sita." Sed ne Jugurtha quidem interea quietus: circumire, hortari, renovare praelium, et ipse cum delectis tentare omnia: subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.

:

LII. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant; ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus: Jugurthae alia omnia, praeter milites, opportuna. Denique Romani, ubi intellegunt, neque sibi perfugium esse, neque ab hoste copiam pugnandi fieri, et jam die vesper erat; 'advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco, Numidae fusi fugatique pauci interiere; plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Jugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paullatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat,. festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat : neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare. Postquam Rutilium consedisse jam, et animo vacuum accepit, simulque ex Jugurthae praelio clamorem augeri; veritus, ne legatus, cognita re, laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri obficeret, latius porrigit; eoque modo ad Rutilii castra procedit.

:

LIII. ROMANI ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt, nam 5prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari : post, ubi aequabilem manere, et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re, properantes arma capiunt, ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum, utrimque magno clamore concurrunt. Numidae tantummodo 'remorati, dum in elephantis auxilium putant; postquam impeditos ramis arborum, atque ita disjectos circumveniri vident, fugam faciunt: ac plerique, abjectis armis, collis, aut noctis, quae jam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et praelio fessi laetique erant; tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obriam

procedunt. Nam dolus Numidarum 1nihil languidi, neque remissi patiebatur. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventarent, alteri apud alteros formidinem simul, et tumultum facere et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur, pro metu, repente gaudium exortum, milites alius alium laeti adpellant, acta edocent atque audiunt: sua quisque fortia facta ad coelum ferre. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet: 3advorsae res etiam bonos detractant.

LIV. METELLUS in isdem castris quatriduo moratus, *saucios cum cura reficit, meritos in praeliis more militiae donat, universos in concione laudat, atque agit gratias; hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha Subi gentium, aut quid agitaret, cum paucisne esset, an exercitum haberet, ut sese victus gereret exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat; ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis, quam belli cultorem. Id ea gratia eveniebat, quod, praeter regios equites, nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur; quo cujusque animus fert, eo discedunt: neque id flagitium militiae ducitur : ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt regis etiam tum animum ferocem; bellum renovari, quod, nisi ex illius lubidine, geri non posset; praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere; statuit non praeliis, neque acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in Numidiae loca opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida, 1otemere munita, aut sine praesidio, capit incenditque, puberes interfici jubet: alia omnia militum praeda esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, adfatim praebita;

« IndietroContinua »