Immagini della pagina
PDF
ePub

mum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum MAJORUM 1IMAGINES INTUERENTUR, VEHEMENTISSUME SIBI ANIMUM AD VIRTU

TEM ACCENDI. 2Scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in sese habere; sed, memoria rerum gestarum, eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus 3eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra, quis est omnium, this moribus, quin divitiis et sumtibus, non probitate neque industria, cum majoribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus, atque alia omnia hujuscemodi, per se ipsa clara, magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque nunc ad inceptum redeo.

V. BELLUM Scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha, rege Numidarum, gessit: primum, quia magnum et 10atrox, variaque victoria fuit: dein, quia tum primum superbiae nobilitatis 11obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed, priusquam hujuscemodi rei initium expedio, 12pauca supra repetam; 13quo, ad cognoscendum, omnia illustria magis, magisque in aperto sint. 14 Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis Romani, Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitia receptus a P. Scipione, 15cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et 16praeclara rei militaris facinora fecerat: ob quae, victis Carthaginiensibus, et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, 17regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit: 18imperii vitaeque

ejus finis idem fuit. Dein Micipsa, filius, regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa, fratribus, morbo labsumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit. Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinis. sa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, 2eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.

VI. QUI ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se 3luxu, neque inertiae corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum aequalibus certare: 5et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse ad hoc, pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus, aut in primis ferire: plurimum facere, minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore; tamen, postquam hominem adolescentem, exacta sua aetate, parvis liberis, 7magis magisque crescere intellegit, vehementer negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat natura mortalium, Ɛavida imperii, et praeceps ad explendam animi cupidinem praeterea opportunitas suaeque et liberorum aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit: ad hoc, studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum interfecisset, ne qua seditio, aut bellum oriretur, anxius erat.

VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt, neque per vim, neque insidiis, opprimi posse hominem tam acceptum 10popularibus; quod erat Jugurtha manu promtus et adpetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur, bello 11Numantino, Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans, vei ostentando virtutem, vel hostium saevitia, facile occasurum, praefecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat 12im pigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator, et morem hostium cognovit ;

multo labore, multaque cura, praeterea modestissume parendo, et saepe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et praelio stren.us erat, et bonus consilio; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti ; quippe cujus neque consilium, neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat 3munificentia animi, et ingenii sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

VIII. EA tempestate in exercitu nostro fuere complu res, novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque 'potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis, quam honesti: qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, SI MICIPSA REX OCCIDIS

SET, FORE, UTI SOLUS IMPERII NUMIDIAE POTIRETUR: IN IPSO MAXUMAM VIRTUTEM, ROMAE OMNIA VENALIA ESSE.

Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia, ipse 'revorti domum decrevit; donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in praetorium abduxit, ibique secreto monuit, "uti potius publice, quam privatim, amicitiam populi R. coleret; neu quibus largiri insuesceret periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam, et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum."

IX. Sic locutus, cum literis, quas Micipsae redderet, dimisit earum sententia haec erat. "Jugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse: nobis ob merita carus est; uti idem senatui sit et populo Romano, summa ope nitemur. Tibi quidem 10pro nostra amicitia gratulor: en habes virum dignum te, atque avo suo Masinissa." Igitur rex, nbi, quae fama acceperat, ex literis imperatoris ita esse

cognovit, cum virtute viri, tum gratia permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est; statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque aetate confectus, cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis, item Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba 'cum Jugurtha habuisse.

X. "PARVUM ego, Jugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi; existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore 3neque ea res falsum habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume, rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti: tua virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in Hispania nomen familiae renovatum: postremo, quod difficillumum inter mortalis, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura vitae finem facit, per hanc dextram, 5per regni fidem moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae "dilabuntur. Ceterum ante hos te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam, in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem, et enitimini, ne meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse."

ego

XI. AD ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro

tempore benigne respondit. Micipsa paucis diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnifice fecerant, reguli in unum convenere, uti inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis, natura ferox, etiam antea ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, 3dextra Adherbalem adsedit; ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen, uti aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi, *cum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit: OPORTERE QUINQUENNII CONSULTA OMNIA ET DECRETA RESCINDI;

NAM PER EA TEMPORA CONFECTUM ANNIS MICIPSAM PARUM

ANIMO VALUISSE. TUM IDEM, Hiempsal, PLACERE SIBI, respondit; NAM IPSUM ILLUM TRIBUS HIS PROXUMIS ANNIS ADOPTATIONE IN REGNUM PERVENISSE. Quod verbum in pectus Jugurthae altius, quam quisquam ratus, descendit. Itaque, ex eo tempore, ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

XII. PRIMO Conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finisque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal, in oppido Thirmida, forte ejus domo utebatur, qui, 'proxumus lictor Jugurthae, carus acceptusque semper fuerat; quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas pa ret; nam verae ad Hiempsalem referebantur; ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi confecit; atque, ut doctus erat noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere, 'diversi regem quaerere: dormientis alios, alios occursantis interficere: scrutari loca abdita; clausa

« IndietroContinua »