Immagini della pagina
PDF
ePub

doctoribus Segarium, Herm. Royaardsium, Segarianae non minus disciplinae, quam hujus Academiae decus, tum Relandum, Ravium et dignum Schultensiana schola alumnum, Jo. Herm. Paravium? Longum est enumerare omnes: nam in hac Erasmi atque Grotii patria nemo unquam spernere humanitatis disciplinam ausus est: omnes cam certatim studiis suis adhibuerunt. Sed ut duas illa artes nobilissimas continet, eloquentiam et poesin, ita duos hic celebrare viros juvat, qui, quamvis dispares ingenio ac noribus, pariter tamen Academiam nostram, his in primis adhibendis tractandisque, ornarunt alterum Gisbertum Bonnetum, facondissimum, si quis alius, oratorem, quique hác artis facultate non minus, quam ingenii subtilitate, eruditione et vero pietate doctrinam ipse suam cum provexit, tum salutarem auditorum animis reddidit: alterum Simonsium nostrum, ingeniosissimum poetam, imo poetam verum, qualem ipse nobis adumbravit aliquando, quippe qui naturalem poescos facultatem legendis vertendisque veteribus poetis, Virgilio maxime et Horatio. excoluerat. Carmina viri tamdiu cum in patria nostra,

tum in hac Academia legentur ac celebrabuntur, quamdiu suus literis et humanitati constabit honos: quodsi ejusdem disciplinam cogitantes, fructus, quos protulit, exquirimus, non sane longe illi quaerendi sunt. Ecce! tres hic poetae adsunt, Auditores, Musarum Trajectinarum hoc ipso festo nostro praecones, Sloetius, Warnsinckius, Dammius ab Isselt, quorum Sloetius totus est in Simonsiana schola informatus, dignus ille tanto et doctore discipulus et poetâ acniulus.

Dixisse mihi satis videor, ut, solemni hoc Academiae die, virorum instaurarem memoriam, qui cam in primis ornarunt. Quamquam minus eorum in doctrinas merita aestimare, quod mihi non licet, quan celebrare rationem, qua eas excoluerunt, in animum induxi. Paucos item e multis, excitavi; nam omnes commemorare et judicare, historici, non oratoris, munus est. Vidimus autem, eo lactius hîc artes floruisse, quo magis naturalibus ipsarum vinculis, historiae, philosophiae atque humaniorum literarum studiis conjungerentur. Ita scilicet res sese habet. Alieni ab his studiis homines, periti esse artis suae nec civitati possunt; cultu vero et eruditione prae

stare, doctrinaque et Academias et patriam ornare, non possunt. Et hacc quidem, de pristinis Academiae nostrae aetatibus dicta sunto. De temporibus hisce nostris non est, quod ego dicam. Quid sequamur, norunt omnes; si quid assequamur, posteri judicabunt. Sed simus ingrati, Auditores, si beneficia, quibus nos, hac novissima in primis aetate, divina providentia beavit, silentio praetermitteremus: nec reticendae profecto mihi opportunitates studiorum sunt, quae nobis exstiterunt, patribus nostris defuerunt.

Exstincta propemodum bis Academia Rhenotrajectina est: primum, Graevii aetate, quum Ludovicus ille, Franciae dominus, una cum omni Belgio, hanc item et civitatem et Academiam suae subjicere auctoritati conaretur: tum vero iterum, quod nos, eheu! meminimus, auctore Napoleone. Ludovicus quidem, ut subito nos aggressus fuerat, ita se subito hinc recepit; sed Napoleon, communis ille universae ferme Europae tyrannus, quod animo conceperat, id re perfecit, adjunxit has terras nostras immenso illi imperio suo. Tristia nobis sane tempora illa fuerunt, ut patriac, ita Academiis nostris fere fatalia.

Ad

alienam et Francicam adeo normam informari Lugdunobatavam et Groninganam, hanc autèm nostram tantum non de medio tolli videbamus. Sed quidquid adversus nos moliti homines sunt, Deo adjutore praepotenti, non succubuimus. Prostrato divinitus, qui Deum se tulerat, tyranno, ecce! in suam se vindicarunt libertatem gentes, suas réceperunt leges, sua sibi restituerunt, a majoribus accepta, instituta. Tum vero una cum patria in pristinam formam redactae apud nos Academiae sunt: haec autem nostra, quasi post fata superstes, novam veluti vitam iniit. Esse ejus conditio lautior honoratiorque coepit, quippe publicis universi regni, non urbis hujus sumtibus sustentata. Professorum auctus numerus est, ut singulas singuli doctrinarum suarum partes traderent. Aucta pecuniarum subsidia sunt, ut bibliothecae, museis, ceterisque doctrinarum instrumentis prospiceretur. Increvit identidem alumnorum copia, ut, cum ducenti fere adfuissent antea, nunc, quadringenti, imo quingenti subinde censerentur. Sed sunt alia, Auditores, quae lubentius etiam et ego commemorabo et vos estis recordaturi, Quod usu receptum antea fuerat, nunc lege constitutum,

[ocr errors]

ut vinculo quodam communi singularum conjungeretur doctrinarum institutio. Nam nemo -fuerat olim generosioris indolis juvenis, quin, sive Theologiae, sive Jurisprudentiae, sive Medicinae destinaretur, philosophiae literarumque disciplinae operam navaret. Sed integrum id cuivis relictum fuerat. Nunc vero, quod uostra Academia cum ceteris commune habuit, eo maxime destinata philosophica facultas est, ut recte praeparati ad doctrinam suam medici accederent, tum nova adjecta facultas literarum et theoreticae philosophiae, hoc maxime consilio, ne quis rudis plane cum Medicinae, tum in primis Jurisprudentiae et Theologiae scholas adiret: quo valuit maximopere Gymnasiorum cum aliis in urbibus patriae nostrae, tum in hac nostra instauratio. Praeclarum institutum sane, Auditores: dignum in primis patriâ nostrâ, quae sprevit semper homines, qui accedere ad doctrinarum sacra illotis manibus auderent; illos unice haberi Theologos, illos JCtos, illos et Medicos et Physicos voluit, qui optimå essent disciplinà ad verissimam humanitatem et eruditionem informati. Quodsi vis instituti agitur, quam in doctrinarum institutionem habuit, testes sunt

« IndietroContinua »