Immagini della pagina
PDF
ePub

Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt. Eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae. Ludi votivi, quos M. Furius di ctator voverat, facti: et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis, auctoribus Patribus, tum primum ad populum latum est: eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.

XVI. Haud aeque laeta Patribus insequenti anno, C. Marcio, Cn. Manlio consulibus, de unciario fenore a M. Duilio, L. Maenio tribunis plebis rogatio est perlata: et plebs aliquanto cam cupidius scivit accepitque. Ad bella nova, priore anno destinata, Falisci quoque hostes exorti, duplici crimine: quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat; et eos, qui Falerios perfugerant, quum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant. Ea provincia Cn. Manlio obvenit: Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace longinqua, induxit; militemque praeda implevit. Ad copiam rerum addidit munificentiam, quod, nihil in publicum secernendo, augenti rem privatam militi favit. Privernates quum ante moenia sua castris permunitis consedissent; vocatis ad concionem militibus, Castra nunc, inquit, vobis hostium, urbemque praedae do, si miki pollicemini, vos fortiter in acie operam navaturos, nec praedae magis, quam pugnae, paratos esse. Signum poscunt ingenti clamore: celsique et spe haud dubia feroces in proelium vadunt. Ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat: Aspice, imperator, inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet: piloque posito, stricto gladio in hostem impetum facit. Sequuntur Tullium antesignani omnes, primoque impetu avertere hostem: fusum inde ad oppidum persecuti, quum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem ur

bem acceperunt. Triumphus de Privernatibus actus. Ab altero consule nihil memorabile gestum: nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicesima eorum, qui manumitterentur, tulit. Patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt. Ceterum tribuni plebis, non tam lege, quam exemplo, moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt: nihil enim non per milites, iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popillio Laenate sua lege decem millibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret, emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

XVII. Novi consules inde, M. Fabius Ambustus secundum et M. Popillius Laenas secundum, duo bella habuere. Facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit: qui, hoste in urbem compulso, agros vastavit. Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. Inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum, facibus ardentibus anguibusque praelatis, incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie: et tunc quidem vel- . ut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes irridebant increpabantque, vertit animos repente pudor; et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci ruebant. Discusso itaque vano apparatu hostium, quum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem: castrisque etiam eo die potiti, praeda ingenti parta, victores reverterunt, militaribus iocis quum apparatum hostium, tum suum increpantes pavorem. Concitatur deinde omne nomen Etruscum, et, Tarquiniensibus Faliscisque ducibus, ad Salinas perveniunt. Adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus

primus de plebe dictus, magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. Id vero Patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse: omnique ope impediebant, ne quid dictatori ad id bellum decerneretur, parareturve. Eo promptius cuncta, ferente dictatore, populus iussit. Profectus ab urbe, utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocunque fama hostium ducebat, traiecto, multos populatores agrorum vagos palantes oppressit. Castra quoque necopinato aggressus, cepit: et, octo millibus hostium captis, ceteris aut caesis, aut ex agro Romano fugatis, sine auctoritate Patrum, populi iussu, triumphavit. Quia nec per dictatorem plebeium, nec per consulem, comitia consularia haberi volebant, et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. Interreges deinceps Q. Servilius Ahala, M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Aemilius, Q. Servilius, M. Fabius Ambustus. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur: intercedentibusque tribunis, interrex Fabius aiebat, in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse. Quum intercedendo tribuni nihil aliud, quam ut differrent comitia, valuissent; duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium, M. Valerius Publicola: eodemque die magistratum inierunt.

XVIII. Quadringentesimo anno, quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo, quam a Gallis recuperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu, patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium, M. Valerius Publicola. Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum: sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut

scripsere quidam; seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit. Domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. Fidei iam suae, non solum virtutis, ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare. Quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum, quam possessionem integram a patribus accepissent. Plebes contra fremit: Quid se vivere, quid in parte civium censeri: si, quod duorum hominum virtute, L. Sextii ac C. Licinii, partum sit, id obtinere universi non possint? Vel reges, vel decemviros, vel, si quod tristius sit imperii nomen, patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, nec in vicem pareatur atque imperetur; sed pars altera, in aeterno imperio locata, plebem nusquam alio natam, quam ad serviendum, putet. Non desunt tribuni auctores turbarum; sed inter concitatos per se omnes vix duces eminent. Aliquoties frustra in campum descensum quum esset, multique per seditiones acti comitiales dies; postremo victae perseverantia consulum plebis co dolor crupit, ut tribunos, actum esse de libertate vociferantes, relinquendumque non campum iam solum, sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum, maesta plebs sequeretur. Consules, relicti a parte populi, per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. Creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium, T. Quinctius. In quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popillium consulem invenio.

XIX. Duo bella eo anno prospere gesta: cum Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta: ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni universa gens, positis armis, in fidem consulis venisset, Triumphatum de Tiburtibus: alio

quin mitis victoria fuit. In Tarquinienses acerbe saevitum. Multis mortalibus in acie caesis, ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur: vulgus aliud trucidatum. Nec populus in eos, qui missi Romam erant, mitior fuit. Medio in foro omnes virgis caesi ac securi percussi. Id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum. Res bello bene gestae, ut Samnites quoque amicitiam peterent, effecerunt. Legatis eorum comiter ab senatu responsum: foedere in societatem accepti. Non eadem domi, quac militiae, fortuna erat plebi Romanae. Nam etsi, unciario fenore facto, levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes, nexumque inibant. Eo nec patricios ambo consules, neque comitiorum curam, publicave studia prae privatis incommodis plebs ad animum admittebat. Consulatus uterque apud patricios manet. Consules creati C. Sulpicius Peticus quartum, M. Valerius Publicola iterum. In bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Volscos convertere, nuntiantes, exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere: inde populabundos in agrum Romanum venturos esse. Censuit igitur senatus, neutram negligendam rem esse: utroque legiones scribi, consulesque sortiri provincias iussit. Inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum; postquam literis Sulpicii consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est, depopulatum agrum circa Romanas salinas, praedaeque partem in Caeritum fines avectam, et haud dubie iuventutem cius populi inter praedatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Volscis oppositum, castraque ad finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere

« IndietroContinua »