aegre passus, ut omnes dii hominesque scirent, se parenti opem latam, quam inimicis eius, malle, capit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, et quanquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis, cultro succinctus, mane in urbem, atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori, opus esse sibi domino eius convento extemplo, ait: nuntiaret, T. Manlium L. filium esse. Mox introductus, (etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi, aut consilii ad rem agendam, deferre) salute accepta redditaque, esse, ait, quae cum eo agere arbitrisremotis velit. Procul inde omnibus abire iussis, cultrum stringit: et, super lectum stans ferro intento, nisi, in quae ipse concepisset verba, iurarct, se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Pavidus tribunus (quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum, inermem; illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret) adiurat, in quae adactus est verba; et prae se deinde tulit, ea vi subactum se incepto destitisse. Nec perinde, ut maluisset plebes, sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri; ita aegre habuit, filium id pro parente ausum: eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit: et quum eo anno primum placuisset, tribunos militum ad legiones suffragio fieri, (nam et antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant) secun dum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis; ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset. VI. Eodem anno, seu motu terrae, seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto collapsum in immensam altitudinem dicitur: neque eam voraginem coniectu terrae, quum pro se quisque gereret, expleri potuisse prius, quam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset? Id enim illi loco dicandum, vates canebant, si rempublicam Romanam perpetuam esse vellent. Tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum, quam arma virtusque, esset. Silentio facto, templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in coelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos Manes porrigentem, se devovisse: equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specumimmisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine viroruni ac mulierum congestas; lacumque Curtium, non ab antiquo illo T. Tatii milite Curtio Metto, sed ab hoc appellatum. Cura non decsset, si qua ad verum via inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam 'derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. Post tanti prodigii procurationem, eodem anno de Hernicis consultus senatus, quum fetiales ad res repetendas nequicquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit; populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. In exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset; perinde ut eveniret res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius, ad hostes magno conatu profectus, in insidias praecipitaret; legionibus necopinato pavore fusis, consul circumventus ab insciis, quem interfecissent, occideretur. Quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti Patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: Irent, crearent consules ex plebe, transferrent auspicia, quo nefas esset. Potuisse Patres pleiscito pelli honoribus suis: num etiam in deos imnortales inauspicatam legem valuisse? Vindicasse psos suum numen, sua auspicia: quae ut primum ontacta sint ab eo, a quo nec ius nec fas fuerit, deetum cum duce exercitum documento fuisse, ne dein 'e, turbato gentium iure, comitia haberentur. His ocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, uia dissuaserat legem, maiore nune auctoritate ventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictarem consensu patriciorum Servilius consul dicit, electusque et iustitium indictum. VII. Priusquam dictator legionesque novae in [ernicos venirent, duetu C. Sulpicii legati res per ccasionem gesta egregie est. In Hernicos, morte onsulis contemptim ad castra Romana cum haud du ia expugnandi spe succedentes, hortante legato, et enis irae atque indignitatis militum animis, eruptio t facta. Multum ab spe adeundi valli res Hernicis uit: adeo turbatis inde ordinibus abscessere. Diatoris deinde adventu novus veteri exercitus iuntur, et copiae duplicantur: et pro concione dictator udibus legati militumque, quorum virtute castra de nsa erant, simul audientibus laudes meritas, tollit imos; simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit. eque segnius ad hostes bellum apparatur, qui, et rti ante decoris memores, neque ignari auctarum ium hostis, suas quoque vires augent. Omne Hercum nomen, omnis militaris aetas excitur. Quaingenariae octo cohortes, lecta robora virorum, ibuntur. Hunc eximium florem iuventutis eo etiam, od, ut duplex acciperent stipendium, decreverant, ei animorumque implevere. Immunes quoque ope rum militarium erant, ut, in unum pugnae laborem reservati, plus sibi, quam pro virili parte, annitendum scirent. Extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior virtus esset. Duum millium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat: ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. Primo stetit ambigua spe pugna; nequicquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. Postquam equestris pugna effectu, quam conatibus, vanior erat; consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius, relictis cquis, clamore ingenti provolant ante signa, et novam integrant pugnam: neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent. VIII. Tunc inter primores duorum populorum res geritur. Quicquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex, quam pro numero, damnum est: vulgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit. Multi utrimque cadunt, plures vulnera accipiunt. Tandem equites alius alium increpantes, quid deinde resturet, quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem, neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent, et alieno pugnarent loco? His inter se vocibus concitati, clamore renovato, inferunt pedem: et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt; postremo iam haud dubie avertunt. Neque, tam vires pares quae superaverit res, facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos, et minuere potuit. Usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere. Diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset: eo in noctem tractum erat certamen. Postero die deserta fuga castra Hernico m, et saucii relicti quidam inventi; agmenque fuentium ab Signinis, quum praeter moenia eorum requentia conspecta signa essent, fusum, ac per ros trepida fuga palatum est. Nec Romanis intenta victoria fuit: quarta pars militum amissa; ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Roni cecidere. IX. Insequenti anno, quum C. Sulpicius et C. Liius Calvus consules in Hernicos exercitum duxist, neque inventis in agro hostibus, Ferentinum em eorum vi cepissent, revertentibus inde iis Tites portas clausere. Ea ultima fuit causa, quum Itae antea querimoniae ultro citroque iactatae es, cur, per fetiales rebus repetitis, bellum Tiburti ulo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Pen1 eo anno fuisse, satis constat, et magistrum equiSer. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius itiorum habendorum causa, et ab Licinio consuictum scribit, quia, collega comitia bello praeferfestinante, ut continuaret consulatum, obviam dum pravae cupiditati fuerit. Quaesita ca proe familiae laus leviorem auctorem Licinium faQuum mentionem eius rei in vetustioribus anbus nullam inveniam, magis, ut belli Gallici caudictatorem creatum arbitrer, inclinat animus. certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via is pontem Anienis castra habuere. Dictator, m tumultus Gallici causa iustitium edixisset, es iuniores sacramento adegit, ingentique exerab urbe profectus, in citeriore ripa Anienis caposuit. Pons in medio erat, neutris cum rumtibus, ne timoris indicium esset. Proelia de ocando ponte crebra erant; nec, qui potirentur, inis viribus, satis discerni poterat. Tum eximia ›oris magnitudine in vacuum pontem Gallus proit; et, quantum maxima voce potuit, Quem nunc, |