Immagini della pagina
PDF
ePub

Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret, quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, literae missae, ut dictatorem comitiorum causa diceret. Dixit M. Claudium Marcellum: ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. Nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia, vitione creatus esset, in disquisitionem venit. Consulti augures, vitiosum videri dictatorem, pronuntiaverunt. Eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt. Nam neque facile fuisse id vitium nosci, quum consul oriens nocte silentio diceret dictatorem: neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse: nec quemquam mortalium exstare, qui se vidisse aut audisse quid dicat, quod auspicium dirimeret: neque augures divinare Romae sedentes potuisse, quid in castris consuli vitii obvenisset. Cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum? Haec aliaque ab tribunis nequicquam iactata: tamen ad interregnum res redit: dilatisque alia atque alia de causa comitiis, quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium, L. Papirium Mugillanum. Cursorem in aliis annalibus invenio.

XXIV. Eodem anno Alexandriam in Aegypto proditum conditam; Alexandrumque, Epiri regem, ab exsule Lucano interfectum, sortes Dodonaei Iovis eventu affirmasse. Accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari. Eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluenteni in stagna inferna accipit Thesprotius sinus. Ceterum (ut ferme fugiendo in media fata ruitur) quum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset; Heracleam Tarentinorum co

loniam, Consentiam ex Lucanis, Sipontumque, Bruttiorum Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes, et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset; haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos, aliquantum inter se distantes, insedit; ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret. Et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem. Imbres continui, campis omnibus inundantes, quum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur: deletisque iis, ad ipsius obsidionem omnes conversi. Inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt: pactoque reditu promissum est, regem, aut vivum, aut mortuum, in potestatem daturos. Ceterum cum delectis ipse, egregium facinus ausus, per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum cominus congressum obtruncat: contrahensque suos ex fuga palatos, pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. Quem quum incerto vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, Iure Acheros vocaris, inquit. Quod ubi ad aures accidit regis; adiecit extemplo animum fatis suis; substititque dubius, an transiret. Tum Sotimus minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans, indicat, Lucanos insidiis quaerere locum. Quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum. Iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit. Lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. Ibi

foeda laceratio corporis facta. Namque, praeciso medio, partem Consentiam misere: pars ipsis retenta ad ludibrium. Quae quum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una, ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait, virum sibi liberosque captos apud hostes esse: sperare, corpore regio utcunque mulcato se suos redempturam. Is finis lacerationi fuit. Sepultumque Consentiae, quod membrorum reliquum fuit, cura mulieris unius: ossaque Metapontum ad hostes remissa; inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem: quarum mater Magni Alexandri altera, soror altera fuit. Haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, quanquam Romano bello fortuna cum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

XXV. Eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est diis. Novi deinde consules iussu populi quum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum; et ipsi maiore conatu, quam adversus Graecos, cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes. Foedere ergo in amicitiam accepti. Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. Tria oppida in potestatem venerunt, Allifae, Callifae, Ruffrium: aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus. Hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. Nam, praeterquam quod, intersaeptis munimentis hostium, pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, quibus hostis territabat, patiebantur: et velut capti a suismet ipsis praesidiis, indigna iam liberis quoque

ac coniugibus, et quae captarum urbium extrema sunt, patiebantur. Itaque quum, et a Tarento et a Samnitibus, fama esset, nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur: Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque, quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. Postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa. Charilaus et Nymphius, principes civitatis, communicato inter se consilio, partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit: et, quod bonum, faustum, felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se, ait, moenia statuisse. Eo facto utrum ab se prodita, an servata, patria videatur, in fide Romana positum esse. privatim nec pacisci quicquam, nec petere: publice petere, quam pacisci, magis, ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus, potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. Collaudatus ab imperatore tria millia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit: praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

Sibi

XXVI. Eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte aggressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris, sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. Sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse, extemploque naves deducendas. Quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium, praeter necessarium urbis praesidium, að litus missa. Ubi dum Nymphius in tenebris et mul

titudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus; Charilaus, ex composito ab sociis in urbem receptus, quum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit: ad quem Graeci, signo accepto a principibus, quievere. Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, visa: quippe qui inermes, nulla reTum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo, sed etiam popularibus, spoliati atque gentes domos rediere. Haud ignarus opinionis alerius, qua haec proditio ab Samnitibus facta tradiur, quum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi st, tum foedus Neapolitanum (eo enim deinde suma rei Graecorum venit) similius vero facit, ipsos in micitiam redisse. Publilio triumphus decretus; uod satis credebatur, obsidione domitos hostes in dem venisse. Duo singularia haec ci viro primum ontigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta, acto honore triumphus.

XXVII. Aliud subinde bellum cum alterius orae raecis exortum. Namque Tarentini, quum rem Paepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuisnt, postquam Romanos urbe potitos accepere, veldestituti, ac non qui ipsi destituissent, increpare laepolitanos: ira atque invidia in Romanos furere; etiam, quod Lucanos et Apulos (nam utraque co no societas coepta est) in fidem populi Romani vese allatum est. Quippe propemodum perventum se esse: iamque in eo rem fore, ut Români aut ho3, aut domini habendi sint. Discrimen profecto um suarum in bello Samnitium eventuque eius ver Eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis dam, quando Lucanus defecerit. Quem revocari uc, impellique ad abolendăm societatem Romanam

« IndietroContinua »