Immagini della pagina
PDF
ePub

1

exercitus in Moesiâ Daciâque et Germaniâ Pannoniâque, temeritate aut per ignaviame ducum amissi: tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti: nec jam de limite imperii et ripâ 8, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. Ita quum damna damnis continuaren- 24 tur, atque omnis annush funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgii dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine eorum . Quibus sermonibus satis constat 25 Domitiani quoque aures verberatas, dum optimus quisque 1 libertorum amore et fide, pessimâ malignitate et livore, pronum deterioribus m principem exstimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam præceps agebatur ". [c. 42.] Aderat jam annus, quo pro- 26 consulatum Asiæ et Africæ sortiretur, et, occiso Civicâ ° nuper, nec Agricolæ consilium P deerat, nec Domitiano exemplum 9. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui, iturusne esset in provinciam, ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in approbandâ excusatione offerre: postremo non jam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum, qui, paratus simulationis, in arrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, quum annuisset, agi sibi gratias passus est; nec erubuit beneficii invidiat. Salarium" tamen proconsulari solitum 27 offerri, et quibusdam a se ipso concessum, Agricolæ non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientiâ, ne, quod vetuerat, videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse quem læseris: Domitiani vero natura præceps in iram, et quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen prudentiâque Agricolæ leniebatur: quia non contumaciâ neque inani jactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant quibus moris illicita a mirari, 28 posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum reip. usum, ambitiosâ morte inclaruerunt d.

Agricolæ obitus.

[c. 43.] Finis vitæ ejus nobis luctuosus, amicis tristis, 29 extraneis etiam ignotisque non sine curâ fuit. Vulgus

k

Satis

quoque et hic aliud agens populus, et ventitavere ad domum, et per forum et circulos f locuti sunt; nec quisquam auditâ morte Agricolæ aut lætatus est, aut statim 30 oblitus. Augebat miserationem constans rumor, veneno interceptum. Nobis nihil comperti ", quod affirmare ausim: ceterum per omnem valetudinem ejus, crebrius, quam ex more principatûs i, per nuncios visentis, et libertorum primi et medicorum intimi venere: sive cura illud, sive inquisitio1 erat. Supremo quidem die momenta deficientis per dispositos cursores nunciata constabat, nullo credente, 31 sic accelerari m, quæ tristis audiret. Speciem tamen doloris animo vultuque præ se tulit, securus jam odii, et qui P facilius dissimularet gaudium quam metum. constabat, lecto testamento Agricolæ, quo coheredem optimæ uxori et piissimæ filiæ Domitianum scripsit, lætatum eum, velut honore judicioque ¶. Tam cæca et corrupta mens assiduis adulationibus erat, ut nesciret, a bono patre 32 non scribi heredem, nisi malum principem. [c. 44.] Natus erat Agricola Caio Cæsare tert. Cos. Idibus Juniis: excessit sexto et quinquagesimo anno, decimo Kal. Sept. Collegâ Priscoque Coss. Quod si habitum quoque ejus posteri noscere velint; decentior quam sublimior fuit. Nihil metûs " in vultu, gratia oris supererat. Bonum virum 33 facile crederes, magnum libenter. Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integræ ætatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum ævum peregit. Quippe et vera bona a, quæ in virtutibus sita sunt, impleverat, et consularibus ac triumphalibus ornamentis prædito, quid aliud fortuna adstruere poterat? Opibus nimiis non gaudebat; speciosæ contigerant. Filiâ atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus: incolumi dignitate, florente famâ, salvis affinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam sicuti durare in hanc beatissimi sæculi lucem ac principem Trajanum videre ©, quodam augurio votisque apud nostras aures ominabatur: ita festinatæ mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramentad temporum, sed continuo et velut 34 uno ictu e remp. exhausit. Non vidit Agricola obsessam

S

curiam et eadem strage tot consularium cædes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Unâ adhuc victoriâ Carus Metius censebatur i, et intra Albanam villam k tentia Messalini strepebat, et Massa Bebius1 jam tum reus

h

sen

erat. Mox nostræ duxere Helvidium m in carcerem manus: nos Maurici", Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit P oculos, jussit- 35 que scelera, non spectavit: præcipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre 9 et adspici, quum suspiria nostra subscriberentur; quum denotandis tot hominum palloribus sufficeret sævus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitæ tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Ut perhibent, qui interfuerunt novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tanquamt pro virili portione innocentiam principi donares. Sed mihi filiæque, præter 36 acerbitatem parentis erepti, auget mostitiam, quod assidere valetudini", fovere deficientem, satiari vultu, complexu, non contigit. Excepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnus: nobis tam longæ absentiæ conditione * ante quadriennium y amissus es. Omnia sine dubio, optime parentum, assidente amantissimâ uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, et novissimâ in luce desideravere aliquida oculi tui. Si quis piorum Manibus 37 locus; si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnæ animæ; placide quiescas, nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius quam temporalibus laudibus d, et si natura suppeditet, æmulatu decoremus*. Is verus honos, ea conjunctissimi cujusque pietas. 38 Id filiæ quoque uxorique præceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque ejus secum revolvant, formamque + ac figuram animi magis quam corporis complectanturf: non quia intercedendum putem imaginibus, quæ marmore aut ære finguntur; sed ut vultus hominum, ita simulacra vultûs imbecilla & ac mortalia sunt, forma mentis æterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.

Vulgo hic locus insigniter depravatus; legitur enim: te potius temporalibus laudibus et si n. s. militum decoramus, unde fuerunt qui legerent: admiratione te potius, quam mortalibus laudibus, et, si nat. supp., similitudine decorabimus, aut: colamus, quod a lectione militum decoramus proxime abest.

+ Sic scribendum cum Mureto pro famam.

1

Quidquid ex Agricolâ amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in æternitate temporum, famâ rerum. Nam multos veterum, velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet: Agricola, posteritati h narratus et traditus, superstes erit.

XXXIV. Cremutius Cordus, historiarum scriptor, ob laudem M. Bruto et C. Cassio tributam, accusatur. (Tacitus Annal. iv. c. 34, 35.)

Cornelio Cosso, Asinio Agrippâ Coss. Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, quod editis annalibus, laudatoque M. Bruto, C. Cassium Romanorum 2 ultimum dixisset. Accusabant Satrius Secundus et Pinarius Natta, Sejani d clientes: id perniciabile e reo, et Cæsar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius, relinquendæ vitæ certus, in hunc modum exorsus est: 3" Verba mea, P. C., arguuntur: adeo f factorum innocens sum. Sed neque hæc in principem, aut principis parentem, quos lex majestatis amplectitur: Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas, quum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiæ ac fidei præclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiæ eorum offecit. Scipionem 1, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum, nusquam latrones et parricidas, quæ nunc vocabulai imponuntur, sæpe ut in4 signes viros nominat. Asinii Pollionis scripta egregiam eorundem memoriam tradunt. Messala Corvinus imperatorem suum Cassium prædicabat; et uterque opibus atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro, quo Catonem m cœlo æquavit, quid aliud dictator Cæsar, quam rescriptâ 5 oratione, velut apud judices, respondit? Antonii epistolæ, Bruti conciones, falsa quidem in Augustum probra, sed multâ cum acerbitate habent. Carmina Bibaculin et Catulli referta contumeliis Cæsarum leguntur. Sed ipse divus Julius, ipse divus Augustus, et tulere ista et reliquere°; haud facile dixerim, moderatione magis, an sapientiâ. Namque spreta exolescunt: si irascare, agnita P videntur. [c. 35.] Non attingo Græcos, quorum non modo libertas, etiam libido impunita; aut, si quis advertit, dictis dicta 6 ultus est. Sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit,

S

u

prodere de iis, quos mors odio s aut gratiæ exemisset. Num cum armatis Cassio et Bruto, ac Philippenses campos obtinentibus, belli civilis causâ, populum per conciones incendo? Ant illi quidem septuagesimum ante annum peremti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriæ apud scriptores retinent? Suum cuique decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo Cassii et Bruti, sed etiam mei meminerint." Egressus dein senatu, vitam 7 abstinentiâ finivit. Libros per ædiles cremandos 2 censuere patres; sed manserunt occulti et editia. Quo magis socordiam b eorum irridere libet, qui præsenti potentiâ credunt exstingui posse etiam sequentis ævi memoriam c. Nam contra, punitis ingeniis, gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eâdem sævitiâ usi sunt, nisi dedecus sibi, atque illis gloriam peperere.

XXXV. Rhadamisti Iberi scelus et pœna.
(Tacitus Annal. XII. c. 44.)

с

Eodem anno a bellum inter Armenios Iberosque b exor- 1 tum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se motuum causa fuit. Genti Parthorum Vologeses imperitabat, maternâ origine ex pellice Græcâ, concessu d fratrum regnum adeptus: Iberos Pharasmanes vetustâ possessione, Armenios frater ejus Mithridates obtinebat, opibus nostris. Erat Pharasmani filius, nomine Rhadamistus, decorâ proceritate, vi corporis insignis, et patrias artes edoctus, clarâque inter accolas famâ. Is, modicum & Iberiæ regnum 2 senectâ patris detineri, ferocius crebriusque jactabat, quam ut cupidinem occultaret. Igitur Pharasmanes juvenem potentiæ promptæ, et studio popularium accinctum 1, vergentibus jam annis suis metuens, aliam ad spem trahere, et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando; sed vim differendam, et potiorem dolum, quo incautum opprimerent. Ita Rhadamistus, si- 3 mulatâ adversus patrem discordiâ, tamquam novercæ odiis impar, pergit ad patruum; multâque ab eo comitate in speciem liberûm1 cultus, primores Armeniorum ad res novas illicit, ignaro et ornantem insuper Mithridate. [c. 45.] Reconciliationis specie assumtâ, regressus ad patrem, quæ fraude confici potuerint, prompta" nunciat, cetera armis

« IndietroContinua »